Obrazy na stronie
PDF
ePub

festissime mihi apparebat falsa quaedam continere. Primo, quod dicit merita sanctorum esse thesaurum, cum tota scriptura dicat, Deum ultra condignum praemiare, ut Rom. viii: Non sunt condignae passiones huius temporis. Et B. Augustinus lib. 1, retract. 19: Tota ecclesia usque in finem mundi orat: Dimitte nobis debita nostra. Ergo non superfluere aliis posse, quae nec sibi sufficerent. Inde virgines sapientes noluerunt oleum communicare insipientibus . . . Ideo sancti non suis meritis, sed sola Dei misericordia salvi fiunt, ut latius dixi in Resolutionibus.

Ego vero non eram tam insigni temeritate, ut propter unam decretalem pontificis hominis, tam ambiguam et obscuram, recederem a tot et tantis divinis scripturae testimoniis apertissimis, quin potius arbitrabar quam rectissime verba scripturae, quibus sancti describuntur deficere in meritis, incomparabiliter praeferenda verbis humanis, quibus scribuntur abundare, cum papa non super sed sub verbo Dei sit, iuxta illud Gal. i: Si angelus de caelo aliud vobis evangelizaverit quam accepistis, anathema sit. Iam illud quoque nonnihil erat, quod Petro hunc commissum thesaurum dicit, de quo nihil constat nec in evangelio nec ulla scriptura . . .

Obiectio altera est, quod in conclusione mea septima declaranda dixi: Neminem iustificari posse nisi per fidem, sic scilicet, ut necesse sit eum certa fide credere sese iustificari, et nullo modo dubitare quod gratiam consequatur. Si enim dubitat et incertus est, iam non iustificatur sed evomit gratiam. Hanc theologiam novam videri putant et erroneam.

Ad quod respondeo: Primum, infallibilis est veritas, quod nullus est iustus, nisi qui credit in Deum, ut Rom. i, Iustus ex fide vivit. Ideo quicunque non crediderit, iam iudicatus et mortuus est igitur iustitia iusti, et vita eius, est fides eius . . . Secundo, fides autem est nihil aliud quam illud, quod Deus promittit aut dicit, credere, sicut Rom. iv, Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ideo verbum et fides necessario simul sunt: et sine verbo impossibile est esse fidem, ut Isa. lv, Verbum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum.

Tertio, nunc probandum est, quod accessuro ad sacramentum necessarium sit credere sese gratiam consequi, et in hoc non dubitare, sed certissima fiducia confidere, alioqui in iudicium accedit. Primo, per illud Apostoli ad Ebr. xi, Oportet accedentem credere, quod Deus est, et quod inquirentibus se remunerator est. Hic patet quod non licet dubitare, sed

firmiter oportet credere, quod Deus sese inquirentes remuneret. Quod si oportet credere remuneratorem, omnino oportet etiam credere iustificatorem, et gratiae largitorem in praesenti, sine qua praemium non donatur. Secundo necessarium est sub periculo aeternae damnationis et peccati infidelitatis credere his verbis Christi: Quodcunque solveris super terram, solutum erit et in caelis. Ideo si accedas ad sacramentum poenitentiae, et non credideris firmiter tete absolvendum in caelo, in iudicium accedis et damnationem, quia non credis Christum vera dixisse: Quodcunque solveris, &c., et sic tua dubitatione Christum mendacem facis, quod est horrendum peccatum. Si autem dixeris: quid si sim indignus et indispositus ad sacramentum? Respondeo ut supra: Per nullam dispositionem efficeris dignus, per nulla opera aptus ad sacramentum, sed per solam fidem, quia sola fides verbi Christi iustificat, vivificat, dignificat, praeparat, sine qua omnia alia vel sunt praesumptionis vel desperationis studia. Iustus enim non ex dispositione sua, sed ex fide vivit. Quare de indignitate tua nihil oportet dubitare. Ideo enim accedis, quia indignus es, ut dignus fias, et iustificeris ab eo, qui peccatores, et non iustos, quaerit salvos facere. Dum autem credis verbo Christi, iam honoras verbum eius et ex eo opere iustus es, &c. Tertio, hanc fidem multipliciter nobis commendavit in Evangelio . . .

Istae et multae aliae auctoritates . . . ducunt me in sententiam quam dixi... Et stantibus his auctoritatibus, aliud facere non possum nisi quod obediendum esse Deo magis quam hominibus scio...

