Obrazy na stronie
PDF
ePub

PART I.

LUTHERAN

I

DEFINITION OF THE TREASURY OF MERITS

In [No. 1] the Bull Unigenitus (Extrav. Commun. Lib. V. Tit.
ix. c. 2. Corpus Iuris Canonici, ii. 1304 ed. Friedberg, Lipsiae,
1881) of 27 January 1343 Clement VI defined the source of In-
dulgences to be the treasure of the Church, thus authoritatively
approving the theory on which they had been based by the
Schoolmen; cf. St. Thomas Aq. Summae Suppl. qu. XXV, art. 1.
It was this definition that Cajetan accused Luther of contravening;
cf. Thesis 58 (No. 11 infra) and the account of their interview
(No. 16 infra).

No. 1. The Bull Unigenitus of Clement VI.

Unigenitus Dei Filius de sinu Patris in uterum dignatus est
descendere matris, in qua et ex qua nostrae mortalitatis
substantiam divinitati suae, in Suppositi1 unitate, ineffabili
unione coniunxit, id, quod fuit permanens et quod non erat,
assumens, ut haberet, unde hominem lapsum redimeret, et pro
eo satisfaceret Deo Patri. Ubi enim venit plenitudo temporis,
misit Deus Filium suum, factum sub lege, natum ex muliere,
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem reciperent
filiorum. Ipse namque factus nobis a Deo sapientia, iustitia,
sanctificatio et redemptio, non per sanguinem hircorum aut
vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in
sancta, aeterna redemptione inventa. Non enim corruptibilibus
auro et argento, sed sui ipsius agni incontaminati et immaculati
pretioso sanguine nos redemit, quem in ara crucis innocens
immolatus non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter
unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis
suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur
effudisse ita, ut a planta pedis usque ad verticem capitis nulla
sanitas inveniretur in ipso. Quantum ergo exinde, ut nec
supervacua inanis aut superflua tantae effusionis miseratio red-
deretur, thesaurum militanti ecclesiae acquisivit, volens suis the-
saurizare filiis pius Pater, ut sic sit infinitus thesaurus hominibus,
1 = "Taboraσis vel Persona. Cf. Petavius, de Trinitate, IV. iii. 2.

quo qui usi sunt Dei amicitiae participes sunt effecti. Quem quidem thesaurum non in sudario repositum, non in agro absconditum, sed per beatum Petrum coeli clavigerum, eiusque successores suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro ...totali, nunc pro partiali remissione poenae temporalibus pro - peccatis debitae, tam generaliter quam specialiter, (prout cum Deo expedire cognoscerent), vere poenitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei genetricis omniumque electorum a primo iusto usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur, de cuius consumptione seu minutione non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi (ut praedictum est) merita, quam pro eo, quod, quanto plures ex eius applicatione trahuntur ad iustitiam, tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum.

Quod felicis recordationis Bonifacius Papa VIII praedecessor noster, pie (sicut indubie credimus) considerans, et attenta meditatione revolvens, quantum apud homines gloriosi principes terrae Petrus et Paulus . . . in speciali veneratione haberi debeant. . . inconsumptibilem thesaurum huiusmodi pro excitanda et remuneranda devotione fidelium voluit aperire, decernens, de fratrum suorum consilio, ut omnes qui, in anno a Nativitate Domini MCCC et quolibet anno centesimo extunc secuturo ad dictorum Apostolorum basilicas de Urbe accederent reverenter, ipsasque, si Romani, ad minus xxx, si vero peregrini aut forenses fuerint, xv diebus continuis vel interpolatis, saltem semel in die, dum tamen vere poenitentes et confessi existerent, personaliter visitarent, suorum omnium obtinerent plenissimam veniam peccatorum.

