Obrazy na stronie
PDF
ePub

sit, nec quanta longi temporis consuetudine hoc illudve confirmatum sit, a nobis requiret, sed num ipsius voluntas, ipsius verbum et praecepta custodita sint, interrogabit.

Porro, quid de iudicibus (quos extra Universitates Vicarius nusquam reperire potest) dicere attinet? Habemus hic iudices, qui nec personarum respectu errare, neque ullo alio affectu excaecati falli possunt, Dei nimirum Scripturas quae nec fallere nec mentiri norunt. Hae nobis in Hebraea simul Graeca et Latina lingua praesentes sunt. Has utrinque aequi et iusti iudicis loco recipiemus. Habemus praeterea in hac urbe nostra, divinae liberalitatis beneficio, plures in linguis hisce tribus tam feliciter exercitatos viros quam in ulla scholarum, quas ante Vicarius recensuit, invenire liceat. De iis loquor qui Universitatum rectores et proceres sunt: non enim Erasmum Roterodamum aut alios ipsi similes, qui nonnunquam ceu hospites in scholis istis versantur, hic intelligo. Assident hic etiam plures sacrae Scripturae doctores, non desunt iuris Canonici doctores, adsunt etiam e variis Universitatibus plures doctissimi viri. Horum erit citatas a nobis Scripturas audire et legere, ut videant num vera sint quae istarum auctoritate probantur. Licet vero hisce omnibus prorsus destituti essemus, non dubito tamen in hoc coetu nostro quam plurimas esse vere fidelium mentes, Sancti Spiritus luce edoctas et vero intellectu praeditas, ut vel hi soli per Dei Spiritum facillime discernere possent, utrinam e nobis Scripturis legitime utantur, vel illas violenter in sensum perversum detorqueant. Quapropter etiam hoc loco nulla excusationis causa relinquitur.

Non terreant ergo vos sermones istiusmodi, o fratres. Vos autem in primis appello, Tigurinae urbis concives, qui hoc ceu singulare divinae gratiae et vocationis indicium agnoscere debetis, quod haec in urbe vestra in Dei et veritatis honorem ac gloriam instituta sunt: ne posthac, qui vestrae ditioni et imperio parent, de salute animarum dubii variis quoque concertationibus, ut antehac factum est, exerceantur. Dominum Deum totis animis invocate! Is, si vera fide id fiat quemadmodum Iacobus promittit, sui cognitionem vobis nunquam denegaturus est. Interim nullis verbis utcunque blandis et splendidis vos moveri patiamini!

Haec ubi Zuinglius magna cum gravitate perorasset, magnum silentium inter omnes fuit, adeo ut Tigurinae civitatis Consul ad dicendum aut respondendum hortaretur si qui essent qui, quod opponere possent, haberent. . .

[Then followed discussions on the Intercession of Saints (Op.

i. 150), Celibacy of Clergy (ib. 156), and the authority of the Church (ib. 162).] Tum vero Consul omnes qui non Senatorii ordinis essent, domum abire iussit, et Senatusconsultum exspectare. Iam enim meridies appropinquabat. Senatum vero totum manere voluit, plura cum his consulturus. Ubi vero pransum esset, in Curiam denuo convocati sunt omnes, ut Senatusconsultum, quod interea latum erat, audirent.

No. 190. The Decree of the Council, 29 Jan. 1523.

Convenistis huc Tigurini Senatus auctoritate et mandatis. evocati. Quoniam vero anno abhinc ferme elapso R. D. Constantiensis episcopi Legati coram Tigurinae civitatis Senatu comparuerunt, cum quibus ita res instituta tum erat ut R. D. Constantiensis huc incumberet, ut omnes dioecesis suae pastores et ecclesiastae in unum collecti mutuis consiliis et operis in hoc laborarent, ut unanimi consensu certi aliquid de his fidei controversiis statueretur, quod omnes tuto sequi possent: quum autem interea per Constantiensem episcopum, magnis fortasse de causis et arduis, nihil omnino transactum sit: interim tamen controversiae huius lis et contentio magis magisque gliscere et augeri incipiat: Tigurinae civitatis Cos. Senatus totusque Populus non sine divini nominis auspicio, publicae pacis et Christianae concordiae gratia, hunc conventum vestrum instituerunt, et a R. D. Constantiensi, ut hic Legatos suos ad nos mittere dignaretur, impetrarunt; pro quo officio nobis praestito magnas nos illi gratias debere fatemur. Simul vero omnes ex agro suo verbi ministros et ecclesiarum antistites convocandos esse duxerunt, ut qui haereseos crimina sibi mutuo intentarunt, commodius dirimi possent.

