Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod ita se habent. Regulas sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constituta proprium robur obtinere decrevimus. Nam Chalcedonense Concilium quod a DC. XXX Patribus sub Leone Papa gestum est, eius auctoritatis ac firmitudinis, ut quisquis eius soliditatem non tenet, cuiuslibet vitæ atque actionis existat ut beatus Gregorius ait, etiam si lapis esse videatur extra Dei ædificium iacet. Sed et de auctoritate canonum Apostolorum qui per Clementem R. Pontificem de greco. in latinum translati dicuntur, Quorum etiam auctoritatem VII* universalis synodus Patrum CCC. L. et idem Gregorius in suo registro uti videtur, de eorum inquam et quorumlibet aliorum canonum auctoritate, Anastasius Romanæ Ecclesiæ bibliothecarius in prolago eiusdem VII' universali synodi quam de greco in latinum transtulit, Iohanni VIII Papæ ita scribit. Prædecessore vestro beatissimo Papa Stephano, et Apostolatu vestro decernente non tantum solos Apostolorum L canones ecclesia recipit, utpote tubam Spiritus Sancti, sed etiam omnium omnino probabilium patrum, et sanctorum conciliorum regulas et institutiones admittit, illas dumtaxat, quæ nec recta fidei, nec bonis moribus obviant, sed nec Sedis Romanæ decretis ad modicum quid resultant quia potius adversarios potenter impugnant. Epistolas autem Clementis ad Iacobum contra quas quidam garrire videntur, autenticas ostendunt successores eius Anacletus et Alexander et quidam alii Pontifices et a Deo Benedictus monachorum pater qui ex illis plures sententias in suis scriptis inseruerunt. Sed et de Apostolicae Sedis auctoritate hic plurima congessi. Quedam etiam de opusculis beati Hieronimi cuius eloquium ut Augustinus de eo ait contra Iulianum, ab Oriente in Occidentem instar solis refulget. Quedam de opusculis beatorum Cypriani, Ambrosii, Augustini, et aliorum patrum. Et omnimodis operam impendi ut essent plenissima auctoritate quæ hic congessi, quoniam sicut aliquos quibus hæc placerent ita non defuturos quosdam qui his inviderent non ignoravi. Preterea antiquum ordinem electionis seu consecrationis Romani Pontificis et Cleri eius huic operi inserere libuit. Nam quidam olim in Dei et sanctorum

Patrum sanctionibus contemptum, ad sui scilicet ostentationem et adscribendam sibi ventosam auctoritatem quæ nullis canonicis legibus stare potest scripserunt sibi novam ordinationem eiusdem Romani Pontificis. In qua quam nefanda quam Deo inimica statuerunt, horreo scribere; qui legit intelligat. Porro de modo dicendi (sic) subditos pauca hic inserta sunt, quoniam et laboriosum et alterius operis arbitratus sum ad hoc sacram deflorare scripturam. Potissima autem ad id operis mihi visa sunt Evangeliorum et Apostolorum epistolæ, et Clementis, et pastoralis Gregorii, et super evangelia omeliæ eiusdem XI' et VIII* et VIII et X' et super Ezechielem. Et quoniam dum brevitati studeo, plurima utilia me praeterire doleo, moneo curiosum lectorem, ut cum vacat, his a quibus haec deflorata sunt studium adhibeat, non ut defloratis aliquid adiungat, sed ut suo desiderio satisfaciat. Hoc itaque opus vestræ Paternitati dedicavi quod non solum sanctæ Apostolicæ Sedi sed omni Ecclesiæ et omni clerico profuturum putavi. Obsecro autem legentem in Domino ut pro meis excessibus ad Dominum intercedat.

Explicit prologus. Incipiunt capitula libri primi.

Quod Romana Ecclesia a Christo primatum optinuit. Cap. XVIIII. L. LXXVI. et in IIII° libro XCII.

Quod ab eodem omnium ecclesiarum caput sit instituta. Cap. L. et LXIIII.

Quod ab eodem summorum negotiorum diffinitio illi tradita sit. Cap. LIII.

Quod eodem iubente ad ipsum Apostoli instituerunt. Cap. VIIII. XLVIII. LIIII. LVII.

Item de eadem re. Cap. LVIII. LVIIII. LXV. LXVII. LXVIII. Quod eius singulare privilegium sit aperire et claudere celum. Cap. VIII. XVIIII.

Quod quorumlibet Pontificum obligatione solvat, illius nemo. Cap. CIII.

Quod eius privilegia nulla possint virtutem (sic) convelli. Cap. LVIIII. Cap. CXXIII. lib. IIII° cap. XLI. XCII.

De principatu Apostolorum Petri et Pauli. Cap. CII. CCXX

CCXXII.

Quod idem (sic) Romanam Ecclesiam universo orbi prætulee runt. Cap. L.

Quod ipsi eam primam fecerint sedem. Capitulo eodem.

Quod pro eadem specialiter orent. Cap. item in eodem et XLVII,

et CII.

Quod ipsi uno die et uno tempore passi fuerint. Cap. L. et CCXXVIII.

Quod tres principales sedes in orbe constituerint. Cap. item L.

Quod eorum constitutionem Nicena Sinodus secuta sit. Cap. I. et XXX. in lib. IIII° cap. XCIII.

Quod Alexandrina sedes subdita sit Romanæ. Cap. VI. et XVIIII. et XXV. et CC.

Item de Antiocena. Capitul. XXVII. et LXX.

