Obrazy na stronie
PDF

• periculosum libertati esse.' Hic primo sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad concionem vocat. Ibi omnium primum jusjurandum populi recitat: ' Neminem reg'nare passuros, nec esse Romae, unde periculum libertati 'foret. Id summa ope tuendum esse: neque ullam rem, 'quae eo pertineat, contemnendam. Invitum se dicere ho'minis causa: nec dicturum fuisse, ni caritas reipublicae

* vinceret. Non credere populum Romanum, solidam li'bertatem recuperatam esse. Regium genus, regium no'men, non solum in civitate, sed etiam in imperio esse. Id 'officere, id obstare libertati. Hunc tu,' inquit, 'tua vo'luntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fate'mur, ejecisti reges. Absolve beneficium tuum. Aufer '. hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum reddent ci'ves tui, auctore me; sed, si quid deest, munifice" augebunt. 'Amicus abi. exonera civitatem vano forsitan metu. Ita 'persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc .' abiturum.' Consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio incluserat vocem. Dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant. et ceteri quidem movebant minus. Postquam Sp. Lucretius major aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie, rogando alternis suadendoque, ccepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur; timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione, additaque alia insuper ignominia, acciderent, abdicavit se consulatu; rebusque suis omnibus Lavinium translatis, civitate cessit. Brutus ex senatusconsulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent: collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adjutore reges ejecerat. .... v

III. Quum haud cuiquam in dabio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit. cetenim, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant in Romana juventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adolescentium Tarquiniorum, assueti more regio vivere. Eam tum, aequato jure omnium, licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur. 'Regem hominem esse, a quo impetres, ubi 'jus, ubi injuria opus sit; esse gratiae Iocum, esse benefi'cio; et irasci et ignoscere posse: inter amicum atque 'inimicum discrimen nosse. Leges rem surdam, inexora

* bilem esse, salubriorem melioremque inopi, quam po'tenti: nihil laxamenti nec veniae habere, si modum ex

* cesseris. periculosum esse, in tot humanis erroribus sola

* innocentia vivere.' Ita, jam sua sponte aegris animis, legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit: ne non reddita, belli causa; reddita, belli materia et adjumentum essent. Interim legati alii alia moliri, aperte bona repetentes, clam recuperandi regni consilia struere. et, tanquam ad id, quod agi videbatur, ambientes nobilium adolescentium animos pertentant. a quibus placide oratio accepta est, his literas ab Tarquiniis reddunt; et de accipiendis clam nocte in urbem regibus colloquuntur.

IV. Vitelliis Aquilliisque fratribus primd commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat: jamque ex eo matrimonio adolescentes erant liberi, Titus Tiberiusque. eos quoque in societatem consilii avunculi assumunt. praeterea et nobiles aliquot adolescentes conscii assumpti, quorum vetustate memoria abiit. Interim quum in senatu vicisset sententia, quae censebat reddenda bona; eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res; omne id tempus cum conjuratis consultando absumunt, evincuntque instando, ut literae sibi ad Tarquinios darentur; nam aliter qui credituros eos, non vana ab legatis super rebus tantis afferri? Datae literae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. Nam quum, pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur, et ccenatum ibrte apud Vitellios esset, conjuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent; sermonem eorum ex scrvis unus excepit, qui jam antea id senserat agi: sed eam oecasionem, ut literae legatis darentur, qnae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. postquam datas sensit, rem ad consules detulit. . Consules, ad deprehendendos legatos conjuratosque profecti domo, sine tumultu

rem omnem oppressere: literarum in primis habita cura, ne interciderent. proditoribus extemplo in vincula conjectis, de legatis paullulum addubitatum est: et quanquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, jus taraen gentium valuit.

V. De bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad Patres. illi victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data; ut, contacta regia praeda, spem in perpetuum cum his pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum scges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim, tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisse illitos limo. Insulam inde paullatim, et aliis, quae fert temere flumen, eodem invectis, factam. postea credo additas moles, manuque adjutum, ut tam eminens area, firmaque templis qudque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum, damnati proditores, sumptumque supplicium, conspectius eo, quod pcenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi juvenes. sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non pcenae magis homines, quam sceleris, quo pcenam meriti essent; illos, eo potissimum anno patriam liberatam, patrcm liberatorem, consulatum ortum ex domo Junia, Patres, plebem, quicquid Deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondarri regi, tum infesto exsuli, proderent. Consules in sedem processere suam; missique lictores ad sumendum supplicium nudatos virgis caedunt, securique feriunt: quum inter omne tempus pater, vultusque, et os ejus, spectaculo esset, eminente animo patrio iuter publicae pcenae ministerium. Secundum pcenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici, pecunia ex aerario, libertas et civitas, data. Hle primum dicitur vindicta liberatus. quidam vin