No. 18. Luther's appeal to Leo X.

In nomine Domini, Amen. Anno a nativitate eiusdem MDXVIII ... die vero sabbati xvi mensis Octobris, pontificatus S. D. N. Leonis papae X, anno vi. In mei notarii publici testiumque infra scriptorum. . . praesentia, personaliter constitutus R. P. D. Martinus Lutherus Augustinianus, S. T. P., eiusdemque in Wittembergensi studio Brandenburgensis dioecesis lector ordinarius principalis...

Quod cum in materia indulgentiarum variae et incertae sint opiniones doctorum, tam canonistarum quam theologorum, nec in his usque hodie aliquid certum et determinatum habeat ecclesia...

Deinde in his quae sunt dubia et opinabilia . . . est licitum disputare et contradicere sapientem sapienti . . . Ita ut et

ecclesia praeceperit. . . ut non permittantur quaestores proponere populo aliud quam quod in literis eorum continetur.

Quibus... praeceptis nixus, disputandam hanc materiam suscepi, motus immodestissimis declamationibus . . . quibus indulgentias divulgabant quidam in nostris regionibus apostolici (ut asserebant) commissarii et quaestores . . .

Et licet ego non de fide, non de moribus, non de praeceptis Dei aut ecclesiae, sed de indulgentiis (ut dixi) disputarem... Nihilominus quidam mammonae cultores. . . timentes ne huius disputationis occasione... quaestus ipsorum ... funditus periret, exarserunt sicut ignis in spinis. Atque cum ipsi . . . praedicando aberrarent, etiam hoc mali adiecerunt, ut frivolis quibusdam... delationibus, adeo me apud S. D. N. Leonem X ... odiosum fecerunt . . . ut . . . causam contra me, tanquam de haeresi suspectum . . . reverendissimis in Christo patribus, domino Hieronymo de Ghinutiis, episcopo Asculanensi, auditori Camerae, &c., et Sylvestro Prieriati, ordinis praedicatorum, palatii apostolici magistro, committeret . . . Qui quidem iudices... mihi utrique suspectissimi me citari fecerunt... ad comparendum personaliter Romae, in loco . . . non tuto. . .

Cum itaque metu huiusmodi ... impeditus Romam ire non possem, sollicitavi per illustrissimum Principem Fridericum S. R. I. Electorem, Saxoniae Ducem . . . ut a sede apostolica causa viris... committeretur . . . in loco tuto, coram quibus comparere.. paratissimus essem.

Quod cum S. D. N. Leo X ut cuius clementia et... iustitiae observantia per totum orbem dignissime celebratur, per adversarios suae causae timentes, ut in personam R. P. D. Thomae, Tituli S. Sixti Presbyteri Cardinalis, sanctae Sedis Apostolicae per Germaniam de latere Legati, transferretur, sperantes quod cum idem R. D. de Ordine eorum fuerit, ruinosae et aegrae suae causae, facilius hoc ingenio mederentur. Qui quidem R. D. etsi suspectus merito videri poterat, quod de parte et opinione adversariorum sit . . . tamen ut vir est . . . doctissimus et humanissimus, paterne . . . sese mihi exhibuit . . . Sed simpliciter... me ad revocationem adigere voluit, minando... me sententia excommunicationis innodare . . . Ex quibus me gravatum laesumque... sentio, cum et hodie fatear solummodo me disputasse, et omnia sub pedibus S. D. N. Leonis X subiecisse, ut occidat, vivificet, reprobet, approbet, sicut placuerit. Et vocem eius vocem Christi in ipso praesidentis agnoscam. Et legitime protestor me nihil dicere aut sapere velle, quod non in et ex sacris literis et ecclesiasticis patribus,

sacrisque canonibus probari potest, ut in libro Resolutionum mearum videri potest.

Idcirco a praefato S. D. N. Papa, non bene informato, eiusque praetensa commissione, ... ad S. D. N. Leonem, divina providentia Papam X melius informandum provoco...

X

LEO X

Shortly after Luther's return to Wittenberg, Leo X, addressing Cajetan, reaffirmed the current doctrine of Indulgences, in, 9 Nov. 1518 [No. 19], the Bull 'Cum postquam' (Lutheri Op. Lat. ii. 429 sqq.; Loescher, ii. 494 sq.).

