Obrazy na stronie
PDF
ePub

que ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Æbutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat. nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum. tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Æbutio trajectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recipere. Æbutias, quum saucio brachio tenere telum non posset, pugnâ excessit. Latinus dux, nihil deterritus vulnere, prælium ciet; et, quia suos perculsos videbat, árcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquinii filius præerat. ea, quòd majore pugnabat irâ ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

XX. Referentibus jam pedem ab eâ parte Romanis, M. Valerius, Publicolæ frater, conspicatus ferocem juvenem Tarquinium, ostentantem se in primâ exsulum acie, domesticâ etiam gloriâ accensus, ut, cujus familiæ decus ejecti reges erant, ejusdem interfecti forent, subdit calcaria equo, et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retrò in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus transfigit: nec quicquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Dictator Postumius, postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit; cohorti suæ, quam delectam manum præsidii causâ circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant, ita metu ancipiti versi a fugâ Romani in hostem, et restituta acies. Cohors dictatoris tum primùm prælium iniit. integris corporibus animisque fessos adorti exsules cædunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tantò vi majore, quàm paulò antè magister equitum, cum hostium duce prælium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, quum victor in castra esset relatus, inter primam cu

rationem exspiraverit. Tum ad equites dictator advolat, obtestans, ut, fesso jam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Dicto paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro antesignanis parmas objiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam juventutis proceres æquato genere pugnæ secum partem periculi sustinentes vidit. Tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset. secuta et pedestris acies. Ibi, nihil nec divinæ nec humanæ opis dictator prætermittens, ædem Castori vovisse fertur: ac pronunciâsse militi præmia, qui primus, qui secundus, castra hostium intrâsset. tantusque ardor fuit, ut eodem impetu, quo fuderant hostem, Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediêre.

XXI. Triennio deinde nec certa pax, nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Lartius. Inde A. Sempronius et M. Minutius. his consulibus ædes Saturno dedicata : Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Virginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum, apud quosdam invenio; A. Postumium, quia collega dubiæ fidei fuerit, se consulatu abdicâsse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut, nec qui consules secundum quosdam, nec quid quoque anno actum sit, in tantâ vetustate, non rerum modò, sed etiam auctorum, digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. Insignis hic annus est nuncio Tarquinii mortis. Mortuus est Cumis, quò se, post fractas opes Latinorum, ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuncio erecti Patres, erecta plebes. sed Patribus nimis luxuriosa ea fuit lætitia: plebi, cui ad eam diem summâ ope inservitum erat, injuriæ a primoribus fieri cœpere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum, iterum deducta est. Romæ tribus una et viginti factæ. Edes Mercurii dedicata est Idibus Maiis.

XXII. Cum Volscorum gente Latino bello neque pax, neque bellum fuerat. nam et Volsci comparaverant auxilia, quæ mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore

Romano esset; et maturavit Romanus, ne prælio uno cum Latino Volscoque contenderet. Hac irâ consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos, consilii pœnam non metuentes, necopinata res perculit. Armorum immemores obsides dant trecentos principum a Corâ atque Pometiâ liberos. ita sine certamine inde abductæ legiones. Nec ita multò pòst Volscis levatis metu suum rediit ingenium: rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum assumptis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt. Sed recens ad Regillum lacum accepta clades Latinos irâ odioque ejus, quicunque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. Comprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus. indicatumque est, Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. Relatâ re ad senatum, adeò fuit gratum Patribus, ut et captivorum sex millia Latinis remitterent, et de fodere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus rejicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores in ingenti gloriâ esse. Coronam auream Jovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. Pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant: gratias agunt, liberaliter habiti cultique in calamitate suâ. inde hospitia jungunt. Nunquam aliàs antè publicè privatimque Latinum nomen Romano imperio conjunctius fuit.