Quoniam vero contra Huldricum Zuinglium, maioris nostrae ecclesiae antistitem et ecclesiasten (quem multi clam haereticum esse convitiati sunt) post articulorum aut propositionum ipsius promulgationem nemo prodire visus est, qui illum sacrae Scripturae oraculis convincere conaretur, licet non semel eos provocarit, qui illum ante haereticum dixerant : prudentissimi viri Cos. S. P. Q. Tigurinus decreverunt et omnino ratum volunt ut Huldricus Zuinglius sacrosanctam Evangelii doctrinam et divini verbi oracula (ut huc usque ab illo factitatum est) annuntiare et praedicare pergat. Praeterea aliorum quoque, quotquot vel in urbe vel agro verbi ministerio praesunt, est nihil aliud instituere aut docere nisi quod Evangelicae doctrinae testimonio et Sacrae Scripturae auctoritate per ipsos probari

possit. Ab omnibus vero vel haeresium vel aliorum scelerum criminationibus ut abstineatur atque in totum temperetur, iidem cavent. Si qui enim in his sese immorigeros et rebelles praebuerint, eas de se poenas sumi sentient, ut se inique et iniuste fecisse omnibus testari queant. Actum Tiguri Ianuarii xxix. Anno MDXXIII.

No. 191. The Bishop's Pastoral, 10 July 1523.

Et quia quotidie audimus nonnullos esse qui de fidei articulis, de diva virgine, de sacramentis et etiam damnatis haeresibus ac erroribus impie et contra communem consensum Christi fidelium sentiant, haeresesque ante multa saecula damnatas quasi ab inferis revocare non vereantur, unde huic tam indignae rei occurrere volentes ecclesiaeque consuetudini atque etiam Caesareis mandatis innixi, inhibemus omnibus et singulis nobis subiectis, ut ab illis sibi caveant et damnatas haereses non praedicent aut alias pertinaciter defendant; alioquin contra illos iustitia mediante strictissime procedemus. Nam quantum ex alto dabitur, hanc in fide ac religione Christi iniuriam omnino diutius nolle pati proposuimus; quare unusquisque ab illis in posterum sibi cavere studeat. Vos itaque omnes et singuli in Christo dilecti haec omnia et singula diligenter exsequi curetis, prout Imperialis Maiestatis et nostram gravem evitare volueritis indignationem. . . .

No. 192. The Form of Baptism at Zürich,
May 1525.

The minister of the church first says:

In the name of God. Amen. Our help standeth in the name of the Lord, who hath made heaven and earth.

Then he asks the godfathers and godmothers :

Will ye that this child be baptized with the baptism of our Lord Jesus Christ?

Answer: Yea.

Then the priest says: Name this child.

The godmothers say: N.

Then the priest says: Let us then all pray God together: O, almighty and eternal God, who through the flood didst by thy mighty judgement condemn the unbelieving world and thyself deliver of thy great mercy faithful Noah: who didst drown obdurate Pharaoh with all his host in the Red Sea, and didst bring

thy people Israel through the same dry-shod, figuring thereby this bath of baptism: We pray thee, of thine unmerited mercy, that thou wouldest graciously look upon this thy servant N., and kindle the light of faith in his heart whereby he may be incorporate into thy Son, and with Him be buried in death and raised again to newness of life; that so, following Him daily, he may joyfully bear his cross, and hold fast to Him with true faith, firm hope, and fervent charity: and that, for thy sake, he may so manfully quit this life, which is naught else but death, that, at the last day, he may appear with boldness at the general judgement of thy Son. Grant this through the same thy Son our Lord Jesus Christ, who liveth and reigneth with Thee in the unity of the Holy Ghost, one God. Amen.

