Obrazy na stronie
PDF

deinde regnat: is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris, aut verecundia aetatis. Pulso fratre, Amulius regnat. addit sceleri scelus. stirpem fratris virilem interimit: fratris filiae Rheae Silviae, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit. .... ...: '':..iin 'V'

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantse origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Oeus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirprs patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. sacerdos vincta in custodiam datur: pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis: et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Komularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii.pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent: inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit aetas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantum subsistere, sed in latrones, praeda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere: et cum his, crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuissc ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, deinde Palatium, montem appellatum. ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus ea tenuerat loca, solenne allatum ex Arcauia instituisse, ut nudi juvenes, Lyceum Pana venerantes, per lusum atque lasciriam currerent; quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri: inde eos, collecta juvenum rnariu, hostilem in modum praedas agere. sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem aperiri noluerat. necessitas prior venit. ita metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum: sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum (nec enim erat ad vim apertam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus. ita regem obtruncant.

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem AIbanam in arcem pTaeeidio armisque obtinendam avocasset, posteaquam juvenes, perpetrata caede, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se 'fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi etTecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendae. et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. ad id pastores qudque accesserant: qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium, prae ea urbe quae conderetur, forc Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde fcedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut Dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret. , Palatium Homulus, Kemus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures: jamque, nunciato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. tempore Hli praecepto, at bi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad caedem vertuntur. ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros: inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, 'Sic deinde, < quicunque alius transiliet meenia mea)' interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, uiuniit: sacra Diis aliis Albano ritu; Graeco, Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant; ac prope Tiberim fluvium, qua, prae se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum.fessum via procubuisse. ibi quum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam praedam vellet; quia, si agendo armentum in speluncarn compulisset, ipsavestigia quaerentem dominum eo dcductura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hcrcules ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, ct partem abesse numero sensisset, pergit ad pr.oximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quae ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca bouni vox Herculcm convertit. quem quum vadente»! ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo literarum, rei novae inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam, ante Sibyllae in Italiam adventum, miratae hae gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifcstae reum caedis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit; 'Jove nate, Hercules, salve,' inquit; 'te mihi mater, veridica interpres Deum, auctu'rum ccelestium numerum cecinit: tibique aram hic dica'tum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maxi< mam vocet, tuoque ritu colat.' Dextra Hercules data, * accipere se omen, impleturumque fata, ara condita atque 'dicata,' ait. Ibi tum primum, bove eximi& capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclytae ea loca incolebant, factum. Forte" ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solennium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas aetates fuerunt: donec, tradito servis publicis solenni familiae ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Haac tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite" perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re, praeterquam legibus, poterat, jura dedit: quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quae augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. me haud pcer nitet eorum sententiae esse, quibus et apparitofes et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, numerum qudque ipsum ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futurae multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendae multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur; locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, Asylum aperit. eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad cceptam magnitudinem roboris fuit. Quiun jam virium haud pceniteret, consilium deinde viribus parat. centum creat senatores: sive quia is numerus satis erat: sive quia soli centum erant, qui creari patres possent. Patres certe' ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana aded erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatium bello par esset;. sed, penuria mulierum, hominis aetatem duratura magnitudo erat. quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent: ' Urbes qudque, ut cetera, ex intimo nas'ci: deinde quas sua virtus ac Dii juvent, magnas opes sibi 'magnumqqenomen facere. Satis scire, origini Romanae 'et Deos affujsse, et non defuturam virtutem. proinde ne

< gravarentur homines cum hominibus sanguinem et ge

< nus miscere.' . Nusquam benigne legatio audita est: adeo simui sperncDant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, < Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? id 'enim demum cpmpar connubium fore.' JEgre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectarc res ccepit. cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat Neptuno Equestri solennes: Consualia vocat. Indici. deinde finitimis spectaculum jubet: quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant; ut rem claram expec

[graphic]
[graphic]
[graphic]
« PoprzedniaDalej »