XXIII. Sed et bellum Volscum imminebat, et civitas, secum ipsa discors, intestino inter Patres plebemque fla. grabat odio, maximè propter nexos ob æs alienum. Fremebant,' 'se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi 'a civibus captos et oppressos esse; tutioremque in bello, quàm in pace, inter hostes, quàm inter cives, libertatem 'plebis esse.' invidiamque eam, suâ sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum projecit. obsita erat squalore vestis, fœdior corporis habitus pallore ac macie perempti. Ad hoc, promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tantâ deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiæ decora vulgò, miserantes eum, jactabant. ipse, testes hones tarum aliquot locis pugnarum, cicatrices adverso pectore

[ocr errors]
[ocr errors]

ostentabat. Sciscitantibus, unde ille habitus ? unde deformitas ?' quum circumfusa turba esset prope in concionis modum, Sabino bello,' ait, se militantem, quia propter populationes agri non fructu modò caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tribu'tum iniquo suo tempore imperatum, æs alienum fecis'se: id, cumulatum usuris, primò se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis: postremò, velut tabem, pervenisse ad corpus. Ductum se ab creditore, 'non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse.' Inde ostentare tergum fœdum recentibus vestigiis verberum. Ad hæc visa auditaque clamor ingens oritur. Non jam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit. Nexu vincti solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis voluntarius comes. multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo, qui fortè Patrum in foro erant, in eam turbam inciderunt. nec temperatum manibus foret: ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent. In eos multitudo versa, ostentare vincula sua deformitatemque aliam. Hæc se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam. Postulare multò minaciter magis, quàm suppliciter, ut senatum vocarent: curiamque ipsi, futuri arbitri moderatoresque publici consilii, circumsistunt. Pauci admodum Patrum, quos casus obtulerat, contracti ad consules: ceteros metus non curiâ modò, sed etiam foro arcebat. nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatûs. Tum verò eludi atque extrahi se multitudo putare; et, Patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendæ rei causâ abesse, et consules ipsos tergiversari; nec dubiè ludibrio esse miserias suas. Jam prope erat, ut ne consulum quidem majestas coërceret iras hominum. quum, incerti, morando, an veniendo, plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt: frequentique tandem curiâ, non modò inter Patres, sed ne inter consules quidem ipsos, satis conveniebat. Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam censebat: uno aut altero arrepto, quieturos alios. Servilius,

lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti, quàm frangi, putabat quum tutius, tum facilius, esse.

XXIV. Inter hæc major alius terror. Latini equites

cum tumultuoso advolant nuncio: Volscos infesto exer⚫ citu ad urbem oppugnandam venire.' quæ audita (adeò duas ex unâ civitate discordia fecerat) longè aliter Patres ac plebem affecere. Exsultare gaudio plebes; ' ultores 'superbiæ Patrum adesse' dicere Deos.' alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potiùs, quàm solos, perituros. Patres militarent, Patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos præmia, essent. At verò curia, moesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste, Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rempublicam. Tum consul, misso senatu, in concionem prodit. Ibi, curæ esse Patribus,' ostendit, ut consulatur plebi. ceterùm deliberationi de maximâ qui'dem illâ, sed tamen parte civitatis, metum pro universâ • republicâ intervenisse. nec posse, quum hostes prope ad 'portas essent, bello prævertisse quicquam: nec, si sit <laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede ' priùs acceptâ, arma pro patriâ non cepisse ; neque Patribus satis decorum, per metum potiùs, quàm postmodo • voluntate, afflictis civium suorum fortunis consuluisse.' Concioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo • minùs ei nominis edendi apud consules potestas fieret. Ne quis militis, donec in castris esset, bona possideret, aut venderet: liberos nepotesve ejus moraretur.' proposito edicto, et, qui aderant, nexi profiteri extemplo nomina; et undique ex totâ urbe proripientium se ex privato, quum retinendi jus creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri. Magna ea manus fuit; neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem educit. parvo dirimente intervallo castra ponit.

Ne

Hoc

XXV. Proximâ inde nocte Volsci, discordiâ Romanâ freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri possit, tentant castra. Sensere vigiles: excitatus exercitus, signo dato: concursum est ad arma. Ita frustra id inceptum Volscis fuit. reliquum noctis utrinque quieti datum. Pos

« PoprzedniaDalej »