Obrazy na stronie
PDF
ePub

tianitatis et fidei cristiane ut felix in opere locuplex in fide cum rege regum glorieris. Per Dominum.

Oratio.

Benedic Domine quesumus hunc regem nostrum N. quem ad salutem populi nobis a te credimus esse concessum: fac annis esse multiplicem salubri corporis robore vigentem ad senectutem optatam pervenire felicem: sit nobis fiducia obtinere gratiam populo quam Aaron in tabernaculo Heliseus in fluvio Ezechias in lecto Zacharias vetulus impetravit in templo. Sit in eo regendi auctoritas qualem Josue suscepit in castris Gedeon sumpsit in preliis Petrus accepit in clave Paulus est usus in dogmate: et ita pastorum cura tuum proficiat ovile sicut Isach profecit in fruge et Jacob est dilatatus in grege. Quod ipse prestare dig

netur.

Oratio.

Deus pater eterne glorie sit adjutor tuus et protector et omnipotens benedicat tibi: preces tuas in cunctis exaudiat et vitam tuam longitudine dierum adimpleat tronum regni jugiter firmet et gentem populumque tuum in eternum conservet et inimicos tuos confusione induat et super te sanctificatio Christi floreat ut qui tibi tribuit in terris imperium ipse in celis conferat premium: qui vivit et reg

nat.

E aquestes oracions esplegades lo matropolita ab un dels prelats menen lo rey axi coronat honradament al siti

reyal major e tota la clerecia diga alta veu un respons

qui comença.

Desiderium anime ejus tribuisti ei et voluntatem la— biorum ejus non fraudasti eum.-y Domine prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis et posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Et voluntatem labiorum ejus non fraudasti eum. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. -Iterum desiderium anime ejus.

E aqui lo matropolita diga sobre lo rey la oracio seguent.

Oratio.

Sta et retine amodo locum tibi a Deo delegatum per auctoritatem Dei omnipotentis et per presentem traditionem nostram omnium scilicet episcoporum ceterorumque Dei servitorum et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem prospicis tanto ei potentiorem in locis congruis honorem impendere memineris quatenus mediator Dei et hominum te mediatorem cleri et plebis in hoc regni solio confirmet (In hoc loco rex sedeat in suo solio regio.) et in regnum eternum secum regnare faciat Jesus Christus Dominus noster Rex regum et Dominus dominantium qui cum Deo patre.

E aço fet lo matropolita diga e començ alta veu los altres prelats e clergues responents.

Imnus.

Te Deum laudamus te Dominum confitemur te eternum patrem omnis terra veneratur: tibi omnes angeli tibi

[graphic]

celi et universe potestates tibi cherubin et seraphin incessabili voce proclamant: Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth: pleni sunt celi et terra magestatis glorie tue: te gloriosus apostolorum corus te prophetarum laudibilis numerus te martirum candidatus laudat exercitus: te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia Patrem inmense majestatis venerandum tuum verum et unicum Filium sanctum quoque paraclitum Spiritum: tu rex glorie Christe tu Patris sempiternus es filius tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum: tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna celorum: tu ad dexteram Dei sedes in gloria Dei Patris judex crederis esse venturus te ergo quesumus famulis tuis subveni quos precioso sanguine redemisti eterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari: salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle illos usque in eternum: per singulos dies benedicimus tibi et laudamus nomen tuum in seculum et in seculum seculi: dignare Domine die isto sine peccato nos custodire miserere nostri Domine miserere nostri fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te: in te Domine speravi non confundar in eternum.

Lo qual Te Deum laudamus finit responguen dos honrats clergues e diguen aquest vers.

Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua.

R Justitiam et judicium preparatio sedis tue.

E encontinent lo matropolita diga les oracions seguents: - Domine exaudi orationem meam.—Et clamor meus ad te veniat.

Dominus vobiscum.-Et cum Spiritu tuo.

[ocr errors]

Oratio

Deus qui victrices Moysi manus in oratione firmasti qui quamvis etate lacesceret infatigabili sanctitate pugnabat ut dum Amalech iniquus vincitur dum prophanus nationum populus subjugatur exterminatis alienigenis hereditati tue possessio copiosa serviret opus manuum nostrarum pie nostre orationis exauditione confirma. Habemus et nos apud te sancte Pater Dominum salvatorem qui pro nobis manus suas tetendit in cruce per quem etiam precamur Altissime ut tua potentia sufragante universorum hostium frangatur impietas populusque tuus cessante formidine te solum timere condiscat. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Deus inenarrablilis auctor mundi conditor generis humani gubernator imperii confirmator regni qui ex utero fidelis amici tui patriarche nostri Habrahe preelegisti regem seculum profuturum tu presentem insignem regem nostrum N. cum exercitu suo per intercessionem omnium sanctorum uberi benedictione locupleta in solium regni firma stabilitate connecte visita eum per interventum sanctorum omnium sicut visitasti Moysen in rubo Josue in castris Gedeonem in preliis Samuelem ornatum in templo et illa cum promissione et siderea benedictione ac sapientie tue rore perfunde quam beatus David ex psalterio Salomon filius ejus te remunerante percepit e celo: sis ei contra acies inimicorum lorica in adversis galea in prospe

ris sapientia in protectione clipeus sempiternus et presta ut gentes illi teneant fidem proceres atque optimates sui habeant pacem diligat caritatem abstineat se a cupiditate loquatur justitiam custodiat veritatem : et ita populus iste pullulet coalitus benedictione eternitatis ut semper maneant tripudiantes animis gaudentes et in pace victores. Per Dominum.

Oratio.

Benedicat tibi Dominus custodiat te et sicut te voluit super populum suum esse regem ita in presenti seculo felicem et eterne felicitatis tribuat esse consortem: amen. Clerum ac populum quem sua voluit opitulatione in tua sanctione congregari sua dispensatione et tua administratione per diuturna tempora faciat feliciter gubernari: amen. Quatenus divinis monitis parentes adversitatibus carentes bonis omnibus exuberantes tuo imperio fideli amore obsequentes et in presenti seculo tranquillitate fruantur et cum eternorum civium consorcio potiri mereantur: amen. Quod ipse prestare dignetur cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

E totes les dites coses fetes e explegades lo rey seent en lo siti reyal ab les insignies reyals e axi stant ab los infants nobles cavallers ciutadans e altres qui aqui seran lo Evangeli se diga. E apres lo rey vaga offerir e offira aquell dia dotse diners dor en reverencia dels dotse apostols. Aquesta oracio diga lo matropolita en la secreta de la missa.

« PoprzedniaDalej »