Obrazy na stronie
PDF

de quo cogitaret, effici posset: quod quum iUe Jieri posse respondisset; jussisse eum novaculd cotem prcecidere; tdqueprotinus ab Attojactum. XXXVII. Sabinos prceberea acie vicit. XXXVIII. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Anci JUiis, quum regndsset annos triginla octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc iri ciinis posifo, caput arsisse traditum est. XLII, XLIII. Vejentes atque Etruscos prcelio Judit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes, centuriasque descripsit. XLlV. Pomcerium protulit: coUes urbi, Qjiirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Diance cum Latinis in Aventinojecit. XLVII, XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci Jilio, consilio JUice suce TuUice, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Posthunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, neque populijussu, regnum invasit: quo die sceterata Tuttia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L, LI. Turnum Herdonium Jraude interemit. LIII. BeUum cum Volscis gessit: LIV. et ex eorum preeda templum Jovi in CapitolioJecit. Terminus et Juventas non addixere: quorum arce moveri non potuerunt. LV. FUii Sexti Tarquinii dolo, Gabios in potestatem suam redigit. LVI. Hujus Jiliis Delphos prqfectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romce, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis prqfectus erat, prolapsum se simidavit, et terram osculatus est. tdque Jactum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturnA <oi a Sexto JUio ejus Lucreticc pudicitiam, fquce, vocato patre ad se Tricipitino, et viro Collatino, obstestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemitj. LIX. Bruti opera maxime expulsus est, qUum regndsset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primtlm creati sunt L. Junius Brutus £t L. Tarquinius Collatinus.

Priefatio.

X Acturusne operae pretium sim, si a primordio urbit res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim; Quippe qui, quum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Uteunque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriae principis terrarum populi, pro virili parte et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est praeterea, et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae, ab exiguis profecta initiis, ed creverit, ut jam rnagnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primae origines proximaque originibus, minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova, quiDus jam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. Ego contra hoc qudque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quae ante conditam condendamve urbem, poeticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere, in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores; ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur. Sed haec et his similia, uteunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiae. que, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paulatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire cceperint praecipites : donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuaeque reipublicae, quod imitere, capias: inde fcedum inceptu, fcedum exitu, quod vites. Caeterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit: nec in quam civitatem tam serae ayaritia luxuriaque immigraverint: nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelae, ne tum quidem gratae futurae, quura forsitan et necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus, votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

,. J. Jam primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros saevitum esse Trojanos; duobus, jEnea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojam amisso, quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur; pagoque inde Trojano nomen est: gens universa Veneti appellati. iEnean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quaerentem sedes delatum: ab Sicilia, classe Laurentem agrum tenuisse: Trojae et huic Joco nomen est, Ibi egressi Trojani, ut quibus v immenso prope errore nihil, praeter arma et naves,

superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendath vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est: alii prcelio victum Latinum, pacem cum iEnea, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructae acies constitissent, prius quam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colioquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent? Postquam audierit, multitudinem Trojanos esse; ducem /Enean, filium Anchisae et Veneris: cremata patria et domo profugos, sedem, condendaeque urbi lpcum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dentera data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde fcedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. iEnean apud Latinum fuisse in hospitio. ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse fcedus, filia Mneaz in matrimonium data. ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. JEneaa ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi, stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes

dixere nomen. , .

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum /Eneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul JEnete Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit. victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque, eorum regem, confugiunt: qui, Caere opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. iEneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solum, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem jEnean cessere. fretusque his animis coalescentium indies magis duorum populorum iEneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset; tamen, quum mosnibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prcelium Latinis, iEneae etiam ultimum operum mortalium fuit. situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen: Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius JEneae filius erat: tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit. tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinin erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque iude paternae fugae, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus (certe natum iEnea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercai, reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quae ab situ porrectae in dorso urbis, Longa Alba appeliata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem iEneae, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolae ausi sint. Fax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc . Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is JEnean Silvium creat. is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba orrus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulae amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. is, sepultus in eo colle, qui "unc est pars Romanae urbis, cognomen colli fecit. Proca

« PoprzedniaDalej »