Obrazy na stronie
PDF
ePub

Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc? Dicam, si potero. Male verum examinat omnis Corruptus judex. Leporem sectatus, equove 10 Lassus ab indomito, veľ, si Romana fatigat Militia adsuetum Græcari, seu pila velox, Molliter austerum studio fallente laborem, Seu te discus agit, pete cedentem aera disco, Quum labor extuderit fastidia, siccus, inanis, 15 Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum 72 Defendens pisces hiemat mare; cum sale panis

Alay 25.

126

[ocr errors]

Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas, aut
Quî partum? Non in caro nidore voluptas
20 Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quære
Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus, aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quin
Hoc potius, quam gallina tergere palatum,
25 Corruptus vanis rerum; quia veneat auro
Rara avis, et picta pandat spectacula cauda:
Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris
Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem ?
Carne tamen, quamvis distat nihil, hac magis illa!

[ista,

30 Imparibus formis deceptum te patet. Esto!
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus, an alto
Captus hiet? pontesne inter jactatus; an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

35 Ducit te species, video; quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis
Majorem natura modum dedit, his breve pondus.
Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.
Porrectum magno magnum spectare catino

40 Vellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos
Præsentes, Austri, coquite horumobsonia! Quamquam
Putet aper rbombusque recens, mala copia quando

Ægrum sollicitat stomachum, quum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta

45 Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Gallonî præconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid? tum rhombos minus æquora alebant?
Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido;

50 Donec vos auctor docuit prætorius. Ergo,
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud,

55 Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis, ex vero ductum, cognomen adhæret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum; et,
Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit

[ocr errors]

60 Ille repotia, natales, aliosve dierum
Festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti..
Quali igitur victu sapiens utetur, et horum
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis aiunt.

65 Mundus erit, qui non offendat sordibus; atque
In neutram partem cultûs miser. Hic neque servis,
Albutî senis exemplo, dum munia didit,
Sævus erit, neque, sicut simplex Nævius, unctam [num.
Convivis præbebit aquam: vitium hoc quoque mag-

70 Accipe nunc, victus tenuis quæ quantaque secum
Afferat. In primis valeas bene: nam variæ res
Ut noceant homini, credas, memor illius escæ,
Quæ simplex olim tibi sederit; at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis;

75 Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Cœna desurgat dubia? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque prægravat una,

¥28

Ling 29

Atque affigit humo divinæ particulam auræ.
80 Alter, ubi dicto citius curata sopori

Membra dedit, vegetus præscripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,

Seu recreare volet tenuatum corpus, ubive

85 Accedent anni, et tractari mollius ætas
Imbecilla volet. Tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus præsumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus ?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

90 Illis nullus erat; sed, credo, hac mente, quod hospes
Tardius adveniens vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum Tellus me prima tulisset!

Das aliquid famæ, quæ carmine gratior aurem
95 Occupet humanam? Grandes rhombi patinæque
Grande ferunt una cum damno dedecus. Adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, quum deerit egenti
As, laquei pretium. Jure, inquit, Trausius istis

100 Jurgatur verbis: ego vectigalia magna

Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo,
Quod superat, non est, melius quo insumere possis ?
Cur eget indignus quisquam te divite? quare
Templa ruunt antiqua Deûm? cur, improbe, caræ

105 Non aliquid patriæ tanto emetiris acervo?
Uni nimirum tibi recte semper erunt res!
O magnus posthac inimicis risus! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? hic, qui
Pluribus assuerit mentem corpusque superbum?

110 An qui, contentus parvo metuensque futuri,
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello ?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofelluma
Integris opibus novi non latius usum,
Quam nunc accisis. Videas metato in agello

115 Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,
Non ego, narrantem, temere edi luce profesta
Quidquam præter olus fumosæ cum pede pernæ;
Ac mihi, seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

120 Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque hædo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat culpa potare magistra;
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

May 1-3072

125 Explicuit vino contractæ seria frontis.
Sæviat atque novos moveat Fortuna tumultus: [vos,
Quantum hinc imminuet? quanto aut ego parcius, aut
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriæ telluris herum natura neque illum,

130 Nec me, nec quemquam statuit: nos expulit ille;
Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris,
Postremo expellet certe vivacior hæres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofeln
Dictus erat, nulli proprius, sed cedit in usum
135 Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.

Ame

SATIRA III.

Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quæque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet? At ipsis
5 Saturnalibus huc fugisti! Sobrius ergo
Dic aliquid dignum promissis: incipe; nil est!
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries Dis atque poetis.

Atqui vultus erat multa et præclara minantis, 10 Si vacuum tepido cepisset villula tecto.

Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos ?
Invidiam placare paras virtute relicta?
Contemnere, miser: vitanda est improba Siren,

15 Desidia; aut quidquid vita meliore parâsti,
Ponendum æquo animo. Dî te, Damasippe, deæque,
Verum ob consilium donent tonsore: sed unde
Tam bene me nôsti? Postquam omnis res mea Janum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,

20 Excussus propriis: olim nam quærere amabam,
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus ære,
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset :
Callidus huic signo ponebam millia centum :
Hortos egregiasque domos mercarier unus

25 Cum lucro nôram; unde frequentia Mercuriale
Imposuere mihi cognomen compita. Novi,
Et morbi miror purgatum te illius. Atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Trajecto lateris miseri, capitisque dolore;

30 Ut lethargicus hic, quum fit pugil, et medicum urget.
Dum ne quid simile huic, esto ut libet. O bone, ne te
Frustrere; insanis et tu stultique prope omnes,
Si quid Stertinius veri crepat; unde ego mira
Descripsi docilis præcepta hæc, tempore quo me

35 Solatus jussit sapientem pascere barbam,
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gesta, quum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit, et, Cave faxis
Te quidquam indignum: pudor (inquit) te malus angit,
40 Insanos qui inter vereare insanus haberi.
[in te

Primum nam inquıram, quid sit furere; hoc si erit Solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. Quem mala stultitia, et quemcunque inscitia veri Cæcum agit, insanum Chrysippi porticus et grex 45 Autumat. Hæc populos, hæc magnos formula reges, Excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quare

« PoprzedniaDalej »