Obrazy na stronie
PDF
ePub

Per haec volo probatum quod ex Decretis, damnationibus, approbationibus recentioribus Ecclesiae Rom. nihil contra me agitur, cum sint suspectissima omnia et antiquae veritati et consuetudini per omnia contraria, nihilominus tamen pro reverentia et vitando schismate libentissime tolero, et toleranda persuadeo, modo non tantum iure divino tot sanctos praecedentes damnemus. Haec habui quae dicerem de articulis.

Eccius.

De Graecis sanctis diximus saepius; sed hoc horrendum omnibus Christi fidelibus esse arbitror quod reverendus Pater contra tam sanctum et laudabile Constantiense Concilium tanto consensu totius Christianitatis congregatum non veretur dicere articulos aliquos Hussiticos et Wicklefficos fuisse Christianissimos et evangelicos.

[Hora 7 die 7 Julii.]
Eccius.

Petit tamen a me, ut probem ei concilium non posse errare. Nescio quid sibi velit ista petitio an tacite laudabile et gloriosum Constantiense Concilium velit habere suspectum. Hoc dico vobis, Reverende Pater, si creditis concilium legitime congregatum errare et errasse, estis mihi sicut ethnicus et publicanus. Quid sit haereticus, in praesentia non discutiam . . .

XIV

THE CIRCULATION OF LUTHER'S WORKS

Froben, 1460-+1527, the famous printer of Basel, acting on the suggestion of Beatus Rhenanus, 1485-†1547, then corrector of the press, made the first attempt at a collection of Luther's works in Oct. 1518. [No. 28] His letter to Luther (Lutheri Op. Lat. iv. 82 sq.) of 14 Feb. 1519 illustrates the rapidity with which they were being spread over Europe, and also the connexion of the press and of humanism with the Reformation. The Day-book of John Dorne, a bookseller at Oxford, shows thirteen entries of Luther's works sold in 1520, his most popular book being the Resolutio de potestate Papae (Oxf. His. Society's Collectanea, 164).

No. 28. Letter of Froben to Luther, 14 Feb. 1519.

Dono dedit mihi Blasius Salmonius Bibliopola Lipsiensis in proximis nundinis Franckfordensibus libellos varios a te elucubratos, quos omnium doctorum iudicio approbatos typis

meis statim excudi. Sexcentos in Galliam misimus et in Hispaniam, venduntur Parisiis, leguntur etiam a Sorbonicis, et probantur quemadmodum amici nostri nos certiores reddiderunt dixerunt illic doctissimi quidam, se iam pridem talem libertatem desiderasse in his qui sacras literas tractant.

Calvus quoque bibliopola Papiensis, vir eruditissimus et musis sacer, bonam libellorum partem in Italiam deportavit, per omnes civitates sparsurus. Neque enim tam spectat lucrum quam cupit renascenti pietati suppetias ferre, et quatenus potest prodesse. Is promisit ab omnibus eruditis in Italia viris epigrammata se missurum in tui laudem scripta, usque adeo tibi favet Christique negotio, quod tanta constantia tam viriliter tamque dextere geris. . . Praeterea libellos tuos in Brabantiam et Angliam misimus. Impressimus Replicae Sylvestrinae trecenta tantum exemplaria, eam negant docti obesse tibi posse. Hic ut quisque est optimus, ita tui maxime est studiosus. Episcopus noster1 imprimis tibi favet, eius item suffraganeus Tripolitanus episcopus. Cardinalis Sedunensis 2, cum illi tuas Lucubrationes obtulissemus, statim dixit: Luther, tu vere es Luther.' Huic nuper quidam Eccii Propositiones misit adiiciens se victoriae nuncium, quam Eccius sit Lipsiae contra novam doctrinam obtenturus, statim allaturum. Cui respondit Cardinalis: 'Disputet Eccius quantum velit, Lutherus veritatem scribit.'

Exemplaria nostra nos usque ad decem vendidimus omnia, haud feliciorem venditionem in aliquo libro sumus unquam experti. Novum Instrumentum ab Erasmo diligentissime recognitum et insigni accessione locupletatum intra dies decem faventibus Superis absolvemus. Bene vale, Reverende Pater.

Basileae, 14 Febr. MDXIX.