De Constantinopolitana. Cap. CL. et CLXV. et CCI.

Quod Romana Ecclesia omnium ecclesiarum sit caput et mater. Cap. VI. et XXVIII. LX. et CXXXI.

Item de eadem re. Cap. CCI. et CCXXXVIII. et CCXXXVIII. Quod fundamentum et forma sit omnium ecclesiarum. Cap. CXIII.

Quod eadem singulis urbibus aut Episcopos direxit aut dirigî iussit. Cap. XLVII. et LI. et LIIII. LXXXVI.

Quod eadem Patriarchatus et Archiepiscopatus instituit. Capitulis item de eisdem et CXXXVI.

Quod non solum Occidentis sed etiam Orientis Episcopi ab eadem honorem consecrationis acceperint. Cap. XVIIII. LXXVI. et XCIIII.

Quod omnibus ecclesiis largita est suam vicem non potestatis plenitudinem. Cap. C. XIII.

Quod ab eadem unitas sacerdotalis orta sit. Cap. C. XIII. Quod Apostoli constituerunt nullam debere fieri sinodum absque auctoritate. Cap. LXX.

Quod generale synodos ipsam convocare debeat. Cap. VIII. et LXXVI,

Quod non fit regularis sinodus sine huius auctoritate. Cap. XVIIII. et XXXVII. et XXVIII.

De eadem re. Cap. LXXII. LXXVIII. CXXVIIII.

Quod non sit consuetudo Papæ præesse universalibus sinodis nisi per legatos suos. Cap. XCV.

Quod legati eius in omnibus sinodis primi damnationis sententiam inferunt et primi subscribunt. Cap. IIII. XXVIIII. XXXIII. XXXV. XXXVIII.

Quod legatis ipsius fit proclamatio sub nomine eiusdem. Cap. XXVIIII.

Quod necessitate exigente universalibus sinodis ad Romanam sedem appellatur. Cap. XXX. et XXXVIII.

Qualiter Orientales sinodis subscribunt quas mittunt Papæ. Cap. XXX. XLIII.

Quod ei liceat comprovinciales sinodis (sic) et omnia provincialia negotia etiam per vicarios suos retractare. Cap. XV. XX. XXII. LVIII. LXX. LXXI.

Quod eius auctoritate iam VIII, universales sinodi celebrate sunt. Cap. XXXIIII. XXXV. XXXVIII. CLXXXV.

Quæ sinodus dicitur universalis. Cap. XXXVII.

Quod provincialia concilia cedant universalibus. Cap. CXLVI. CCXXIII.

Quod priora universalia interdum emendantur a posterioribus universalibus. Cap. CCXXIII.

De celebratione concilii in anno. Cap. II. XLVIII. LXVIII. XCIIII.

Quod post Christum Petrus primus Ecclesiæ pontifex sit. Cap. CXLVIII. L.

Quare ecclesia super unum edificatur. Cap. CC. XVI.

Quare beatus Petrus specialiter claves et principatum iudicii accepit. Cap. CC. XXX.

Quod sicut Petrus est princeps omnium Apostolorum, ita Romanus Pontifex omnium Pontificum. Capitula L. CC. XL. In libro IIII° Cap. I.

Quod potestatem sibi traditam a Domino Petrus soli Clementi contulerit. Cap. XLVII. et C. XIIII.

Quod hæc eius potestas ad ipsius transiit successores. Cap. LXXVIII. et CVIII. et CXV.

Quod illius pedes a fidelibus obsculari debent. Cap. CCVII. Quod ipse indubitanter sanctus sit si canonice consecratus est. Cap. CVIII.

Quod a Nicena Synodo nominatus sit Papa. Cap. V.

Item quod ante eam vocatus sit Papa universalis. Cap. I. lib. IIII.°

Quod a Chalcedonensi sinodo DC. XXX. patrum universalis sit appellatus. Cap. CXLVIIII.

Quod qualitati vitæ ipsius respondent omnia ecclesiastica membra. Cap. CCXXXI.

Quod Romana ecclesia (sic) nemo possit iudicare. Cap. LXXV. et LXXVI. et CVIII. et CXXVIIII. et CCXXV.

Quod maior sedis a minori non possit iudicari. Cap. XVII. XXVII. in libro IIII° Cap. XXXV. et XL.

De eo qui iudicaverit Romanam Ecclesiam. Cap. XXX. et CXXVIIII.

De eis qui contra beati Petri sedem iniurias proferunt. Cap. XXXVIII.

Quod heretici sint qui Romanæ Ecclesiæ non concordent et qui eius privilegia nituntur auferre. Capitula CXXXVI. CCXVI. et CCXXVII. et CLXXVIII. CCXIIII. CCXVI. CCXVII.

De his qui ab universali dividuntur Ecclesia. Cap. CXLII. et CXLIII. et CXLIIII. et CXLV.

Quod causa Romani Pontificis Dei sit iudicio relinquenda. Cap. CVIII. et in IIII° libro Cap. XLVII.

Quod Episcoporum iudicia Dominus beato Petro commiserit. Cap. LXXIIII.

Quod hoc privilegium eius sedes hereditarium habeat. Cap. eod.

Quod Patriarchis, Primatibus vel Provincialibus Episcopis accusati coepiscopi causam discutere non diffinire liceat nisi Apostolicæ Sedis auctoritate. Cap. XVI. LVI. et LVII. et LVIII.

« PoprzedniaDalej »