Obrazy na stronie
PDF

pro curia sedens, Patresin curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari jussit. Convenere extemplo, alii jam ante ad hoc praeparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti, et jam de Servio actum rati. Ibi Tarquinius, maledicta ab stirpe ultima orsus: 'Servum, servaque natum, post mortem indignam paren'tis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis ha'bitis, non per suffragium populi, non auctoribus Patribus, 'muliebri dono regnum occupasse. Ita natum, ita creatum 'regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipscsit,

* odioalienaehonestatisereptum primoribus agrum sordidis

* simo cuique divisisse: omuia onera, quae communia quon'dam fuerint, inclinasse in primores civitatis: instituisse 'censum, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna es'set, et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur.'

XLVIJI. Huic^ orationi Servius quum intervenisset, trepido nuncio excitatus, extemplo a vestibulo curiae magna voce, 'Quid hoc,' inquit, 'Tarquini, rei est? qua tu au'dacia, me vivo, vocare ausus es Patres? aut in sede con'sidere mea ?-' Quum ille ferociter ad haec, 'Se patris sui 'tenere sedem, multo, quam servum, potiorem filium re

* gis regni haeredem: satis illum diu per licentiam eluden'tem insultasse dominis;' clamor ab utriusque fautoribus oritur, et concursus populi fiebat in curiam: apparebatque regnaturum, qui vicisset. Tum Tarquinius, necessitate jam ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium; elatumque e curia in inferiorem partem per gradus dejicit. Inde ad cogendum Senatum in curiam redit. Fit fuga regis apparitorum, atque comitum. Ipse prope exsanguis, quum semianimi regio comitatu domum se reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interficitur. Creditur, quia non abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. carpento certe (id quod satis constat) in forum invecta. nec reverita ccetum virorum, evocavit virum e curia; regemque prima appellavit. a quo facessere jussa ex tanto tumultu, quum se domum reciperet, pervenissctque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit; flectenti carpentum dextra in Virbium clivum, ut in collem Esquiliarium eveheretur, restitit pavidus, atque inhibuit frenos is, qui jumenta agebal, jacentemque dominae Servium trucidatum ostendit. Fcedum inhumanutrjque inde traditur scelus, monumentoque locus est: Sceleratum vicum vocant, quo amens, agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac ccedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui: quibus iratis, malo regni principio similes propediem exitus sequerentur. Ser. Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta, ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset. Ceterum id quoque ad gloriam accessit, quod cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse, quidam auctores sunt; ni scelus intestinum liberandae patriae consiiia agitanti intervenisset.

XLIX. Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit: 'Romulum qudque insepultum pe'risse' dictitans : primores Patrum, quos Servii rebus favisse credebat, interfecit: conscius deinde, male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsepsit. neque enim ad jus regni quicquam praeter vim habebat; ut qui neque populi jussu, neque auctoribus Patribus regnaret. E6" accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset: quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat: perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut invisos, sed unde nihil aliud, quam praedam, sperare posset. Ita Patrum praecipue numero imminuto, statuit nullos in Patres legere; quo contemptior paucitate ipsa ordo esset, miniisque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit: domesticis consiliis rempublicam administravit: bellum, pacem, fcedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, injussu populi ac senatus, fecit, diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset. neque hospitia modo cum primoribus eorum, sed affinitates qudque, jungebat. Octavio Mamilio Tusculano, (is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe Deaque Circe oriundus:) ei Mamilio filiam nuptum dat; perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque ejus conciliat.

L. Jam magna Tarquinii auctoritas inter Latinorum proceres erat; quum, in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant, indicit: esse, quae agere de rebus communibus velit. Conveniunt frequentes prima luce. ipse Tarquinius diem quidem servavit; sed paulo ante, quairi sol occideret, venit. Multa ibi tota die in concilio variis jactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus; < Haud mi'rum esse, Superbo inditum Romae cognomen.' (jam enim ita clam quidem mussitantes, vulgo tamen, eum appellabant.) 'an quicquam superbius esse, quam ludificari sic 'omne nomen Latinum? Principibus longe ab domo ex'citis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. tentari

* profecto patientiam, ut, si jugum acceperint, obnoxios 'premat. Cui enim non apparere, aftectare eum imperium