XV

LUTHER'S COMMENTARY ON THE EPISTLE TO THE GALATIANS

The Commentary was the result of lectures, delivered since Oct. 1516. The first edition belongs to Sept. 1519; a revised edition, with a German translation, was published Aug. 1523. 'The Commentary, as it at present exists-one of Luther's most celebrated works, and a chief authority for his theological opinions-1 Christopher von Utenheim, Bishop of Basel, 1502-+27. 2 Matthew Schinner, Bishop of Sitten, 1499-†1522.

belongs to 1535' (Beard, Martin Luther, 288). The following extract from a [No. 29] prefatory letter (de Wette, i. 333 sq.) indicates a stage in Luther's revolt from Rome, as well as the growing resentment of Germany against the Curia.

No. 29. His Prefatory Letter.

Quare et ego horum theologorum laicorum [sc. the princes at the diet of Augsburg 1518] exemplo pulcherrimo distinguo inter Romanam Ecclesiam et Romanam Curiam. Illam scio purissimum esse thalamum Christi, matrem Ecclesiarum, dominam mundi, sed spiritu i. e. vitiorum, non rerum mundi, sponsam Christi, filiam Dei, terrorem inferni Haec vero ex fructibus suis cognoscitur. Non quod magni faciendum sit, res nostras et iura diripi, cum fixum sit in coelo, Christianos in hac vita pressuram, Nimbrotos et robustos venatores pati . . . sed quod omnibus lacrimis sit miseria maior, haec a fratribus et patribus in fratres et filios fieri . . . quae a Turca vix fierent . . . Nullo modo ergo Romanae Ecclesiae resistere licet: at Romanae Curiae longe maiore pietate resisterent reges, principes, et quicunque possent, quam ipsis Turcis.

Sed ad me redeo . . . Maluissem certe et ego exspectare commentarios olim ab Erasmo, viro in theologia summo et invidiae quoque victore, promissos: verum, dum ille differt (quod Deus faxit, non sit diuturnum), cogit me in publicum ire casus iste quem videtis. Scio quidem me infantem et ineruditum, sed tamen (quod ausim) pietatis et eruditionis. Christianae studiosum atque hoc ipso eruditiorem his qui divina mandata impiis legum humanarum pompis mere ridicula et ludibria fecerunt. Unum spectavi, si consequar, ut mea opera ii qui me apostolicas epistolas audierunt enarrantem Paulum apertiorem habeant et feliciter me superent: sin nec id effeci . . . conatus reliquus est, quo alios ad Paulinam theologiam volui accendere, quem nemo bonus mihi vitio dederit.

XVI

ERASMUS AND LUTHER, 1519.

Desiderius Erasmus, 1466-+1536, the leading scholar of Europe, had ridiculed the theologians in his Encomium Moriae, 1511 (Opera, iv, coll. 405 sqq., Leyden, 1703-6), and had rendered reform possible by opening up Christian antiquity in his editions, 1516, of the New Testament in Greek and of St. Jerome. But he

looked for it to come by the slow solvent of liberal studies. Luther, before he took open action, found himself out of sympathy with Erasmus, 'quod Augustino in Scripturis interpretandis tantum posthabeo Hieronymum, quantum ipse Augustinum in omnibus Hieronymo posthabet' (Letter of 19 Oct. 1516: de Wette, i. 40), and again: 'Erasmum nostrum lego, et indies decrescit mihi animus erga eum; placet quidem quod tam religiosos quam sacerdotes non minus constanter quam erudite arguit et damnat inveteratae huius et veternosae inscitiae: sed timeo ne Christum et gratiam Dei non satis promoveat' (Letter of 1 March 1517: de Wette, i. 52). But in 1519, when a word of approval from Erasmus would have greatly encouraged him, he took advantage of certain disparaging remarks about 'pardons' which Erasmus had let fall in his 'praefatione Enchiridii recentissima' of 1518 to entreat him 'si ita tibi visum fuerit, agnosce et hunc fraterculum in Christo, tui certe studiosissimum' (Letter of 28 March, 1519: de Wette, i. 248). Erasmus replied coldly, from Louvain, 30 May, Habes in Anglia qui de tuis scriptis optime sentiant, et sunt hi maximi. Sunt et hic, quorum est eximius quidam, qui tuis favent. Ego me quoad licet integrum servo, quo magis prosim bonis literis reflorescentibus' (Opera, III. i, col. 445 B). He did not wish to be compromised. On 13 Aug. in [No. 30] a letter to Leo X (Ep. 453; ibid. III. i. 491 E) he gives his views as to the treatment of the present troubles; on 1 Nov., in [No. 31] a letter to Albert of Mainz (Ep. 477: ibid. III. i. 515 D) he deals with their origin.

