Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quinto, qui Missam vere celebrare instituit, non se ipsum modo sed et alios esurientes et sitientes Spiritu pascere debet, idque sub utraque specie. Idem Christus et verbis et factis docuit, Matt. xxvi. 27. . . .

Haec mea est, fratres, de simulacris et Missa sententia, quam ex S. S. didici. . .

Zuinglius. Quicquid citra Christi institutionem hic subintroductum est abusus nomen meretur. Quum vero hi omnes simul tolli et abrogari non possint, divini verbi praedicatione fortiter et assidue impugnandi erunt.

Et primo quidem ecclesiasticum illum cantum et templorum boatus ab ipsis quoque sacerdotibus non intellectos, abusum stultum et inanem, imo pietatis verae impedimentum perniciosissimum esse constat. Paulus enim mavult in ecclesia quinque verba mente loqui ut et alios instituat quam decem millia verborum lingua. Atqui nihil in ecclesia agendum erat quam quod ab ecclesia posset intelligi. Abusus ergo hic corrigi debebat.

Deinde quod tempus attinet, testamentum hoc tempori alligatum esse non debet, sed quocunque tempore quis illud postularit accipere licet.

Idem de vestibus quibus in Missa utuntur sacrifici dicimus. Quamvis in libello de Canone scripto amictum huiusmodi propter infirmiores admiserim, quum nimirum etiam hunc mortis Christi typum esse putarem; quum vero ab aliis edoctus sim vestitum hunc e veteri lege desumptum esse eamque non minimam fuisse occasionem qua nonnulli moti Missam sacrificium esse putaverunt: priorem hanc meam sententiam revocandam esse existimabam. Quapropter quum et cantus et vestitus huc tantummodo serviat ut a vera oratione, id est, mentis ad Deum elevatione nos abstrahat: utrumque e medio tollendum est, suo tamen modo et tempore, ne quid dissidii in Christiano populo oboriri possit.... Populus ergo prius edocendus est ut nec vestitum nec cantum istum Missae servire intelligat. Si quis enim nunc vulgari veste amictus Missam celebraret, quis non tumultum oboriturum esse existimet? Per Deum ergo vos oro et obtestor, fratres . . ., ut Dei verbum summo studio quam clarissime commissae vobis plebi annuntiare et exponere instituatis, ut quid Missa et qui eius abusus sint probe intelligant. Populo enim rite instituto omnia ea citra tumultum aliquem tolli poterunt.

Conradus Grebelius. Sunt praeter hos alii quoque abusus, de quibus hic disputandum esse mihi videtur. Scire enim velim num pane fermentato aut infermentato hic utendum sit.

Quantum enim ego coniicere possum, et Christus et apostoli fermentato pane usi videntur.

Zuinglius. Quo panis genere usi sint demonstrari nequit. Sed non multum refert qualisnam ille sit. Penes ecclesias singulas erit de hoc statuere, fermentato aut infermentato pane uti velint. Formam vero rotundam, cui multi nimis superstitiose addicti sunt, non probo; et si quis communi pane hic uti vellet, non multum contradicerem. Nec enim in hoc peccatur, modo alia omnia decenter et religiose fiant. Et ecclesia de illis decernere potest quae Dei verbum non evidenter exprimit; modo in ipsa rei substantia nihil immutetur.

C. Grebelius. Abusus mihi illud quoque esse videtur, quod Christi sanguis citra S. S. testimonium aqua misceri consuevit. Deus enim ne quid verbo ipsius vel addamus vel adimamus expressis verbis prohibuit.

Zuinglius. Bene quidem hoc dicis, Conrade! Aquam enim huic infundere non licet.

Grebelius. Sed et hoc inter abusus mihi commemorandum esse videtur, quod sacerdotes laicis sacramentum ori inserunt, quasi nos manuum auxilio destituti simus.

Zuinglius. Scripturae testimonium certum et expressum hic nullum produci potest. Haud enim certo constat num manibus aut ore excipiendum corpus suum Christus discipulis porrexerit. Licet enim accipiendi verbum Evangelistae usurpent, nihil tamen hinc probari potest, quum et Christus in cruce acetum accepisse legatur, quod tamen manuum cruci affixarum opera facere non potuit. Quapropter de hoc quoque decernere iudicium ecclesiae

esto!

