Obrazy na stronie
PDF
ePub

tero die primâ luce Volsci, fossis repletis, vallum invadunt. Jamque ab omni parte munimenta vellebantur, quum consul, quanquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret, clamabant, experiendi animos militum causâ parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo, militem avidum certaminis emittit. Primo statim incursu pulsi hostes: fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga cæsa: eques usque ad castra pavidos egit. mox ipsa castra, legionibus circumdatis, quum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque. Postero die ad Suessam Pometiam, quò confugerant hostes, legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur: captum prædæ datum. inde paulum recreatus egens miles. Consul cum maximâ gloriâ suâ victorem exercitum Romam reducit. decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. His ex senatusconsulto data pax, ager ademptus.

XXVI. Confestim et Sabini Romanos territavere: tumultus enim fuit veriùs, quàm bellum. Nocte in urbe nunciatum est, exercitum Sabinum prædabundum ad Anienem amnem pervenisse. ibi passim diripi atque incendi villas. Missus extemplo eò cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat. secutus consul Servilius cum delectâ peditum manu. Plerosque palantes eques circumvenit. nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio. Fessi, tum itinere, tum populatione nocturnâ, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugæ quod satis esset virium habuere. Nocte unâ audito perfectoque bello Sabino, postero die, in magnâ jam spe undique partæ pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat. cujus fama, haud procul jam ab Ariciâ visi, tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine Patres, nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur: nec procul inde cum Auruncis signa collata, prœlioque uno debella

tum est.

XXVII. Fusis Auruncis, victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatûs exspec

tabat: quum Appius, et insitâ superbiâ animo, et ut college vanam faceret fidem, quàm asperrimè poterat, jus de creditis pecuniis dicere. deinceps et, qui antè nexi fuerant, creditoribus tradebantur, et nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat: concursus ad Servilium fiebat, illius promissa jactabant, illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant, ut aut referret ad senatum, aut ut auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus. Movebant consulem hæc; sed tergiversari res cogebat. adeò in alteram causam non collega solùm præceps ierat, sed omnis factio nobilium. ita, medium se gerendo, nec plebis vitavit odium, nec apud Patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et ambitiosum rati; plebes fallacem. brevique apparuit, æquâsse eum Appii odium. Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercurii ædem. Senatus a se rem ad populum rejecit: utri eorum dedicatio jussu populi data esset, eum præesse annonæ, mercatorum collegium instituere, solennia pro pontifice jussit suscipere. Populus dedicationem ædis dat M. Lætorio, primi pili centurioni: quod facilè appareret, non tam ad honorem ejus, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum, quàm ad consulum ignominiam. Sævire inde utique consulum alter, Patresque. sed plebi creverant animi; et longè aliâ, quàm primò instituerant, viâ grassabantur. Desperato enim consulum senatusque auxilio, quum in jus duci debitorem vidissent, undique convolabant. neque decretum exaudiri consulis præ strepitu et clamore poterat: neque, quum decrêsset, quisquam obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum libertatis, quum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, în creditores a debitoribus verterant. Super hæc timor incessit Sabini belli; delectuque decreto, nemo nomen dedit, furente Appio, et insectante ambitionem college; qui populari silentio rempublicam proderet, et ad id, quòd de creditâ pecuniâ jus non dixisset, adjiceret, ut ne delectum quidem ex senatusconsulto haberet. 'non esse tamen desertam omnino rempublicam, neque projectum consulare imperium. Se unum et suæ et Patrum majestatis, vindicem 'fore.' Quum circumstaret quotidiana multitudo licentiâ accensa, arripi unum insignem ducem seditionum jussit.

[ocr errors]

Ille, quum a lictoribus jam traheretur, provocavit: nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi judicium, nisi ægrè victa pertinacia foret, consilio magis et auctoritate principum, quàm populi clamore. adeò supererant animi ad sustinendam invidiam. Crescere inde malum in dies, non clamoribus modò apertis, sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque colloquiis. Tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius Patribus mirè gratus.

[ocr errors]

XXVIII. A. Virginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. Tum verò plebes, incerta quales habitura consules esset, cœtus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Aventino, facere; ne in foro subitis trepidaret consiliis, et omnia temere ac fortuitò ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perniciosam, ad Patres deferunt: sed delatam consulere ordine non licuit. adeò tumultuosè excepta est clamoribus undique et indignatione Patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam ejus consules ad senatum rejicerent. Profectò si essent in republicâ ma'gistratus, nullum futurum fuisse Romæ, nisi publicum, 'concilium. Nunc in mille curias concionesque (quum alia in Esquiliis, alia in Aventino fiant concilia) dispersant et dissipatam esse rempublicam. Unum, Hercule, virum, (id ' enim plus esse, quàm consulem) qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis dicussurum illos cœtus fuisse.' Correpti consules quum, quid ergo se facere vellent, (nihil enim segnius molliusve, quàm Patribus placeat, acturos) percunctarentur, decernunt, ut delectum quàm acerrimum habeant. otio lascivire plebem. Dimisso senatu, consules in tribunal ascendunt. citant nominatim juniores. Quum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in concionis modum negare, Ultrà decipi plebem posse. Nunquam unum militem habituros, ni 'præstaretur fides publica. libertatem unicuique priùs red'dendam esse, quàm arma danda: ut pro patriâ civibusque, non pro dominis, pugnent.' Consules, quid mandatum esset a senatu, videbant: sed eorum, qui intra parietes curiæ ferociter loquerentur, neminem adesse, invidiæ suæ participem: et apparebat atrox cum plebe certamen. Priùs itaque, quàm ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit. tum verò ad sellas consulum propè con

volavere minimus quisque natu Patrum, abdicare consulatum jubentes, et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.