* in Latinos? Quodsi sui bene crediderint cives, aut si cre

* ditum illud, et non raptum parricidio, sit, credere et La'tinos (quanquam ne sic quidem alienigenae) debere. Sin 'suos ejus pceniteat, (quippe qui alii super alios truciden'tur, exsulatum eant, bona amittant), quid spei melioris 'Latinis portendi? Si se audiant, domum suam quemque 'inde abituros: neque magis observaturos diem concilii, 'quam ipse, qui indixerit, observet.' Haec atque alia eodem pertinentiaseditiosus facinorosusque homo, hisque artibus opes domi nactus, quum maxime dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit. Aversi omnes ad Tarquinium salutandum, qui, silentio facto, monitus a proximis, ut purgaret se, qudd id temporis venisset,' Disceptatorem,* ait, ' se sumptum inter patrem et filium: cura reconcilian'di eos in gratiam moratum esse: et, quia ea res exemisset 'illum diem, postero die acturum, quae constituisset.' Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt. dixisse enim, 'Nullam breviorem esse cognitionem, quam inter patrem 'et filium, paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, 'habiturum infortunium esse.'

LI. Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex
E

concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto, qudm videbatrir.aegriusferens, confestimTurnonecemmachinatur; ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis injiceret. et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium ejus vim magnam gladiorum inferri clam sineret. ea quum una nocte perfecta essent, Tarquinius, pauld ante lucem accitis ad se principibus Latinorum, quasi re nova perturbatus, 'moram suam hesternam, velut De'orum quadam providentia illatam,' ait, ' saluti sibi atque i ' illis fuisse. ab Turno dici sibi et primoribus populorum 'parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat. Ag'gressurumfuisse hesternodie in concilio. dilatam rem esse, 'quod auctor concilii abfuerit, quem maxime peteret. In'de illam absentis insectationem esse natam, quod morando 'spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin 'prima luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum 'conjuratorum manu armatusque venturus sit. Dici, gla'diorum ingentem numerum esse ad eumconvectum. id va'num necne sit, extemplo sciriposse. Rogare eos, ut inde 'secum ad Turnum veniant.' Suspectam fecit rem, et ingenium Turni ferox, et oratio hesterna, et mora Tarquinii; quod videbatur ob eam differri caedes potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera vana existimaturi. Ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes: comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, quum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur; enimvero manifesta res visa, injectaeque Turno catenae: et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox invidia orta est, gladiis in medio pos,itis, ut, indicta causa, novo genere lethi, dejectus ad caput aquae Ferentinae, crate superne " injecta saxisque congestis, mergeretur.

LII. Revocatis deinde ad concilium Latinis, Tarquinius, collaudatisque, qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita pcena affecissent, ita verba fecit: 'Posse quidem se vetusto jure agere, quod, quum omnes 'Latini ab Alba oriundi sint, in eo fcedere teneantur, quo 'ab Tullo res omnis Albana cum colonis suis in Roma'num cesserit imperium. Ceterum se utilitatis id magis 'omnium causa censere, ut renovetur id fcedus: secunda'que potius fortuua populi Romani ut participes Latini 'fruantur, quam urbium excidia vastationesque agrorum, 'quas Anco prius, patre deinde suo regnante, perpessi sint, 'semper aut exspectent, aut patiantur.' Haud difficulter persuasum Latinis, quanquam in eo fcedere superior Romana res erat. ceterum et capita nominis Latini (Stare ac sentire cum regevidebant, et Turnus sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum. Ita renovatum fcedus, indictumque junioribus Latinorum, ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere; ne ducem suum, neve secretum imperium, propriave signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut ex binis singulos faceret, binosque ex singulis. ita geminatis manipulis centuriones imposuit.

LIII. Nec, ut injustus in pace Rex, ita dux belli pravus fuit. quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius pust suam aetatem annos movit, Suessamque Pometiam ex his vi cepit. ubi quum dividenda praeda quadraginta talenta argenti aurique refecisset; concepit animo eam amplitudinem Jovis templi, quae digna Deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci majestate esset. Captivam pecuniam in aedificationem ejus templi seposuit. Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequicquam vi adortus, quum obsidendi qudque urbem spes pulso a mcenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, aggressus est; nam quum, velut posito bello, fundamentis templi jaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius ejus, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens; * Jam ab alienis in suos vertisse superbiam; et liberorum 'quoque eum frequentiae taedere; ut, quam in curia soli'tudinem fecerit, domi quoque faciat; ne quam stirpem, 'ne quem haeredem regni relinquat. Se quidem, inter tela 'e.t gladios patris elapsum, nihil usquam sibi tutum, nisi 'apud hostes L. Tarquinii, credidisse. Nam, ne errarent,

« PoprzedniaDalej »