Grebelius. Spiritum Dei tempori mihi alligare videntur qui non nisi matutino tempore et a ieiunis adhuc sacramentum hoc sumi debere docent. Atqui Christus illud in coena instituit, atque in coena dispensavit. Sed et illud deploratione dignum videtur, quod sacrifici iis modo diebus maxima Spiritus gratia illuminati et donati sunt, quibus aliquae sacerdotii et praebendae, ut vocant, litterae dotales consignatae sunt. Hinc enim ipsos quaestus duntaxat gratia Missam celebrare coniicitur.

Zuinglius. Sacramentum tempori alligatum non est, quod vel hinc constat, quod hodie quidem octava, cras decima hora Missa celebrari consuevit. Quod si vero hoc urgere velis, ut eodem illo tempore celebranda sit, quo Christus illam instituit, quis non videat nos tunc et tempore et vestitu et aliis quae per Christum tunc facta sunt, adstringi, adeo ut et iam pedes nobis mutuo lavandi sunt antea? Quapropter etiam hoc ecclesiis singulis liberum relinqui debet. Sacramentum vero sub utraque

specie omnibus porrigi debebat, sicut a Christo factum est. Porro quod quidam e sacerdotum numero nonnisi quaestus gratia Missam celebrant, mihi vehementer dolet, quum nimirum opum tam cupidi sunt ut propter eas Christum vendere non erubescant. Spero autem P. C. vos prudenti et maturo consilio curaturos esse ut sacrifici istiusmodi missare desinant et in pace moriantur. Satius enim erit vel duas praebendas alicui gratis largiri, quam ut tanta abominatione Deum offendat.

Grebelius. Porro illud mihi cum primis indignum videtur, quod sacerdotes ipsi sibi sacramentum hoc sumunt.

Zuinglius. Unusquisque omnino Spiritu sancto dictante illud ipse accipiat licet. Christus enim a quo illud nobis porrigitur idem nos accipere iubet, &c. . . .

No. 198. The Council's Mandate for the abolition

of Images and of the Mass, 27 Oct. 1523.

Whereas our Gracious Lords the Burgomaster, Council, and Great Council, last year, solely for the honour and praise of God and the salvation of Christian souls, summoned all their parish priests, curates, people's priests, and preachers, because of certain misunderstandings of the Word of God; and whereas of late... the aforesaid parish priests have been called together from town and country, and in the matter of two articles, Images and the Mass, have sought and found divine truth out of the clear Word of God:

Now therefore, in the matter of Images, it is, by our Lords aforesaid, forbidden to any one, spiritual or temporal, until further orders (which will shortly be given, if God will, out of the Word of God), to carry about or shift any Image in the church should he have set up some particular Image of his own therein. He may, however, take it into his own hands, if it should appear that nothing unadvisable should arise from his so doing. But, in the case of Images made by the parishioners or out of the church funds, no change shall, for the present, be made in respect of them, without the knowledge and consent of the parishioners.

As concerns the Mass, things shall, till further order and pending an explanation soon to come, remain as they are: and no one shall utter or allege anything thereon to his neighbour in any irritating or provocative words. And whosoever, in word or deed, shall behave himself unmannerly or disobediently, our Lords will punish him severely and according to the circumstances of the case. . . .

No. 199. The Council sends preachers into the country districts.

From a Letter of Zwingli to Joachim von Watt, 11 Nov. 1523. Gratia et pax a Deo et D. N. I. C. Non est, doctissime Vadiane, quod tibi nunc gratias indefessi laboris nuper apud nos habiti1 agam: ipse enim scis, unde merces tibi petenda sit, ab eo nimirum cuius negotium fideliter agebas. Quae post secuta sunt, accipe. Selegit Senatus de suo ordine iv, de Civium, ut vocant, ordine Iv, ut cum Abbate de Capella,, Praeposito Imbriacensi, Commendatario ex Kusnaco, D. Engelhart, Leone, Zuinglio, consultent quonam pacto commode possit iniri ratio, ut Christi negotium feliciter promoveat. Visum est omnibus unanimi sententia brevem Isagogen per nos scribi qua ii, qui hactenus Christum vel ignorarunt vel aversati sunt episcopi, huc induci possint ut Christum praedicare ordiantur. Eaque Ix die Nov. coram Senatu lecta placuit; nunc cudi incipit. Additum est ut Abbas Capellae trans Alpes per ditionem urbis Christum praedicet, ubicumque visum erit; Commendatarius Kusnaci, circum lacum et provinciam Grueningensem; nos in eis provinciis quae ad Scaphusanos" Durgoiosque spectant, ne scilicet cuiusquam negligentia oves Christi verbo salutis fraudentur. Brevi post, quid de imaginibus statuendum sit, definient, ubi scilicet vulgus doctum erit aeque de Missa. Interea imperatum consueta via incedere, nisi quod cuique privatas imagines auferre, citra tamen importunitatem, permissum est. Cum captivis summo iure actum est, quod quid sit ipse nosti. Attamen praeter rationem sic actum non est: non enim te fugit quosnam hominum vereri hac tempestate usus sit, non tam ob rem, quam ob Christi gloriam. Sunt enim qui evangelium Christi aversantur, ni paulisper ad infirmitatem eorum descendas. Horum causa existimo paulo constantius, ne dicam durius cum Laurentio Hochrütiner actum esse, viro hercle bono, sed quia ore hactenus liberiore fuit, ardue nimis punito. . . .