The minister says: The Lord be with you.

Answer: And with thy spirit.

The minister says: That which now followeth standeth in the gospel of Mark in the tenth chapter at the thirteenth verse. Answer: Glory be to thee, O Lord.

The minister: It came to pass upon a time that 'they brought, &c. ... blessed them'. Thanks be to God! He willeth to forgive us all our sins through His Son!

Then the minister takes the child and says: Will ye that this child be baptized? Answer: Yea.

The minister says: Name this child. Answer: N.

The minister says: N., I baptize thee in the name of the Father and of the Son and of the Holy Ghost.

At the bestowal of the Chrisom: God grant thee that as thou art now clothed bodily with a white robe, so, at the last day, thou mayest appear before Him with a clean and open conscience. Amen.

The Lord be with you! Go in peace!

No. 193. From Zwingli's De Canone Missae Epicheiresis, 29 Aug. 1523.

... Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Lucas habet post panis porrectionem: 'Hoc facite in meam commemorationem.' Tametsi non sum nescius, cum hoc verbum, tum alia, ad utramque speciem referre debere. Pauli 1 Cor. xi. 24 verbis haec nostra sunt similiora, ubi post' panis porrectionem sic infit: Hoc facite in meam commemorationem. Post vini sic: Hoc facite, quotiescunque bibetis, in meam commemorationem.' Atque ne ignoremus quidnam

Christus voluerit hoc verbo significare, addit: 'Quotiescunque manducaveritis panem hunc et poculum biberitis, annunciate mortem Domini donec veniat.' His apertissimis verbis ostenditur ipsam synaxim aliud non esse quam commemorationem passionis dominicae. Qua fronte igitur quaeso ex commemoratione oblationem fecerunt isti? Unde qui fideles sumus, dum Christi corpus et sanguinem edimus ac bibimus, mortem Domini ebuccinemus, idque quamdiu mundus constiterit. Causa praeconii satis ampla est, quod Christus nos liberavit sua morte et sanguinis effusione, atque eadem in cibum tradidit quae fide comedimus non dentibus, propter quam Deus nobis invisibiliter illabitur ac animum pascit.

Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta. Hic servos' pro ministrantibus sacerdotibus positos esse autumo, ne unquam sibi primas non tribuerent. Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis sed et in coelos gloriosae ascensionis. Ut ne barbariem hic caviller tantisper tolerandam, est haec precationis pars non inconsulte superioribus coniuncta. Cum enim dixisset Christus: 'Hoc facite in meam commemorationem,' recte dicimus: 'Unde sumus, O Domine, memores Filii tui passionis, descensionis ad inferos,' &c. Verum quod mox sequitur, non video quomodo non sit per summam oscitantiam iunctum. Offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis et datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. Blasphemia haec est: solus enim Christus talem hostiam offerre potuit, et creatura praeterea nulla. Deinde obsecro quantum cerebri habuisse putes eum qui iam iam dixerat: O Domine, quod haec in commemorationem facere iussisti, en facimus; et priusquam huius sententiae deverbia abierint, sic infit: 'Offerimus'? Sed ogganniunt quidam scioli: Haec commemoratio est oblatio, quamvis nihil adferant quo id probent. Unde eos admoneo ut orationem suam vertant, et dicant : Haec oblatio est commemoratio: nihil enim aliud est, ut satis iam visum est. . . .

No. 194. Ordinance for the reform of the Great Minster, 29 Sept. 1523.

Whereas yesterday the Provost and Chapter of SS. Felix and Regula appeared, at the Provostry, before our Lords the Burgomaster and Council, . . . and asked them to appoint certain persons to advise, along with delegates of the Chapter,

« PoprzedniaDalej »