Nos autem attendentes quod annus quinquagesimus in lege Mosaica, (quam non venit Dominus solvere sed spiritualiter adimplere), iubilaeus remissionis et gaudii, sacerque dierum numerus, quo lege fit remissio, censebatur . . . volentesque quam plurimos huiusmodi indulgentiae fore participes, quum pauci multorum respectu propter vitae hominum brevitatem valeant ad annum centesimum pervenire, de fratrum nostrorum consilio praedictam concessionem indulgentiae ex supra scriptis et aliis iustis causis ad annum quinquagesimum duximus reducendam, statuentes de fratrum consilio praedictorum et apostolicae plenitudine potestatis, ut universi fideles, qui vere poenitentes et confessi in anno a Nativitate eiusdem MCCCL proxime futuro, et deinceps perpetuis futuris temporibus de

quinquaginta in quinquaginta annis praedictas eorundem Petri et Pauli Apostolorum basilicas et Lateranensem ecclesiam . . . visitaverint, plenissimam omnium peccatorum suorum veniam consequantur, ita videlicet, ut, quicunque voluerint indulgentiam huiusmodi assequi, si Romani, ad minus xxx, si vero peregrini aut forenses, modo simili xv diebus ad praedictas basilicas et ecclesiam accedere teneantur . . .

II

THE FIRST APPLICATION OF INDULGENCES TO SOULS IN PURGATORY

In his [No. 2] Bull Salvator noster (Lea, A History of Auricular Confession and Indulgences, iii. 585 sqq.) of 3 Aug. 1476 Sixtus IV granted to the church of Saintes the earliest Indulgence for the dead per modum suffragii. The first of the two following extracts is from the Bull and contains the terms of the grant: the second is from a Summarium or prospectus issued by the church of Saintes to advertise the privileges which it had received.

No. 2. The Bull Salvator noster of Sixtus IV.

(i)

Et ut animarum salus eo tempore potius procuretur, quo magis aliorum egent suffragiis et quominus sibi ipsis proficere valent, auctoritate Apostolica de thesauro ecclesiae, animabus in purgatorio existentibus succurrere volentes quae per caritatem ab hac luce Christo unitae decesserint, et quae dum viverent sibi ut huiusmodi indulgentia suffragarentur meruerunt, paterno cupientes affectu, quanto cum Deo possumus, de divina misericordia confisi et de plenitudine potestatis, concedimus pariter et indulgemus, ut si qui parentes amici aut caeteri Christifideles pietate commoti pro ipsis animabus purgatorio igni pro expiatione poenarum eiusdem secundum divinam iustitiam expositis, durante dicto decennio pro reparatione ecclesiae Xanctonensis certam pecuniae quantitatem aut valorem iuxta dictorum decani et capituli dictae ecclesiae aut nostri collectoris ordinationem dictam ecclesiam visitando dederint, aut per nuntios per eosdem deputandos durante dicto decennio miserint, volumus ipsam plenariam remissionem per modum suffragii ipsis animabus purgatorii pro quibus dictam quantitatem pecuniae aut valorem persolverint ut praefertur pro

relaxatione poenarum valere et suffragari. Volumus insuper omnes utriusque sexus Christifideles, de plenitudine potestatis ex nostra mera liberalitate, qui manus adiutrices visitando vel mittendo per supradictos nuntios pro dicta ecclesia porrexerint, ac omnes et singulos eorundem parentes defunctos aut eorum benefactores qui cum caritate decesserint, in omnibus suffragiis, precibus, eleemosynis, ieiuniis, orationibus, disciplinis et caeteris omnibus spiritualibus bonis qui fiunt et fieri poterunt in tota universali sacrosancta Christi ecclesia militante et omnibus membris eiusdem, participes in perpetuo fieri...

(ii)

Primo notandum est quod quatuor gratiae principaliter conceduntur per dictas bullas cunctis Christifidelibus dictam ecclesiam Xanctonensem certis diebus visitantibus aut ad illam per nuntios ecclesiae de bonis suis mittentibus.