No. 19. The Bull 'Cum postquam' of

9 Nov. 1518.

Cum, postquam circumspectio tua Germaniam applicuerat, ad aures nostras pervenisset quod nonnulli Religiosi... super Indulgentiis a nobis et Romanis Pontificibus, praedecessoribus nostris... concedi solitis, publice praedicando multorum. cordibus imprimerent errores, idque nobis intelligere nimis grave et molestum esset, aliis nostris literis eidem circumspectioni tuae... commisimus ut auctoritate nostra approbatione digna approbares, ea vero quae minus recte dicta essent, etiam per eos qui Romanae Ecclesiae doctrinam se sequi paratos assererent, reprobare et damnare curares.

Et ne de caetero quisquam ignorantiam doctrinae Romanae Ecclesiae circa huiusmodi Indulgentias et illarum efficaciam allegare, aut ignorantiae huiusmodi praetextu se excusare, aut protestatione conficta se iuvare, sed ut ipsi de notorio mendacio ut culpabiles convinci et merito damnari, possint, per praesentes tibi significandum duximus Romanam Ecclesiam, quam reliquae tanquam matrem sequi tenentur, tradidisse, Romanam Pontificem, Petri Clavigeri successorem et Iesu Christi in terris Vicarium, potestate clavium (quarum est aperire tollendo illius in Christi fidelibus impedimenta, culpam scilicet et poenam pro actualibus peccatis debitam, culpam quidem mediante sacramento poenitentiae, poenam vero temporalem pro actualibus peccatis secundum divinam iustitiam debitam, mediante ecclesiastica Indulgentia) posse pro rationabilibus causis concedere eisdem Christi fidelibus, qui, caritate iungente, membra sunt Christi, sive in hac vita sint sive in Purgatorio, Indulgentias ex superabundantia meritorum Christi et sancto

rum, ac tam pro vivis quam pro defunctis Apostolica auctoritate Indulgentiam concedendo, thesaurum meritorum Iesu Christi et Sanctorum dispensare, per modum absolutionis Indulgentiam ipsam conferre, vel per modum suffragii illam transferre consuevisse. Ac propterea omnes tam vivos quam defunctos, qui veraciter omnes Indulgentias huiusmodi consecuti fuerint, a tanta temporali poena secundum divinam iustitiam pro peccatis suis actualibus debita liberari, quanta concessae et acquisitae Indulgentiae aequivalet. Et ita ab omnibus teneri, et praedicari debere sub excommunicationis latae sententiae poena, a qua illam incurrentes ab alio quam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, nequeant absolutionis beneficium obtinere, auctoritate apostolica, earundem tenore praesentium decernimus. . . .

...

XI

LUTHER'S REPLY

While the Pope's Bull was preparing, 'Luther had made another step in advance. Dissatisfied with the appeal ad Papam melius informandum he replaced it, 28 Nov. 1518, by [No. 20] an appeal to a future General Council (Lutheri Op. Lat. ii. 438 sqq., Loescher, ii. 506 sqq.)... drawn up on the lines of one which the University of Paris had made, on the 27th of March, 1517, against the abrogation by the Lateran Council of the Pragmatic Sanction of Bourges' (cf. Beard, Martin Luther, 254 sq., ed. 1896).

No. 20. His Appeal to a General Council.

Cum appellationis remedium in subsidium... oppressorum a iurium conditoribus sit adinventum, et .. ab illatis . . . iniuriis iura appellare permittant: adeo quod inferior de non appellando ad superiorem statuere non possit et manus superiorum claudere. Sed cum satis sit in professo, quod sacrosanctum concilium in Spiritu sancto legitime congregatum, sanctam Ecclesiam catholicam repraesentans, sit in causis fidem concernentibus supra Papam, evenit quod nec Papa in causis huiusmodi, ne ab eo ad Concilium appelletur, statuere possit. . . Idcirco ego Frater Martinus Luther... [here follows a recital of his case, as in the appeal of 16 Oct.] à . . . S. D. N. Leone non recte consulto ... ad futurum concilium legitime ac in loco tuto [congregatum]. . . provoco et appello in iis scriptis... Acta sunt haec Wittembergae... in capella Corporis Christi, in parochiali ibidem cemiterio situata, praesentibus, &c.

« PoprzedniaDalej »