Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magnâ gloriâ magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nunciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quàm quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ, velut Diis quòque simul cum patriâ relictis, oblivioni dederant: et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunæ, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deûm. Romanis quòque ab eodem prodigio novendiale sacrum publicè susceptum est: seu voce cœlesti ex Albano monte missâ, (nam id quòque traditur) seu aruspicum monitu. mansit certè solenne, ut, quandoque idem prodigium nunciare. tur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multò pòst pestilentiâ laboratum est. unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiæ, quàm domi juvenum corpora esse; donec ipse quòque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeò fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil antè ratus esset minùs regium, quàm sacris dedere animum, repentè omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. vulgò jam homines, eum statum rerum, qui sub Numâ rege fuerat, requirentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt, volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non ritè initum aut curatum id sacrum esse; nec solùm nullam ei oblatam cœlestium speciem, sed irâ Jovis, sollicitati pravâ religione, fulmine ictum cum domo conflagrâsse. Tullus magnâ

gloriâ belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tulo, res, ut institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaverant; quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit: Patres fuere auctores. Numæ Pompilii regis nepos, filiâ ortus, Ancus Marcius erat. qui, ut regnare cœpit, et avitæ gloriæ mem et quia

proximum regnum, cetera egregium, ab unâ parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut pravè cultis; longè antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numâ instituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, proponere in publico jubet. inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fœdus erat, sustulerant animos: et, quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbè responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numæ, et Romuli memor: et præterquam quòd avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuriâ id se haud facilè habiturum tentari patientiam, et tentatam contemni: temporaque esse Tullo regi aptiora, quàm Numæ. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellica ceremoniæ proderentur; nec gererentur solùm, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiquâ gente Equicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanæ velamen est), Audi, Jupiter,' inquit, audite fines' (cujuscunque gentis sunt, nominat), audiat fas. Ego sum publicus nuncius populi Romani, justè pièque legatus venio, verbisque meis fides 'sit.' Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit; 'Si ego injustè impièque illos homines illasque res dedier 'nuncio populi Romani mihi exposco, tum patriæ compo'tem me nunquam siris esse.' Hæc, quum fines suprascandit, hæc, quicunque ei primus vir obvius fuerit, hæc, portam ingrediens, hæc, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solennes sunt) peractis, bellum ita indicit: Audi, Jupiter, et tu Juno, Quirine, Diique omnes cœlestes, vosque terrestres, vosque inferni audite. Ego vos testor, po'pulum illum' (quicunque est, nominat) 'injustum esse, neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patriâ majores 'natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur,

[ocr errors]
[ocr errors]

Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim Rex his ferme verbis Patres consulebat: Quarum · rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solverunt, dic, inquit ei, quem primum sententiam rogabat, quid censes?' Tum ille: Puro pioque duello quærendas censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine alii rogabantur: quandòque pars major eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri solitum, ut fecialis hastam ferratam aut sanguineam præustanı ad fines eorum ferret, et, non minùs tribus puberibus præsentibus, diceret: Quod populi priscorum Latinorum, hominesque prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt. quòd populus Romanus • Quiritium bellum cum priscis Latinis jussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret; ob eam rem ego populusque Romanus populis priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, bellum indico facioque.' Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitæ res, ac bellum indictum: moremque eum posteri acceperunt.

XXXIII. Ancus, demandatâ curâ sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto, profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hosti. bus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. et, quum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Co. lium montem Albani implêssent; Aventinum novæ multitudini datum. additi eòdem haud ita multò pòst, Tellenis Ficanâque captis, novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant prisci Latini. eaque causa diruendæ urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremò, omni bello Latino Medulliam compulso, aliquandiu ibi marte incerto, variâ victoriâ, pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus, præsidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquoties exercitus Latinus cominus cum Romanis

signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connixus Ancus, acie primùm vincit: inde ingenti prædâ potitus, Romam redit, tum quòque multis millibus Latinorum in civitatem acceptis; quibus, ut jungeretur Palatio Aventinum, ad Murciæ datæ sedes. Janiculum quòque adjectum; non inopiâ loci, sed ne quando ea arx hostium esset. id non muro solùm, sed etiam, ob commoditatem itineris, ponte sublicio, tum primùm in Tiberim facto, conjungi urbi placuit. Quiritium quòque fossa, haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tantâ multitudine hominum, discrimine rectè an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciæ mediâ urbe, imminens foro, ædificaNec urbs tantùm hôc rege crevit, sed etiam ager finesque. Silva Masia Vejentibus adempta, usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita: salinæ circà factæ, egregièque rebus bello gestis, ædes Jovis Feretrii amplificata.

tur.

XXXIV. Anco regnante, Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maximè ac spe magni honoris, cujus adipiscendi Tarquiniis (nam ibi quòque peregrinâ stirpe oriundus erat) facultas non fuerat. Damarati Corinthii filius erat; qui, ob seditiones domo profugus, quum Tarquiniis fortè consedisset, uxore ibi ductâ duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Aruns fuerunt. Lucumo superfuit patri, bonorum omnium hæres: Aruns prior, quàm pater, moritur; uxore gravidâ relictâ. Nec diu manet superstes filio pater; qui quum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem, in nullam sortem bonorum nato, ab inopiâ Egerio inditum nomen. Lucumoni contrà, omnium hæredi bonorum, quum divitiæ jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, sunmo loco nata, et quæ haud facilè iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quæ innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advenâ ortum, ferre indignitatem non potuit; oblitaque ingenitæ erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissimùm visa. in novo

[ocr errors]

populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro: regnâsse Tatium Sabinum: arcessitum in regnum Numam à Curibus: et Ancum Sabinâ matre ortum, nobilemque unâ imagine Numæ esse. Facilè persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantùm patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad janiculum fortè ventum erat. ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert: superque carpen. tum cum magno clangore volitans, rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti aptè reponit. inde sublimis abiit. Accepisse id augurium læta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgò Etrusci, cœlestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet. eam alitem eâ regione cœli et ejus Dei nunciam venisse. circa summum culmen hominis auspicium fecisse. levâsse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque sccum portantes, urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Pris. cum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiæque faciebant: et ipse fortunam bénigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando, adjuvabat; donec in regiam quòque de eo fama perlata est: notitiamque eam brevi, apud regem liberali. ter dextrèque obeundo officia, in familiaris amicitiæ adduxerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belli domique interesset: et, per omnia expertus, postremò tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloriâ par. Jam filii prope puberem ætatem erant. eò magis Tarquinius instare, ut quàm primùm comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus pueros venatum ablegavit. isque primus et petîsse ambitiosè regnum, et drationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: Quum, se non rem novam petere: quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romæ peregrinus regnumi affectet: et Tatium non 'ex peregrino solùm, sed etiam ex hoste, regem factum : et Ñumam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ultrò accitum. Se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »