Obrazy na stronie
PDF

speciem aliena e fungendae vicis suas opes firmavit. tum demum palam faeto, et comploratione in regia orta, Servius, praesidio firmo munitus, primus injussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, jam tunc comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem, et tantas esse opes Servii nunciatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

XLII. Nec jam publicis magis consiliis Servius, quam privatis, munire opes.-et ne, qualis Anci liberfim animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquinii Hberum esset, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. Nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia reghi etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportune" ad praesentis quietem status bellum cum Vejentibus (jafn enim inducise exierant) aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortima enituit Tullii. fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Aggrediturque inde ad pacis longe" maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio: ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ant§, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque, et hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium aeris, aut majorem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac juniorum. Prima classis omnes appellati. Seniores, ad urbis custodiam ut praesto essent: juvenes, Ut foris bella gererent. arma his imperata, galea, clypeum, ocreae, lorica; omnia ex aere. haec ut tegumenta corporis essent. tela in hostem, bastaque et gladius. Additae huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent. datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus junioribusque, viginti conscriptae centuriae: arma imperata, scutum pro clypeo, et praeter loricam omnia eadem. Tertiae classis in quinquaginta millium censum esse voluit. totidem centuriae et hae, eodemque discrimine aetatium, factae: nec de armis quicquam mutatum; ocreae tantum ademptae. In quarta classe census quinque et viginti millium, totidem centuriae factae. arma mutata, nihil praeter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriae trigmta factae: fundas lapidesque missiles hi secum gerebant. in his accensi, cornicines, tibicinesque, in tres centurias distributi. Undecim millibus haec classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit. inde una centuria facta est, immunis militia. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias tribus ab Romulo institutis sub iisdem, quibus inauguratae erant, nominibus fecit. Ad equos emendos dena millia aeris ex publico data; et, quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina millia aeris in annos singulos penderent. Haec omnia in dites a pauperibus inclinatar onera. Deinde est honos additus. non enim (ut ab Romulo traditum ceteri servaverant Reges) viritim suffragium eadem vi eodemque jure promiscue" omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primae classis centuriae: ibi si variaret, quod raro incidebat, ut secundte classis vocarentur; nec fere unquam infra ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis juniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes, Tribus eas appellavit; ut ego arbitror, ab tributo: nam ejus quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legi» de incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixif, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit. idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo fini» ractus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque. inde deinceps auget Esquilias: ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem. ita pomcerium profert. Pomcerium, verbi vim solam intuentes, postmcerium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant: ut neque interiore parte aedificia mcenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam conjungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari, neque arari fas erat, non magis qudd post murum esset, quam quod murus post id, pomcerium Romani appellarunt. et in urbis incremento semper, quantum mcenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.

XLV. Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus dorai et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclytum Dianae Ephesiae fanum: id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Quum consensum Deosque consociatos laudaret mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria junxerat; saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam esse, de quo toties armis certatum fuerat. Id quanquam omissum jam ex omnium cura Latinoruni, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur; uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patrifamiliae dicitur, miranda magnitudine ac specie. Fixa per multas aetates cornua in vestibulo templi Dianae mon,umentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est: et cecinere vates, cujus civitatis eam civis Dianae immolasset, ibi fpre imperium; idque carmen pervenerat ad antisti

tem fani Dianae. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, borem Romam actam deducit ad fanum Dianae, et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, quum eum magnitudo victimae cejebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita alloquitur: 'Quidnam tu, hospes, pa

• ras?' inquit, 'inceste sacrificium Dianae facere? Quin tu 'ante vivo perfunderis flumine? infima valle praefluit Ti'beris.' Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite' facta, ex templo descendit ad Tiberim. Interea Romanus immolat Dianae bovem. id mirl gratum regi atque civitati fuit.

XLVI. Servius, quanquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces a juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliata priiis voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, 'vellent, jube

* rentne, se regnare?' tantoque consensu, quanto haudquisquam alius ante, rex est declaratus. - Neque ea res Tarquinio spem anectandi regni minuit: immd eo impensius, quia de agro plebis adversa Patrum voluntate senserat agi, criminandi fWvii npnri Patres, crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas; ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius (Prisci Tarquinii regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim) fratrem habuerat Aruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut antS dictum est, duse Tulliae, regis filiae, nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servii regnum esset, constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia, nihil materiae in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam esse; tota in alterum versa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere, ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit malum malo aptissimum. sed initium turbandi orania a femina ortum est.

Ea, secretis viri alieni assuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam, et illum ccelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari jungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset. Si sibi eum, quo digna esset, Dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. celeriter adolescentem suae temeritatis implet. Aruns Tarquinius et Tullia minor, prope continuatis funeribus quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quam approbante.

XLVII. Tum verd in dies infestior Tullii senectus, infestius ccepit regnum esse. jam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus: necnocte, nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent. 'Non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita 'serviret: defuisse, qui se regno dignum putaret: qui me'minisset seesse Prisci Tarquinii filium; qui habere, quam 'sperare, regnum mallet. Si tu is es, cui nuptam esse me 'arbitror, et virum et regem appello: sin minus, eo nunc 'pejus mutata est res, qirod isthie mm ignavia est scelus.

* Quin accingeris? Non tibi ab Corintho, nec ab Tarqui'niis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est.

* Dii te penates patriique, et patris imago, et domus re'gia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium 'creat vocatque regem. Aut si ad haec parum est animi, ', quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem 'conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut Corinthum. 'Devolvere retrd ad stirpem, fratri similior, quam patri." His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest: si, quum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset; ipsa, regio semine orta, nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tnrquinius circumire et prensare, minorum maxime gentium, Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere; allicere donis juvenes: tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus omnibus locis crescere. postremd, ut jam agendae rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit; inde, ouinibus pcrculsis pavore, in regia sede

« PoprzedniaDalej »