Prima gratia concessa supradictis fidelibus est gratia iubilaei [Sequitur textus bullae]. . .

Secunda gratia concessa indifferenter omnibus et singulis Christifidelibus dictam ecclesiam Xanctonensem visitantibus vel ad illorum arbitrium ad dictam ecclesiam de bonis suis per nuntios ecclesiae mittentibus est facultas confessionalis quae praeter confessionalia solita dari continet unum singulare, scilicet praeter totiens quotiens de casibus reservatis diocesanis et praeter remissionem semel in vita et in mortis articulo, continet remissionem plenariam nedum semel in vita sed totiens quotiens homo verisimiliter dubitat de morte sua etiam si tunc non moriatur, ut puta existens in procella maris, homines existentes in obsidione, mulieres prope partum vel in partu, moram trahentes in loco in quo viget pestis, et sic de multis aliis. Ista est inaudita clausula, praecipue pro transfretantibus. Ista clausula debet praticari erga illos qui dicunt se habere confessionalia. [Sequitur textus]

Tertia gratia praecipua et per S. D. N. concessa est remissio plenaria et gratia iubilaei animabus in purgatorio existentibus... Quarta et ultima gratia: . . S. D. N. . . vult et concedit quod dicti fideles manus adiutrices porrigentes et illorum parentes et benefactores defuncti qui cum caritate decesserunt, ut puta quorum animae sunt in purgatorio, sint participes in omnibus suffragiis ecclesiae universalis nunc et in perpetuum, quae est maxima gratia si bene praticetur. . .

5

III

THE INDULGENCE AS AN EXPEDIENT OF

PAPAL FINANCE

[No. 3] The Bull Liquet omnibus of Julius II (Magnum Bullarium Romanum, i. 502, Luxembergi, 1727), dated 11 January 1510, is that which seven years later excited Luther's revolt. In the commission now directed to Francesco Zeno no mention is made of repentance and confession as a condition for gaining the indulgence, but only of payment. For an extra sum the sinner may choose his own confessor; and if he impose a 'salutary penance', it is to consist of a further contribution to the fabric of St. Peter's. The whole document is evidently drawn with the purpose of enabling the pardoners to represent it as an indulgence a culpa et a poena' (Lea, op. cit. iii. 75): and, as it offers everything for sale, it illustrates the important place which indulgences had now taken among the ordinary financial expedients of the Papacy.

No. 3. The Bull Liquet omnibus of Julius II.

Liquet omnibus Christianae fidei cultoribus beatum Petrum ab ipso Salvatore nostro Domino Iesu Christo Apostolorum principem fuisse constitutum, eique ligandi atque solvendi animas coelesti privilegio traditam esse potestatem, cum ei dicitur, Tu es Petrus &c.

§ 1. Unde nos qui licet imparibus meritis eiusdem coelorum. clavigeri successores sumus, et eius loco in sancta Dei ecclesia residemus, considerantes quod diffusis per orbem terrarum ecclesiis ex iniuncto nobis a Deo Apostolatus officio providere teneamur, ut ecclesiae ipsae quae domus Dei sunt in suis structuris et aedificiis non solum conserventur sed etiam, si opus fuerit, reparentur, circa tamen Basilicam de Urbe ipsius Petri principis Apostolorum maiorem curam et diligentiam adhibere nos convenit, ut sicut ipse beatus Petrus ab ipso Salvatore nostro princeps Apostolorum est constitutus, ita etiam ipsius Basilica quae non parva reparatione indiget inter caeteras Urbis et orbis ecclesias, congruentibus ac etiam necessariis aedificiis reaedificetur, construatur et amplietur, ac reaedificata, constructa, et ampliata conservetur.

§ 2. Et cum nuper ex praemissis et certis aliis rationalibus causis, iuxta nostri cordis desiderium ad dictae Basilicae restaurationem manus operarias apposuissemus, cognoscentes

« PoprzedniaDalej »