Obrazy na stronie
PDF
ePub

essentialia S. Coenae, idque fine pessimo dum is corradit opes et oblationes plurimas ex opera sacrificuli offerentis Christum in Missa pro redemptione mortui in purgatorio existentis: vultque religio papistica hanc Missam ita iterandam esse sicut augeri poterit pecunia, iuxta facultates demortui, pro redemptione animae eius, numeranda sacrificulo. Haec pecunia et copiosae oblationes minuerentur fisco Papae Rom. si verus usus S. Coenae in ecclesia eius maneret.

Propositio X. Num expectentur novae apparitiones praeter eas quae in Bibliis habentur ?

Resp. D. Galle. Revelationes quae fiunt et factae sunt, dicuntur recte patefactiones secretorum Dei. . . . Leguntur itaque multae apparitiones factae ad revelationem secretorum Dei.... Apparitiones paucis recensere non possum, quia indies novae visuntur. Augustinus scribit Cyrillo archiepiscopo Ierusol. animam S. Hieronymi sibi apparuisse die quo discesserat corpore. Hanc apparitionem veram et divinam fuisse nemo pius negabit; est enim auctoritas Augustini omnibus nota. Adhuc facta est apparitio discipulo Hieronymi Eusebio, anno post mortem huius tertio, dum coepit haeresis negans purgatorium... et articulum purgatorii hoc modo confirmatum legimus. . . . Hae apparitiones quia certissimae sunt, licet non in Bibliis scriptae, patet alias esse credendas apparitiones quam Biblicas. Tanta est auctoritas ecclesiae quae has apparitiones acceptat ut fidem Christianis conciliet, dicente Aug. contra Epist. Fund. c. 5, 'Evangelio non crederem, nisi me commoveret ecclesiae auctoritas.' Concludo igitur apparitiones esse credendas quae non adversantur fidei et Scripturae. . . .

Exceptio M. Olai.... Ecclesia Dei, in doctrina Prophetarum et Apostolorum fundata, non indiget novis apparitionibus, cum sufficiat ad cognitionem salutis ipsum revelatum a Deo et in S. Scriptura traditum verbum. . . . Concludit igitur bene D. Galle solas eas esse accipiendas apparitiones, quae non adversantur verbo Dei ac fidei. Iam inveniuntur in exemplis allatis quae verbo Dei conformia non sunt. Prohibemur in

verbo Dei Deut. xviii. [11] quaerere a mortuis veritatem. . . Nec fuit anima S. Hieronymi quae dicitur apparuisse Augustino; non enim promittit Deus animas piorum apparere viventibus in verbi Dei contemptum ; et quidem, si purgatorium dicatur articulus fidei, debet utique probari S. Scriptura seu verbo Dei, non autem miraculo S. Scripturae contrario. . . .

Propositio XI. An probetur purgatorium ex S. Scriptura?

1 Contra epist. Manichaei, § 6.

Resp. D. Galle. . . . Ecclesia definivit hunc articulum ex S. Scriptura, veris apparitionibus, S. doctoribus, usuque primitivae ecclesiae.. Igitur ecclesia recte orat pro mortuis, recteque instituit Missas pro illorum liberatione de purgatorio. Quanquam plura sint quae iuvant mortuum, tamen praecipuum auxilium est sacrificium Missae, quod respiciens Deus mitigat poenas demortui pro cuius liberatione offertur sacrificium. Cumque nullum impurum ingrediatur coelum, purificantur salvandi in purgatorio, remissis peccatis venialibus pro quibus non satisfecerunt poenis temporalibus subiecti. Sic iustitia. Dei fundavit purgatorium.

Exceptio M. Olai. In tota Scriptura non invenitur textus qui probat purgatorium esse. . . . Articulus purgatorii repugnat fiduciae salutis in Christo fundatae, qui pro omnibus peccatis omnium hominum satisfecit. . . . Videtur etiam cura ventris, non dilectio proximi, hunc constituisse articulum. Nam laborat sacrificulus, Missas pro redemptione animae de purgatorio celebrans, magis in colligenda pecunia sub Missae officio oblata, quam in studio liberandi de purgatorio animam. Sic purgatorium ex S. Scriptura non probatur.

Propositio XII. An sancti sint invocandi, et num ipsi sint nostri defensores, patroni et commediatores coram Deo?

