Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

deinde regnat : is. Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quàm voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat. addit sceleri scelus, stirpem fratris virilem interimit: fratris filiæ Rhea Silviæ, per speciem hónoris, quum Vestalem eam legisset, perpetuâ virginitate spem partûs adimit.

་ཝ།

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regiâ vindicant. sacerdos vincta in custodiam datur: pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quâdam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis: et, posse quamvis languidâ mergi aquâ infantes, spem ferentibus dabat. ita velut defuncti regis imperio, in proximâ alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam summissas infantibus adeò mitem præbuisse mammas, ut linguâ lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt, qui› Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent : inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itàque educati, quum primùm adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circà saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantùm subsistere, sed in latrones, prædâ onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere: et cum his, crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

[ocr errors]
[ocr errors]

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadicâ, Pallantium, deinde Palatium, montem appellatum. ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis antè tempesta

tibus ea tenuerat loca, solenne allatum ex Arcadiâ instituisse, ut nudi juvenes, Lyceum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocârunt İnuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maximè dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri: inde eos, collectâ juvenum manu, hostilem in modum prædas agere. sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expósitos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem aperiri noluerat. necessitas prior venit. ita metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audîssetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum, et ipsam minimè servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum : sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum (nec enim erat ad vim apertam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris aliâ comparatâ manu adjuvat Remus. ita regem obtruncant.

4

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocâsset, posteaquam juvenes, perpetratâ cæde, pergere ad se gratulantes vidit, extemplò advocato concilio, scelera in se 'fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædém deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutâssent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albanâ permissâ re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendæ. et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. ad id pastores quòque acces, rant: qui omnes facilè spem facerent, parvam Albam,

[ocr errors]

parvum Lavinium, præ eâ urbe quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde fœdum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut Dii, quorum tutelæ ea lo ca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret. Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures: jamque, nunciato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. tempore illi præcepto, at hi numero avium, reg. num trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur. ibi in turbâ ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros: inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, Sic deinde, quicunque alius transiliet menia mea)' interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, munîit: sacra Diis aliis Albano ritu; Græco, Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mirâ specie abegisse memorant; ac prope Tiberim fluvium, quâ, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum viâ procubuisse. ibi quum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet; quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eò deductura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrâsset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si fortè eò vestigia ferrent. quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porrò armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugîssent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. quem quum vadentem

[ocr errors]

ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clavâ, fidem pastorum nequicquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quàm imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo literarum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate creditâ Carmente matris, quam fatiloquam, ante Sibyllæ in Italiam adventum, miratæ hæ gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantùm ampliorem augustioremque humanâ intuens, rogitat, qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit; Jove nate, Hercules, salve,' inquit; te mihi mater, veridica interpres Deûm, auctu⚫rum cœlestium numerum cecinit: tibique aram hìc dica'tum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maxi'mam vocet, tuoque ritu colat.' Dextrâ Hercules datâ, accipere se omen, impleturumque fata, arâ conditâ atque 'dicatâ,' ait. Ibi tum primùm, bove eximiâ captâ de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque, Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maximè inclytæ ea loca incolebant, factum. Fortè ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solennium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt: donec, tradito servis publicis solenni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

[ocr errors]

VIII. Rebus divinis ritè perpetratis, vocatâque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nullâ re, præterquam legibus, poterat, jura dedit: quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maximè lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. me haud pœ. nitet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga

[ocr errors]

prætextâ sumpta est, numerum quòque ipsum ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quòd, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futuræ multitudinis, quàm ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causâ, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terrâ sibi prolem ementiebantur; locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, Asylum aperit. eò ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud pœniteret, consilium deinde viribus parat. centum creat senatores: sive quia is numerus satis erat: sive quia soli centum erant, qui creari patres possent. Patres certè ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

[ocr errors]

IX. Jam res Romana adeò erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatium bello par esset; sed, penuriâ mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat. quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent: Urbes quòque, ut cetera, 'ex infimo nasci: deinde quas sua virtus ac Dii juvent, magnas opes sibi 'magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanæ et Deos affuisse, et non defuturam virtutem. proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benignè legatio audita est: adeò simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, Ecquod feminis quòque asylum aperuissent? id enim demum compar connubium fore. Ægrè id Romana pubes passa, et haud dubiè ad vim spectare res cœpit. cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industriâ parat Neptuno Equestri solennes: Consualia vocat. Indici, deinde finitimis spectaculum jubet: quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant; ut rem claram expec

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »