Obrazy na stronie
PDF

* conjuge ac fortunis omnibus commigrasse: majorem par

* tem aetatis ejus, qua civilibus officiis fungantur homines,

* Romae se, quam in vetere patria, vixisse. domi militiaque

* sub haud pcenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana •sejura, Romanos ritus didicisse. Obsequio et observantia

* in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege 'ipso certasse.' Haec eum haudfalsa memorantem, ingenti consensu populus Romanus regnare jussit. Ergo virum, ceteraegregium, secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est. nec minus regni sui iirmandi, quam augendae reipublicae, memor, centum in Patreslegit; qui deinde minorum gentium sunt appellati. factio haud dubia regis, cujus beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Appiolas vi cepit: praedaque inde majore, quam quanta belli fama fuerat, revecta, ludos opulentius instructiusque, quam priores reges, fecit. Tum primiim circo, qui nunc Maximus dicitur, designatus locus est. loca divisa Patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacuia alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit, equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. solennes deinde annui mansere ludi, Romani Magnique varie appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca; porticus, tabernceque factae.

XXXVI. Muro qudque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum cceptis intervenit. Adeoque ea subita resfuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romae est. et primd dubia victoria, magna utrinque caede, pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad cbmparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime' siiis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Tatienses, Luceres, quas certturias Rcmulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclytus ea tempestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artein, utferunt, ' Agedum,' inqait,' divine tu, 'inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio.'

D

Quum ille, in augurio rem expertus, profecto futuram dixisset: 'Atqui hoc animo agitavi,' inquit, ' te novacula co'tem discissurum. cape haec, et perage quod aves tuae fieri 'posse portendunt.' tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit: cotem qudque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato gereretur: concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit: numero alterum tantum adjecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt: quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.

XXXVII. Hac parte copiarum aucta, iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjjcerent: ventoque juvante accensa ligna, et pleraque, iri ratibus impacta, sublicis quura haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis. effusis eadem fugam impediit: multique mortales, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere: quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi, priiis pene quam nunciari posset, insignem victoriam fecere. Eo prcelio praecipua equitum gloria fuit. utrinque ,ab cornibus positos, quum jam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab iateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes cffuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flunten acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus, pr.neda captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum.exercitum inducere: et, quanquam male gesta res orat, nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite. iterumque ibi fusi, perditis jam prope rebus, pacem petiere.

XXXVIII. Collatia, et quicquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiae in praesidio relictus. deditosque Collatinos ita accipio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit: ' Estisne vos legati oratoresque, missi a populo

* Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Su'mus. Estne populus Collatinus in sua potestate? Est. 'Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros,

* aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque

* omnia, in meam populique Romani ditionem? Dedimus.

* At ego recipio.' Bello Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit. inde priscis Latinis bellum fecit. ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est, ad singula oppida circumferendo arma, omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Majore inde animo pacis opera inchoata, quatn quanta mole gesserat bella: ut non quietior populus domi esset, quam militiae fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem," qua nondum munierat, cingere parat: et infima urbis loca circa forum aliasque interjectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis e fastigio in Tiberim ductis siccat: et aream ad redem in Capitolio Jovis, quam voverat bello Sabino, jam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuquc mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tante rei miraculum orto excitos reges. et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina rctentum : sedatoque eam tumullu, rnoveri vetuisse puerum; donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil, ' Viden' tu puerum 'hunc,' inquit,' quem tam humili cultu educamus? Scire li'cet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, 'praesidiumque regiaB afflictae. proinde materiem ingentis 'publice " privatimque decoris omni indulgentia nostra nu'triamus.' Inde puerum liberum loco cceptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile, quod Diis cordi esset. Juvenis evasit vere' indolis regiae. nec, quum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae juventutis ulla arte conferri potuit: filiamque ei suam Rex despondit. Hic, quacunque de causa, tantus illi honos habitus credereprohibet serva natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum, qui, Corniculo capto, Servii Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob onicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio, partum Romae edidisse, Prisci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio et jnter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse: fortunam matris, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, iecisse.

- XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare cceperat Tarquinius, non apud regem modo, sed apud Patres plebemque longe maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam, non modo civicae, sed ne Italicae quidem stirpis; tum impensius his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet: ut in eadem civitate post centesimum fere annum, quam Romulus, Deo prognatus, Deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat. tum commune Romani nominis, tum praecipue id domus suae dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salva, non modo advenis, sed servis etiam, regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. Sed et injuriae dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat: et quia gravior ultor caedis, si superesset, Rex futurus erat, quam privatus: tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni haeredem facturus videbatur. Ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae, quam potuere tumultuosissime, specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt: inde, quum ambo Regcm appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere, coerciti ab lictore, et jussi in vicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se Rex totus averteret, alter elatam securim in caput dejecit; relictoque in vulnere telo, ambo se foras ejiciunt.

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, cxcepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam jubet, arbitros ejicit: simul, qua3 curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset, seduld comparat: simul, si destituat spes, alia pntsidia molitur. Servio propere accito, quum pene exsanguem virum ostendisset; dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. 'Tuum est,' inquit, 'Servi, si vir es, regnum; non • eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. E'rige te, Deosque duces sequere, qui clarum hoc fore ca'put divino quondam circumfuso igni portendevunt. Nunc 'te ilia ccelestis excitet flamma: mmc expergiscere vere". 'Et nos peregrim regnavimus, Qui sis, non unde natus 'sis, reputa. Si tua re subita consilia torpent, at tu mea 'sequere.' Quum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras, in novam viam versas, (habitabat enim rex ad Jovis Statoris) populum Tanaquil alloquitur: Jubet ' bono animo esse, so'pitum fuisse regem subito ictu: ferrum haud alte in cor- . 'pus descendisse: jam ad se redisse. Inspectum vulnusab'sterso cruore; omnia salubria esse: confidere, propediem 'ipsum eos visuros. Interim Servio Tullio jubere populum 'dicto audientem esse. Eum jura redditurum, obiturum'que alia rcgis muniaesse.' Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. itaque, per aliquot dies, quum jam expirasstt Tarquinius, celata morte, per

« PoprzedniaDalej »