XXIX. Utrâque re satis expertâ, tum demum consules: Ne prædictum negetis, Patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus, ut ii, qui maximè ignaviam increpant, 'adsint nobis habentibus delectum. Acerrimi cujusque 'arbitrio, quando ita placet, rem agemus.' Redeunt in tribunal; citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant, deditâ operâ jubent. Quum staret tacitus, et circa eum aliquot hominum, ne fortè violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. quo repulso, tum verò, indignum facinus esse,' clamitantes, qui Patrum consulibus aderant, devolant de tribunali, ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore, nihil aliud quàm prehen. dere prohibito, quum conversus in Patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est: in quâ tamen, sine lapide, sine telo, plus clamoris atque irarum, quàm injuriæ, fuerat. Senatus, tumultuosè vocatus, tumultuosiùs consulitur, quæstionem postulantibus iis, qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque, non sententiis magis, quàm clamore et strepitu. Tandem, quum iræ resedissent, exprobrantibus consulibus, nihilo plus sanitatis in curiâ, quàm in foro, esse, ordine consuli cœpit. Tres fuere sententiæ. P. Virginius rem non vulgabat: de iis tan' tùm, qui, fidem secuti P. Servilii consulis, Volsco, Aurun'co, Sabinoque militâssent bello, agendum' censebat. T. Lartius, Non id tempus esse, ut merita tantummodo ex'solverentur. totam plebem ære alieno demersam esse: nec 'sisti posse, ni omnibus consulatur. quin, si alia aliorum sit • conditio, accendi magis discordiam, quàm sedari. Ap. Claudius, et naturâ immitis, et efferatus hinc plebis odio, illinc Patrum laudibus, Non miseriis,' ait, sed licentiâ, • tantum concitum turbarum; et lascivire magis plebem, ‹ quàm sævire. Id adeò malum ex provocatione natum, quippe minas esse consulum, non imperium; ubi ad eos, qui unà peccaverint, provocare liceat. Agedum,' inquit, 'dictatorem, a quo provocatio non est, creemus. Jam hic, quo nunc omnia ardent, conticescet furor. Pulset

[ocr errors]
[ocr errors]

tum mihi lictorem, qui sciet, jus de tergo vitâque suâ penes unum illum esse, cujus majestatem violavit.'

H

XXX. Multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appii sententia: rursus Virginii Lartiique exemplo haud salubres; utique Lartii putabant sententiam, quæ totam fidem tolleret. medium maximè et moderatum utroque consilium Virginii habebatur. Sed factione respectuque rerum privatarum, quæ semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit: ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur. quæ res utique alienâsset plebem periculosissimo tempore, quum Volsci Æquique et Sabini fortè unà omnes in armis essent. Sed curæ fuit consulibus et senioribus Patrum, ut imperium, suo vehemens, mansueto permitteretur ingenio. M. Valerium dictatorem Volesi filium creant. Plebes, etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, quum provocationem fratris lege haberet, nihil ex eâ familiâ triste nec superbum timebat. Edictum deinde, a dictatore propositum, confirmavit animos, Servilii fere consulis edicto conveniens. sed et homini et potestati meliùs rati credi, omisso certamine nomina dedere. Quantus nunquam antè exercitus, legiones decem effectæ : ternæ inde datæ consulibus, quatuor dictator usus. Nec poterat jam bellum differri. Equi Latinum agrum invaserant. oratores Latinorum a senatu petebant, ut aut mitterent subsidium, aut se ipsos tuendorum finium causâ capere arma sinerent. Tutius visum est, defendi inermes Latinos, quàm pati retractare arma. Vetusius consul missus est. is finis populationibus fuit. Cessere Æqui campis: locoque magis, quàm armis, freti, summis se jugis montium tutabantur. Alter consul, in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maximè agris hostem ad conferenda propiùs castra dimicandumque acie excivit. Medio inter castra campo, ante suum quisque vallum, infestis signis constitere. multitudine aliquantùm Volsci superabant. Itaque effusi et contemptim pugnam iniêre. Consul Romanus nec promovit aciem, nec clamorem reddi passus, defixis pilis stare suos jussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos totâ vi gladiis rem gerere. Volsci, cursu et clamore fessi, quum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex adverso factam, et ante oculos micare gladios, haud secus, quàm si in insidias incidissent, turbati vertunt terga: et ne ad fugara quidem satis virium fuit, quia cursu in prælium ierant.

« PoprzedniaDalej »