Obrazy na stronie
PDF
ePub

XIII. Mucium dimissum, cui postea Scævolæ a clade dextræ manûs cognomen inditum, legati a Porsenâ Romam secuti sunt. Adeò moverat eum et primi periculi casus, quo nihil se præter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio toties, quot conjurati superessent, ut pacis conditiones ultrò ferret Romanis. Jactatum in conditionibus nequicquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis, quàm quòd negatum iri sibi ab Romanis ignoraret. De agro Vejentibus restituendo impetratum: expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Janiculo præsidium deduci vellent. His conditionibus compositâ pace, exercitum ab Janiculo deduxit Porsena, et agro Romano excessit. Patres C. Mucio virtutis causâ trans Tiberim agrum dono dedere, quæ postea sunt Mucia prata appellata. Ergo, ita honoratâ virtute, feminæ quòque ad publica decora excitatæ. Et Cloelia virgo, una ex obsidibus, quum castra Etruscorum fortè haud procul ripâ Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit: sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nunciatum est, primò incensus irâ, oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: aliàs haud magni facere; deinde in admirationem versus, Supra Coclites • Muciosque' dicere id facinus esse,' et præ se ferre, ' quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto se fœdus ‹ habiturum ; sic deditam, inviolatam ad suos remissurum.' Utrinque constitit fides: et Romani pignus pacis ex fœdere restituerunt et apud regem Etruscum non tuta solùm, sed honorata etiam, virtus fuit: laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit: ipsa, quos vellet, legeret. Productis omnibus, elegisse impubes dicitur: quòd et virginitati decorum, et consensu obsidum ipsorum probabile erat, cam ætatem potissimùm liberari ab hoste, quæ maximè opportuna injuriæ esset. Pace redintegratâ, Romani novam in feminâ virtutem novo genere honoris, statuâ equestri, donavere. in summâ Sacrâ viâ fuit posita virgo insidens equo.

[ocr errors]
[ocr errors]

XIV. Huic tam pacatæ profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos, traditus ab antiquis, usque ad nostram ætatem inter cetera solennia manet bonis venden

dis, bona Porsenæ regis vendendi. Cujus originem moris, necesse est, aut inter bellum natam esse, neque omissam in pace; aut a mitiore crevisse principio, quàm hic præ se ferat titulus, bona hostiliter vendendi. Proximum verò est ex iis, quæ traduntur, Porsenam, discedentem ab Janiculo, castra opulenta, convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriæ arvis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinquâ obsidione, ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Por. senæ appellata, gratiam muneris magis significante titulo, quàm auctionem fortunæ regiæ, quæ ne in potestatem quidem populi Romani esset. Omisso Romano bello, Porsena, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Aruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primò Aricinos res necopinata perculerat. arcessita deinde auxilia, et a Latinis populis, et a Cumis, tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. Prœlio inito, adeò concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos. Cumanæ cohortes, arte adversus vim usæ, declinavere paullulum; effusèque prælatos hostes conversis signis ab tergo adortæ sunt. Ita in medio prope jam victores cæsi Etrusci: pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortunâ et specie supplicum delati sunt. ibi benignè excepti divisique in hospitia. Curatis vulneribus, alii profecti domos, nuncii hospitalium beneficioMultos Romæ hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus, quam deinde Tuscum vicum appellârunt.

rum.

XV. P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. Eo anno postremùm legati a Porsenâ de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus quum responsum esset, missurum ad regem senatum legatos; missi confestim honoratissimus quisque ex Patribus. Non, quin • breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potiùs delectos Patrum ad eum missos, quàm legatis ejus • Romæ daretur responsum : sed ut in perpetuum mentio ' ejus rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem 'animi sollicitarentur: quum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset; Romani, nisi in perniciem 'suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vel

[ocr errors]

G

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

·lent. Non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus potiùs, quàm regibus, portas patefacere. Eam esse voluntatem omnium, ut, qui libertati erit in illâ urbe finis, idem urbi sit. Proinde, 'si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, ' orare.' Rex, verecundiâ victus, Quando id certum atque 'obstinatum est,' inquit, neque ego obtundam sæpiùs eadem nequicquam agendo: nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est, seu quiete, exsilio quærant locum, ne quid meam ' vobiscum pacem distineat.' Dictis facta amiciora adjecit: obsidum quod reliquum erat, reddidit. agrum Vejentem, fœdere ad Janiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius, spe omni reditûs incisâ, exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsenâ fuit.

