Obrazy na stronie
PDF
ePub

speciem alienæ fungendæ vicis suas opes firmavit. tum demum palam faéto, et comploratione in regiâ ortâ, Servius, præsidio firmo munitus, primus injussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, jam tunc comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem, et tantas esse opes Servii nunciatum est, Suessam Pometiam exsulatum

ierant.

XLII. Nec jam publicis magis consiliis Servius, quàm privatis, munire opes. et ne, qualis Anci liberûm animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquinii liberûm esset, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. Nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportunè ad præsentis quietem statûs bellum cum Vejentibus (jam enim induciæ exierant) aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna enituit Tullii. fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Aggrediturque inde ad pacis longè maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunæque aliquid interlucet, posteri famâ ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio: ex quo belli pacisque munia non viritim, ut antè, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque, et hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium æris, aut majorem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac juniorum. Prima classis omnes appellati. Seniores, ad urbis custodiam ut præsto essent: juvenes, ut foris bella gererent. arma his imperata, galea, cly, peum, ocreæ, lorica; omnia ex ære. hæc ut tegumenta corporis essent. tela in hostem, hastaque et gladius. Additæ huic classi duæ fabrûm centuriæ, quæ sine armis stipendia facerent. datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus junioribusque, viginti conscriptæ centuriæ: arma imperata, scutum pro clypeo, et præter loricam omnia ea

dem. Tertiæ classis in quinquaginta millium censum esse voluit. totidem centuriæ et hæ, eodemque discrimine ætatium, factæ: nec de armis quicquam mutatum; ocreæ tantùm ademptæ. In quartâ classe census quinque et viginti millium, totidem certuriæ factæ. arma mutata, nihil præter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriæ triginta factæ: fundas lapidesque missiles hi secum gerebant. in his accensi, cornicines, tibicinesque, in tres centurias distributi. Undecim millibus hæc classis censebatur. Hôc minor census reliquam multitudinem habuit. inde una centuria facta est, immunis militiâ. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias tribus ab Romulo institutis sub iisdem, quibus inauguratæ erant, nominibus fecit. Ad equos emendos dena millia æris ex publico data; et, quibus equos alerent, viduæ attributæ, quæ bina millia æris in annos singulos penderent. Hæc omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus. non enim (ut ab Romulo traditum ceteri servaverant Reges) viritim suffragium eâdem vi eodemque jure promiscuè omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primæ classis centuriæ: ibi si variaret, quod rarò incidebat, ut secundæ classis vocarentur; nec fere unquam infrà ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis juniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. quadrifariam enim urbe divisâ regionibus collibusque, quæ habitabantur partes, Tribus eas appellavit; ut ego arbitror, ab tributo: nam ejus quòque æ qualiter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hæ tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latæ cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quis. Ibi que centuriis, in campo Martio primâ luce adessent. instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit. id.

que conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque. inde deinceps auget Esquilias: ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem. ita pomarium profert. Pomorium, verbi vim solam intuentes, postmærium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, quâ murum ducturi erant, certis circà terminis inauguratò consecrabant: ut neque interiore parte ædificia mœnibus continuarentur, quæ nunc vulgò etiam conjungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari, neque arari fas erat, non magis quòd post murum esset, quàm quòd murus post id, pomoerium Romani appellârunt. et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.

XLV. Auctâ civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclytum Dianæ Ephesiæ fanum: id communiter a civitatibus Asiæ factum fama ferebat. Quum consensum Deosque consociatos laudaret mirè Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publicè privatimque hospitia amicitiasque de industriâ junxerat; sæpe iterando eadem perpulit tandem, ut Romæ fanum Dianæ populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam esse, de quo toties armis certatum fuerat. Id quanquam omissum jam ex omnium curâ Latinorum, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur; uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patrifamiliæ dicitur, mirandâ magnitudine ac specie. Fixa per multas ætates cornua in vestibulo templi Dianæ monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est: et cecinere vates, cujus civitatis eam civis Dianæ immolâsset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antisti

tem fani Dianæ. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianæ, et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, quum eum magnitudo victimæ celebrata famâ movisset, memor responsi Sabinum ita alloquitur: Quidnam tu, hospes, pa'ras ?' inquit, incestè sacrificium Dianæ facere? Quin tu antè vivo perfunderis flumine? infimâ valle præfluit Ti'beris.' Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet ritè facta, ex templo descendit ad Tiberim. Interea Romanus immolat Dianæ bovem. id mirè gratum regi atque civitati fuit.

[ocr errors]

XLVI. Servius, quanquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces a juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliatâ priùs voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, vellent, juberentne, se regnare?' tantoque consensu, quanto haudquisquam alius antè, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem affectandi regni minuit: immò eo impensiùs, quia de agro plebis adversâ Patrum voluntate senserat agi, criminandi Servii apud Patres, crescendique in curiâ sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tulliâ inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut tædio regum maturior veniret libertas; ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius (Prisci Tarquinii regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim) fratrem habuerat Aruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut antè dictum est, duæ Tulliæ, regis filiæ, nupserant, et ipsæ longè dispares moribus. Fortè ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortunâ, credo, populi Romani, quò diuturnius Servii regnum esset, constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia, nihil materiæ in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam esse; tota in alterum versa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere, ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quòd virum nacta muliebri cessaret audaciâ. Contrahit celeriter similitudo eos, ut ferè fit malum malo aptissimum. sed initium turbandi omnia a feminâ ortum est.

Ea, secretis viri alieni assuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectiùs viduam, et illum cœlibem futurum fuisse contendere, quàm cum impari jungi, ut elanguescendum alienâ ignaviâ esset. Si sibi eum, quo digna esset, Dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. celeriter adolescentem suæ temeritatis implet. Aruns Tarquinius et Tullia minor, prope continuatis funeribus quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quàm approbante.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XLVII. Tum verò in dies infestior Tullii senectus, infestius cœpit regnum esse. jam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus: nec nocte, nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita præterita parricidia essent. Non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita 'serviret: defuisse, qui se regno dignum putaret: qui me< minisset se esse Prisci Tarquinii filium; qui habere, quàm sperare, regnum mallet. Si tu is es, cui nuptam esse me 'arbitror, et virum et regem appello: sin minùs, eo nunc · pejùs mutata est res, quòd isthic cum ignavia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho, nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est. Dii te penates patriique, et patris imago, et domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium 'creat vocatque regem. Aut si ad hæc parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut Corinthum. Devolvere retrò ad stirpem, fratri similior, quàm patri." His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest: si, quum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset; ipsa, regio semine orta, nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare, minorum maximè gentium, Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere; allicere donis juvenes tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus omnibus locis crescere. postremò, ut jam agenda rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit inde, omnibus perculsis pavore, in regiâ sede

:

« PoprzedniaDalej »