Resp. D. Galle. Res causaque ab omnibus approbata non venit in dubitationem hominum. Sancta ecclesia pollet ea auctoritate ut eius consuetudo, fides et decreta sine disputatione vulgo approbentur. Cumque nullum fuerit in ecclesia dubium sanctos esse invocandos, mirum est inveniri homines Christianos qui hunc articulum negare ausint. Sancti sunt membra Christi, itaque honorandi: tamen minus quam illa honorentur quae ad ipsum Christum spectant, ut sunt crux, corona, clavi et plures eius reliquiae. Non honorantur sancti tanquam per se dantes gratiam Dei, sed tanquam illius participes et regni coelorum concives, ideoque sunt in conspectu Dei nostri opitulatores. Abraham adoravit angelos sibi apparentes. Sic Cornelius S. Petrum.2 Docetque S. Paulus Christianos, ut conversationem mutuo honore colant. Cum iam demortui sancti sint commediatores et intercessores nostri apud Christum, digni sunt qui honorentur. Non equidem fiat, quasi Deus sit impotens aut minime benevolus ad iuvandum, nisi sanctorum intercessione commoveatur: sed quia ita ordinavit fierique hoc voluit, ut auctoritas sanctorum inde claresceret et Deus in illis adoraretur. Sic enim Apostolus Rom. xiv: 'Omnia recte

1 Gen. xviii. 2.

2 Acts x. 25.

8 Rom. xii. 10.

ordinavit Deus.' Quod conspicitur in eius regimine, dum per superiores et spirituales creaturas sive angelos regit inferiores carnales, non propter impotentiam per sese regendi sed propter servandum ordinem. Sic regit inferiores homines per superiores in terra, quod probatur multis exemplis tam in V. quam in N. T. Promisit Deus se moderaturum poenam Iudaeorum per patriarcharum Abrahami, Isaaci et Iacobi, tunc in limbo existentium, deprecationem, certeque propter merita illorum. Quod factum esse non dubitatur. Cum itaque respiciat Deus orationes sanctorum pro aliis institutas, deberi ipsis invocationem sequitur.

Exceptio M. Olai. Scriptura neque affirmat neque negat sanctos demortuos esse honorandos. Cultum autem soli Deo debitum, veramque invocationem nulli creaturae posse concedi certum est. Iubet Scriptura laudandum esse Deum in omnibus creaturis et operibus suis; sed laudatur in sanctis cum sanctitatem illorum a Deo formatam praedicamus, illamque aemulando talem nobis a Deo dari rogamus. Itaque sancti non in se sed in Deo honorantur, et dum illorum sanctitatem in exemplum trahimus, sanctos recte honorari videmus. Adversarii nostri colligunt, ex sanctitate piorum demortuorum, eosdem esse nostros patronos ac intercessores apud Deum. Sed contrarium docet Scriptura, quae solum Christum constituit nobis mediatorem 1 Tim. ii [5]. . . . Dum mediatoris officium detrahimus cum S. Scriptura ipsis sanctis, non propterea negamus sanctos in coelo triumphantes rogare pro statu ecclesiae militantis. Aliud est mediatorem agere inter Deum et homines; aliud vero pro necessitate proximi Deo supplicare.... Adfert D. Galle non esse dubitandum de invocatione sanctorum, quia eam diu usurpavit ecclesia. Sed non dubium est nos diu satis deceptos esse astu praelatorum ecclesiae et monachorum, unde seducti sunt Christiani a fide in unicum mediatorem. Peperit enim monachis et sanctulis illis magnas opes haec praesumpta fides in sanctorum intercessione fundata, quam docuerunt illi Christianos simplices tenere iuxtaque illam comparare sibi magno pretio reliquias sanctorum. Quaerimus autem iure, An doctrina de intercessione sanctorum sit vera? Sat diu credidimus praelatis ecclesiae sine Scriptura definientibus. Non negamus sanctos esse honorandos modo definito, non tamen censemus illos esse invocandos ut mediatores. . . . D. Galle dicit ad Christi mortis salutarem fructum pertinere eius crucem, coronam, clavos, forte restim qua ligabatur, flagella et pelvim aceto plenam. Sic vult maiori honore haec tractanda et sacro cultui dicanda quam

honorentur ipsi sancti Dei. Etiam hodie praebent multi maiorem reverentiam imaginibus pictis et sculptis quam ipsis sanctis. Estne hoc contemnere ipsos sanctos? Quod sancti viventes rogassent Deum exaudire preces suas causa sanctorum Abrahami, Isaaci, Iacobi, non certe adorarunt illos; sed commonefecerunt Deum suae promissionis patribus factae, iuxta quam promissionem in oratione repetitam crediderunt Deum citius illorum preces exauditurum. Hinc constat invocationem sanctorum ex S. Scriptura non posse probari.

Haec est simplex mea resolutio propositarum quaestionum. ... Si praelati ecclesiae hac responsione offendantur, sciant omnes palmam esse veritati dandam.