[ocr errors]
[ocr errors]

XVI. Consules M. Valerius, P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis. consules triumphârunt. Majore inde inole Sabini bellum parabant. adversus eos, et ne quid simul ab Tusculo (unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat,) repentini periculi oriretur, P. Valerius quartùm, T. Lucretius iterum consules facti. Seditio, inter belli pacisque auctores orta in Sabinis, aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. namque Attus Clausus, cui postea Ap. Claudio fuit Romæ nomen, cùm pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab Regillo, magnâ clientium comitatus manu, Romam transfugit. His civitas data agerque trans Anienem. vetus Claudia tribus, additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata. Appius, inter Patres lectus, haud ita multò pòst in principum dignationem pervenit. Consules, infesto exercitu in agrum Sabinum profecti, quum ita vastatione, dein prælio, afflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timere possent, triumphantes Romam rediêrunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post, Agrippâ Menenio, P. Postumio Consulibus, moritur, gloriâ ingenti, copiis familiaribus adeò exiguis, ut funeri sumptus deesset; de publico est elatus. Luxere matronæ, ut Brutum. Eodem anno duæ coloniæ Latinæ, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Au

runcis bellum initum : fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post prælium, quàm in prœlio, cædibus temperatum est. et cæsi aliquanto plures erant, quàm capti; et captos passim trucidaverunt. ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, iram belli hostis abstinuit. Et hoc anno Romæ triumphatum.

XVII. Secuti consules, Opiter Virginius et Sp. Cassius, Pometiam primò vi, deinde vineis aliisque operibus, oppugnaverunt. in quos Aurunci, magis jam inexpiabili odio, quàm spe aliquâ aut occasione, coorti, quum plures igni, quàm ferro, armati excucurrissent, cæde incendioque cuncta complent. vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis, consulum quòque alterum, (sed utrum, nomen auctores non adjiciunt,) gravi vulnere ex equo dejectum, prope interfecerunt. Romam inde, malè gestâ re, reditum. inter multos saucios consul spe incertâ vitæ relictus. Interjecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, tum irâ majore belli, tum viribus etiam auctis, Pometiæ arma illata. et quum, vineis refectis aliâque mole belli, jam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta. ceterùm nihilo minùs fœdè, deditâ urbe, quàm si capta foret, Aurunci passim principes securi percussi, sub coronâ venierunt coloni alii; oppidum dirutum, ager veniit. Consules, magis ob iras graviter ultas, quàm ob magnitudinem perfecti belli, triumphârunt.

XVIII. Insequens annus Postumum Cominium et T. Lartium consules habuit. Eo anno Romæ, quum per ludos ab Sabinorum juventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope prœlium fuit ; parvâque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. Supra belli Latini metum id quòque accesserat, quòd triginta jam conjurâsse populos, concitante Octavio Mamilio, satis constabat. In hâc tantarum exspectatione rerum sollicitâ civitate, dictatoris primùm creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniâ essent, (id quòque enim traditur) parum creditum sit, nec quis primùm dictator creatus sit, satis constat. apud veterrimos tamen auctores T. Lartium dictatorem

primum, Sp. Cassium magistrum equitum, creatos invenio. Consulares legêre: ita lex jubebat, de dictatore creando lata. Eò magis adducor, ut credam, Lartium, qui consularis erat, potiùs, quàm M. Valerium, M. filium, Volesi nepotem, qui nondum consui fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum. qui, si maximè ex eâ familiâ legi dictatorem vellent, patrem multò potiùs M. Valerium, spectatæ virtutis et consularem virum, legissent. Creato dictatore primùm Romæ, postquam præferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat ; neque ullum usquam, nisi in curâ parendi, auxilium. Sabinis etiam creatus Romæ dictator (eo magis quòd propter se creatum crediderant) metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. quibus, orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adolescentibus darent, responsum; ignosci adolescentibus posse, senibus 'non posse, qui bella ex bellis sererent.' actum tamen est de pace: impetrataque foret, si, quod impensæ factum in bellum erat, præstare Sabini (id enim postulatum erat) in animum induxissent. Bellum indictum. tacitæ induciæ quietum annum tenuere.

XIX. Consules Ser. Sulpicius, M Tullius. nihil dignum memoriâ actum. T. Æbutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenæ obsessæ, Crustumeria capta, Præneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultrà bellum Latinum, gliscens jam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Æbutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt. et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam prælium aliquanto, quàm cetera, gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modò consilio rem affuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina. nec quisquam procerum ferme hâc aut illâ ex acie sine vulnere, præter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, primâ in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quanquam jam ætate et viribus erat gravior, equum infestus admisit; ictus

« PoprzedniaDalej »