Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

• manere his bellum, quod positum simuletur; et per occa⚫sionem eum incautos invasurum. Quòd si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium : Volacosque se inde, et Æquos, et Hernicos petiturum ; ⚫ donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. Forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissi'mum regem ac ferocissimum populum inventurum.' Quum, si nihil morarentur, infensus irâ porrò inde abiturus videretur, benignè ab Gabinis excipitur. vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset. In se ipsum postremò sæviturum, si alia desint. Sibi verò gratum adventum ejus esse: futurumque credere brevi, ut, illo adjuvante, ab portis Gabinis sub Romana monia bellum transferatur.

LIV. Inde in concilia publica adhiberi. ubi, quum de aliis rebus assentire se veteribus Gabinis diceret, quibus hæ notiores essent, ipse identidem belli auctor esse, in eo sibi præcipuam prudentiam assumere, quòd utriusque populi vires nôsset, sciretque, invisam profectò superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. Ita quum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis juvenum prædatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana accresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi quum, insciâ multitudine quid ageretur, prælia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset; tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono Deûm sibi missum ducem credere. apud milites verò obeundo pericula ac labores, pariter prædam munificè largiendo, tantâ caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romæ, quàm filius Gabiis esset. Itaque, postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum e suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet? quandoquidem, ut omnia unus Gabiis posset, ei Dii dedissent. Huic nuncio, quia, credo, dubiæ fidei videbatur, nihil voce responsum est. rex, velut deliberabundus, in hortum ædium transit, sequente nuncio filii: ibi, inambulans tacitus, summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum

nuncius fessus, ut re imperfectâ, redit Gabios; quæ dixerit ipse, quæque videret, refert; seu irâ, seu odio, seu superbiâ insitâ ingenio, nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi, quid vellet parens, quidve præciperet tacitis ambagibus, patuit; primores civitatis, criminando alios apud populum, alios suâ ipsos invidiâ opportunos interemit. multi palàm; quidam, in quibus minùs speciosa criminatio erat futura, clàm interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona juxtà atque interemptorum divisui fuere. Largitionis inde prædæque et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec, orba consilio auxilioque, Gabina res regi Romano sine ullâ dimicatione in manum traditur.

LV. Gabiis receptis, Tarquinius pacem cum quorum gente fecit; fœdus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit. quorum erat primum ut Jovis templum in monte Tarpejo, monumentum regni sui nominisque, relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse. Et, ut libera a ceteris religionibus area esset tota Jovis templique ejus, quod inædificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit; quæ aliquot ibi a Tatio rege, primùm in ipso discrimine adversus Romulum pugnæ vota, consecrata, inaugurataque postea fuerant. Inter principia condendi hujus operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur Deos: nam, quum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere. Id omen auguriumque ita acceptum est; non motam Termini sedem, unumque eum Deorum non evocatum sacratis sibi finibus, firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud, magnitudinem imperii portendens, prodigium est. caput humanum integrâ facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. Quæ visa species, haud per ambages, arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat. idque ita cecinere vates, quique in urbe erant, quosque ad eam rem consultandam ex Etruriâ acciverant. Augebatur ad impensas regis animus. Itaque Pometinæ manubiæ, quæ perducendo ad culmen operi destinatæ erant, vix in fundamenta suppeditavere. eo magis Fabio, præterquam quòd antiquior est,

.

crediderim, quadraginta ea sola talenta fuisse; quàm Pisoni, qui quadraginta millia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniæ neque ex unius tum urbis prædâ sperandam, et nullius, ne horum quidem magnificentiæ operum, fundamenta non exsuperaturam.