No. 30. Erasmus to Leo X, on the treatment of the present troubles.

Protinus haeresis vocabulum in ore est, sicubi dissentiunt, aut videri volunt dissentire: si quid parum arridet, seditiose quiritantur apud crassam et indoctam multitudinem. Haec aliquoties parvis initiis orta, saepenumero vastissimum gignunt incendium, fitque ut malum, quod initio ceu leve negligebatur, paulatim auctum tandem erumpat in grave discrimen tranquillitatis Christianae. Hac quidem in re multum laudis debetur, optimis monarchis qui auctoritate sua dissidium hoc oriri coeptum sedarunt velut Henricus eius nominis octavus, apud Anglos; Franciscus, huius nominis primus, apud Gallos; apud Germanos, quod ea regio in regulos complures dissecta est, non potest idem fieri; apud nos, quoniam et nuper Principem habere coepimus atque eum habemus optimum quidem pariter et maximum, sed ingenti semotum intervallo, tumultuantur adhuc impune quidam. Proinde mihi videtur Tua Sanctitas rem factura Christo longe gratissimam, si contentionibus huiusmodi silentium indixerit,

atque id praestet in orbe toto Christiano quod Henricus et Franciscus in suis uterque regnis praestitere. Tua pietas summos reges redigit in concordiam superest ut per eandem et studiis sua reddatur tranquillitas. Id fiet si tuo iussu homines qui loqui non possunt desinant obgannire politioribus litteris, et ad benedicendum elingues desinant in linguarum studiosos maledicere. . . .

No. 31. Erasmus to Albert of Mainz, on their origin.

Spectandi in primis sunt huius mali fontes. Mundus oneratus est constitutionibus humanis, oneratus est opinionibus et dogmatibus scholasticis, tyrannide Fratrum Mendicantium, qui cum sint satellites Sedis Romanae tamen eo potentiae ac multitudinis evadunt, ut ipsi Romano Pontifici atque ipsis adeo Regibus sint formidabiles. His cum pro ipsis facit Pontifex, plusquam Deus est: in his quae faciunt adversus eorum commodum, non plus valet quam somnium. Non damno omnes, sed plurimi sunt huius generis qui ob quaestum ac tyrannidem, data opera illaqueant conscientias hominum. Ac perfricta fronte iam coeperant, omisso Christo, nihil praedicare, nisi sua nova et subinde impudentiora dogmata. De indulgentiis sic loquebantur ut nec idiotae ferre possent. His et eiusmodi multis rebus paulatim evanescebat vigor Evangelicae doctrinae; et futurum erat ut rebus semper in deterius prolabentibus, tandem prorsus exstingueretur illa scintilla Christianae pietatis, unde redaccendi poterat exstincta caritas: ad ceremonias plusquam Iudaicas summa religionis vergebat. Haec suspirant ac deplorant boni viri, haec ipsi etiam Theologi, non Monachi, et Monachi quidam in privatis colloquiis fatentur. Haec, opinor, moverunt animum Lutheri, ut primum auderet se quorundam intolerabili impudentiae opponere. Quid enim aliud suspicer de eo, qui nec honores ambit nec pecuniam cupit? De articulis, quos obiiciunt Luthero, in praesentia non disputo, tantum de modo et occasione disputo. Ausus est Lutherus de Indulgentiis disputare, sed de quibus alii prius nimis impudenter asseveraverant. Ausus est immoderatius loqui de potestate Romani Pontificis, sed de qua isti nimis immoderate prius scripserant, quorum praecipui sunt tres Praedicatores, Alvarus, Sylvester, et Cardinalis sancti Sixti. Ausus est Thomae decreta contemnere, sed quae Dominicani paene praeferunt Evangeliis. Ausus est in materia confes

« PoprzedniaDalej »