dictae quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen,fuisse. Post illum observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur. 'VI. Ilis, sicut acta erant, nunciatis, incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad irritum cadentis spei, sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obseptam vidit, bellum aperte moliendum ratus, circumire supplex Etruriae urbes; orare maxime Vejentes Tarquiniensesque, ' ne 'se ortum, ejusdem sanguinis, extorrem egentem ex tanto f modo regno, cum liberis adolescentibus ante oculos suos 'perire sinerent. Alios peregre in regnum Romam accitos:

* se regem, augentem bello Romanum imperium, a proximis

* scelerataconjurationepulsum. eos interse,quianemo unus

* satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona

'sua diripienda populo dedisse,ne quis experssceleris esset.

', Patriam se regnumque suum repetere, et persequi ingra

'tos cives velle. Ferrent opem, adjuvarent; suas quoque

'veteres injurias ultum irent, toties caesas legiones, agrum

'ademptum.' Haec moverunt Vejentes: ac pro se quisque,

Romano saltem duce, ignominias demendas, belloque

amissa repetenda, minaciter fremunt. Tarquinienses no

men ac cognatio movet. pulchrum videbatur, suos Romae

regnare. Ita duo duarum civitatium exercitus, ad repe

tendum regnum belloque persequendos Romanos, secuti

Tarquinium. Postquam in agrum Romanum ventum est,

obviam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine

peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu an

tecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis

fuit, (prteerat Aruns Tarquinius, filius regis) rex ipse

cum legionibus sequebatur. Aruns, ubi ex lictoribus pro

cul consulem esse; deinde jam propius ac certius facie

quoque Brutum cognovit, inflammatus irii, IJle est vir,'

inquit, ' qui nos extorres expulit patria. Ipse, en, ille,

'nostris decoratus insignibus, magnifice incedit. Dii re

'gum ultores adeste.' Concitat calcaribus equum, atque in

ipsum infestus consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus.

Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus: avide"

itaque se certamini offert. adeoque infestis animis concur

rerunt, neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi

corporis memor, ut, contrario ictu per parmam uterque

transfixus, duabus ha?rentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. simul et cetera equestris pugna ccepit; neque ita multo post et pedites superveniunt. Ibi varia victoria, et velut aequo Marte pugnatum est. dextra utrinque cornua vicere, laeva superata. Vejentes, vinci ab Romano milite assueti, fusi fugatique. Tarquiniensis, novus hostis, non stetit soliim, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.

VII. Ita quum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut, omissa irrita re, nocte ambo exercitus, Vejens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. Adjiciunt miracula huic pugnae -. silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; haec dicta, ' Uno 'plus Etruscorum cecidisse in acie; vincere bello Roma'num.' Ita certe inde abiere Romani, ut victores; Etrusci pro victis. Nam, postquam illuxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit, triumphansque inde Romam rediit. collegae funus, quanto tum potuit apparatu, fecit. sed multo majus morti decus publica fuit mcestitia, eo ante omnia insignis, quia matronae annum, ut parentem, eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset. Consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles vulgi animi, ex favore non invidia modo, sed suspicio etiam cum atroci crimine, orta. Regnum eum aifectare, fama ferebat: quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti, et aedificabat in summa Velia. ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore. Haec dicta vulgo creditaque quum indignitate angerent ccnsulis animum, vocato ad concilium populo, summissis fascibus in concionem escendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit; summissasibi esse imperii insignia; confessionemque factam, populi, quam consulis, majestatem vimque majorem esse. Ubi audire jussi, consul ' laudare 'fortunam collegae, quod, liberata patria, in summo ho'nore, pro republica dimicans, matura gloria, nec dum se 'vertente in invidiam, mortem occubuisset. se superstitem 'gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse: ex libe'ratore patriae ad Aquillios se Vitelliosque recidisse. Nun'quamne ergo,' inquit, 'ulla adeo a vobis spectata virtus 'erit, ut suspicione violari nequeat? Ego me, illum acerri'mum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subi.

« PoprzedniaDalej »