LVI. Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruriâ accitis, non pecuniâ solùm ad id publicâ est usus, sed operis etiam ex plebe. qui quum haud parvus et ipse militiæ adderetur labor, minùs tamen plebs gravabatur, se templa Deûm exædificare manibus suis; quæ posthac et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquantò majoris, traducebatur opera; foros in circo faciendos, cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terram agendam: quibus duobus operibus vix nova hæc magnificentia quicquam adæquare potuit. His laboribus exercitâ plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latiùs imperii fines volebat; Signiam Circejosque colonos misit, præsidia urbi futura terrâ marique. Hæc agenti portentum terribile visum. anguis, ex columnâ ligneâ elapsus, quum terrorem fugamque in regiam fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quàm anxiis implevit curis. Itaque quum ad publica prodigia Etrusci tantùm vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu, Delphos ad maximè inclytum in terris oraculum mittere statuit. neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas eâ tempestate terras, ignotiora maria, in Græciam misit. Titus et Aruns profecti. comes his additus L. Junius Brutus, Tarquiniâ sorore regis natus, juvenis longè alius ingenio, quàm cujus simulationem induerat. Is quum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum, neque in fortunâ concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse, ubi in jure parum præsidii esset. Ergo ex industriâ factus ad imitationem stultitiæ, quum se suaque prædæ esse regi sineret, Bruti quòque haud abnuit cognomen: ut sub ejus obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium veriùs, quàm comes, aureum baculum, inclusum corneo cavato

6

ad id baculo, tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quò postquam ventum est, perfectis patris mandatis, cupido incessit animos juvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt: Imperium summum Romæ habebit, qui vestrûm primus, ô juvenes, os'culum matri tulerit.' Tarquinii, ut Sextus, qui Romæ relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summâ ope taceri jubent; ipsi inter se, uter prior, quum Romam redîssent, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus, aliò ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit: scilicet, quòd ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summâ vi parabatur.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in eâ regione atque in eâ ætate, divitiis præpollens. eaque ipsa causa belli fuit, quòd rex Romanus tum ipse ditari, exhaustus magnificentiâ publicorum operum, tum prædâ delinire popularium animos studebat; præter aliam superbiam regno infestos etiam, quòd se in fabrorum ministeriis ac servili tamdiu habitos opere ab rege indignabantur. Tentata res est, si primo impetu capi Ardea posset. ubi id parum processit, obsidione munitionibusque cœpti premi hostes. In iis stativis ut fit longo magis quàm acri- bello, satis liberi commeatus erant: primoribus tamen magis, quàm militibus. Regii quidem juvenes interdum otium conviviis commessationibusque inter se terebant. fortè potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cænabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio: suam quisque laudare miris modis. inde certamine accenso, Collatinus negat, verbis opus esse, 'paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris præstet Lucretia sua. Quin, si vigor juventæ inest, conscendimus equos, invisimusque præsentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit, quod nec opinato viri adventu occurrerit oculis.' Incaluerant vino. age sane,' omnes. citatis equis advolant Romam. Quò quum, primis se intendentibus tenebris, pervenissent, pergunt inde Collatiam: ubi Lucretiam, haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum æqualibus viderant tempus terentes,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sed nocte serâ deditam lanæ inter lucubrantes ancillas in medio ædium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. adveniens vir Tarquiniique excepti benignè. victor maritus comiter invitat regios juvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiæ per vim stuprandæ capit. tum forma, tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno juvenili ludo in castra redeunt.

[ocr errors]

LVIII. Paucis interjectis diebus, Sex. Tarquinius, inscio Collatino, cum comite uno Collatiam venit. ubi exceptus benignè ab ignaris consilii, quum post cœnam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circà, sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistrâque manu mulieris pectore oppresso, Tace, Lucretia', inquit, Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est: moriere, si 'emiseris vocem. Quum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem, videret; tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. ubi obstinatam videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua jugulatum servum nudum positurum, ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore quum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque inde Tarquinius, ferox expugnato decore muliebri, esset; Lucretia, mosta tanto malo, nuncium Romam eundem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit; cum quo fortè Romam rediens ab nuncio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem mostam in cubiculo inveniunt. adventu suorum lacrimæ obortæ, quærentique viro, 'Satin' salvæ? Minimè', inquit; quid enim salvi est mulieri, amissâ pudicitiâ? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterùm corpus est tantùm violatum, animus insons. mors testis 'erit. Sed date dextras fidemque, haud impune adultero 'fore. Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore ' nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abtsulit gaudium.' Dant ordine omnes fidem: con

6

« PoprzedniaDalej »