9

1 As one of the presidents in the Second Disputation.

2 Wolfgang Joner, Abbot of Cappel, 1519-†31.

3 Heinrich Brennwald, Provost of Embrach.

* Conrad Schmid, Commander of the Teutonic Knights and Pastor at Küssnacht, +1531.

5 The three city pastors at Zürich.

6 Grueningen.

7 Schaffhausen.

8 Thurgau.

"One of the iconoclasts who smashed the great crucifix at Stadelhofen, a suburb of Zürich. He was banished 4 Nov. 1532 (cf. Egli, Aktensammlung, No. 442), and afterwards joined the Anabaptists.

No. 200. From Zwingli's 'Pastorum in evangeli. cam doctrinam Isagoge', 9 Nov. 1523.

De idolis vel imaginibus. . . . Ceterum luce clarius cernitur omnes eas, quas nos templis nostris intulimus, imagines idololatriae et falsae religionis occasionem praebuisse.

ergo sunt in universum ubicunque locorum fuerint, vel in templis vel in foris, vel in viis publicis, vel etiam domi tuae, si quem cultum illis tribui videamus. In primis vero e templis eiici et tolli debent, quum omnia ea quae in his habentur nobis sanctiora esse soleant. Interim vero nemini vetamus quo minus historiarum gesta domi suae exornationis vel delectationis, non autem cultus gratia depingi curet. Ut primum vero aliquis honor etiam illis tribui coeperit, iam et illa tolli convenit. Nam profecto negari nequit idolorum usum primam esse ad falsam religionem et peregrini Dei cultum occasionem; imo ipsa sunt a Deo summo coelesti Patre apostasia.

De Missa. . . . Iustus ergo et legitimus Coenae administrandae ritus hic est: Primum passionem et mortem Domini quotiescunque ecclesiae visum fuerit praedicari convenit, ubi docendus est populus quantum boni et quanta salutis fiducia per eam nobis parta sit. Deinde quo firmior sit hominum in morte Domini fiducia, singulis qui modo expetunt, celeberrimum hoc corporis et sanguinis Iesu Christi sacramentum ministrandum erit. Atqui haec quoque est ipsius Christi sententia quam simplicissime exposita. Quapropter quum videamus Missam nusquam a Christo peculiari quadam solemnitate institutam esse, sed ex hominum commentis sacrificii titulo fucatam prodiisse (sacramentum enim hoc nihil aliud est nisi corporis et sanguinis Christi perceptio), omnes huc incumbere debent ut impius ille et profanus rei tam sacrae abusus e medio tollatur, ne scilicet pro aliis immolare dicantur sacrifici. Ea autem modestia et prudentia hoc fieri volumus, ne qua tumultuandi et seditionum occasio detur. Non desunt enim commodae ad eam rem rationes quibus omne hoc quicquid est facile transigi poterit. Concionatorum itaque erit publicam hanc et communem sacrificulorum turbam suis concionibus coram populo excusare. Nec enim par est, ut de illis poena sumatur qui non primi erroris huius auctores sunt. Deinde singulos moneant et hortentur ut eos in pace defungi et decedere patiantur. Maximus enim illorum numerus eo aetatis pervenit, ut nullis laboribus posthac exerceri possint. Nec

« PoprzedniaDalej »