XXVII

THE SPREAD OF REFORM WITHIN THE EMPIRE,

1523-5

The deadlock in the Diet, which Campeggio had turned to account for his own side, offered equal opportunity to the reformers. The towns, and particularly the Free Cities of the Empire (+)—at this time 84 in number,1 32 being in Swabia-took shelter (cf. Confessio Tetrapolitana, ap. Niemeyer, Collectio Confessionum Ecclesiarum Reformatarum, 745) under its decree (p. 112 supra) of 5 Feb. 1523, that 'nihil praeter . . . sincerum evangelium ' should be taught, and began openly to recognize their preachers.

These had been drawn from (1) the four orders of Friars, as (a) Luther's own, the Augustinians (Ranke, Ref. 277, ed. R. A. Johnson, 1905), Lang in Erfurt, 1521; Henry of Zutphen in Bremen, 1522-4; Link, pastor in Altenburg, 1522-5; Güttel, in Eisleben, 1523; Stiefel, in Esslingen, 1525; (b) the Franciscans, Eberlin of Günzburg and Henry of Kettenbach in Ulm, 1521-2; Kempe in Hamburg, 1523; Briessmann-see his sermon (Seckendorf, Comm. de Lutheranismo, i. 272)—in [No. 76] Cottbus and Königsberg, 1523; F. Myconius, pastor in Gotha, 1524; (c) the Dominicans, Butzer, pastor in ‡ Strassburg, 1524-46; (d) the Carmelites, Urbanus Regius in ‡ Augsburg, 1520–1; from (2) the Monks, as the Benedictines, Blaurer in ‡ Constance 1522-32, and Oecolampadius in Augsburg, 1519-20, and ‡ Basel, 1522-†31; from (3) the Canons Regular, as the Premonstratensians, Bugenhagen, pastor in Wittenberg 1522-158, and organizer of the Lutheran ecclesiastical system in Lower Germany; from (4) the secular clergy, Osiander in ‡ Nürnberg, 1522; Brenz, pastor in Schwäbisch Hall, 1522-46; Speratus in Wittenberg, 1523, and in Königsberg with Amandus, 1524; Amsdorf-see the circumstances of his appointment (Seckendorf, i. 246) and cf. Ranke, ut sup. 666 sqq.—in [No. 77] Magdeburg, 1524, and Sahm in Ulm, 1524.

1 According to the matricular list of the Diet of Worms, 1521.

Thus reform prevailed by the decision of the townsmen in 1523 at Frankfurt on the Main, Schwäbisch Hall and Magdeburg; in 1524 at Ulm, Strassburg, Bremen, and Nürnberg (cf. Gieseler, V. 293). In most of the towns of [North] Germany'. we see preachers arise, the Lutheran hymns become popular, and the congregations take part in religious questions; the Council at first makes a greater or less resistance, but at length gives way' (Ranke, ut sup. 668). So in the south, as at Nürnberg. Here the leaders of reform were George Bessler, Provost of S. Sebald, 1521-33; Hector Böhmer, Provost of S. Laurence, 1521-+41; Wolfgang Volprecht, Prior of the Augustinians, +1528; and Andrew Osiander, 1498-11522, preacher at S. Laurence from 1522. In Holy Week, 1523, their congregations asked the Provosts for Communion in Both Kinds. The Provosts referred them to the Town Council, and the Council to the Ordinary, Weigand von Redwitz, Bishop of Bamberg, 1522-†56. Next year, 1524, the Council was strong enough to support [No. 78] the changes introduced at Easter by the Prior and others in spite of Legate and Diet there assembled (Spalatin's diary ap. Strobel, Miscellaneen, iii. 52). At Whitsuntide, further changes in public worship led to [No. 79] the citation of the Provosts and the Prior by the Bishop, 12 Sept. 1524, and finally to their excommunication (see the Sententia Definitiva, ib. 73).

No. 76. A sermon of Jo. Briessmann at
Cottbus, 1523.

Iuxta fidem etiam caritatem proximi docui, quae ex fide oritur, ut fructus ex arbore. Impossibile enim est, ut fides absque dilectione proximi maneat. Sicut enim cordiali fiducia per fidem vivam Deus amatur, ita et in proximum amor nascitur, ut ei verbo et opere, auctoritate, opibus, immo corpore et vita serviamus. Hoc enim est praeceptum Christi, Ioh. xiii. 34, 'Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos,' &c. O quam altam nobis metam Christus praefixit ! 'In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.' Novum est mandatum quod non terret et conturbat homines sed ostendit quid novi homines, qui absque operibus per fidem iustificati sunt, facere debeant, amare nempe proximum absque coactione legis ex affectu intimo cordis. Dum itaque haec puncta docui, fidem et caritatem coniunxi ; nequeunt enim separari, nec fieri potest ut fides non continuo ad honorem et gloriam Dei et proximi commoda operetur. Sicut enim per fidem in Christum intras et per Christum ad Deum, ita per amorem exire debes ex Christo ad proximum tuum, ut illi beneficias, servias, consulas,

« PoprzedniaDalej »