Obrazy na stronie
PDF

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magnu gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nunciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere ccelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae, velut Diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant: et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunae, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est: seu voce ccelesti ex Albano monte missa, (nam id qudque traditur) seu aruspicum monitu. mansit certe solenne, ut, quandoque idem prodigium nunciaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est. unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae, quam domi juvenum corpora esse; donec ipse qudque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. vulgd jam homines, cum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt, volventem commentarios Numae, quum ibi quaedam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta invenisaet, operatum his sacris se abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum esse ; nec solum nullam ei oblatam ccelestium speciem, sed ira Jovis, sollicitati prava religione, fulmine ictum cum domo confkigrusse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo TuHo, res, ut institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaverant; quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit: Patres fuere auctores. Numae Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. qui, ut regnare ccepit, et avitae gloriae mem et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis; longe antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, prOponere in publico jubet. inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fcedus erat, sustulerant animos: et, quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae, et Romuli memor: et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facile habiturum: tentari patientiam, et tentatam contemni: temporaque esse Tullo regi aptiora, quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae ceremoniae proderentur; nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente JEquicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen est), 'Audi, 'Jupiter,' inquit, 'audite fines'(cujuscunque gentis sunt, nomjnat), 'audiat fas. Ego sum publicus nuncius populi 'Romani, juste pieque legatus venio, verbisque meis fides 'sit.' Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit; 'Si ego injuste impieque illos homines illasque res dedier 1 nuncio populi Romani mihi exposco, tum patriae compo'tem me nunquam siris esse.' Haec, quum fines suprascandit, haec, quicunque ei primus vir obvius fuerit, haec, portam ingrediens, haec, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solennessunt) peractis, bellum ita indicit: 'Audi, Jupiter, 'et tu Juno, Quirine, Diique omnes coelestes, vosque 'terrestres, vosque inferni audite. Ego vos testor, po'pulum illum'(quicunqueest, nominat) 'injustumesse, ne'que jus persolvere. Sed de istis rebus in patria majores 'natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur.

Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim Rex his ferme verbis Patres consulebat: 'Quarum

* rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi 'Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum

* hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi < oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solve'runt, dic,' inquit ei, quem prirmim sententiam rogabat, 'quid censes?' Tumille: 'Puro pioque duello quaerendas 'censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars major eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri solitum, ut fecialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret, et, non minus tribus puberibus praesentibus, diceret: 'Quod populi priscorum Latinorun», 'hominesque prisci Latini adversus populum Romanum 'Quiritium fecerunt, deliquerunt. qucid populus Romanus 'Quiritium bellum'cum priscis Latinis jussit esse, senatus'que populi Romani Quiritium censutt, consensit, consci'vit, ut bellum cum priscis Latinis fieret; ob eam rem ego

* populusque Romanus populis priscorum Latinorum ho'minibusque priscis Latinis, bellum indico facioque.' Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res, ac bellum indictum: moremque eum posteri acceperunt.

XXXIII. Ancus, demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto, profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. et, quum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Ccelium montem Albani implessent; Aventinum novae multitudini datum. additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. Politorium inde rursus bello repetilum, quod vacuum occupaverant prisci Latini. eaque causa diruendae urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremo, omni bello Latino Medulliam compulso, aliquandiu ibi marte incerto, varia victoria, pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus, praesidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquoties exercitus Latinus cominus cum Romania signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connixus Ancus, acie primum vincit: inde ingenti praeda potitus, Romam redit, tum qudque multis millibus Latinorum in civitatem aceeptis; quibus, ut jungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. Janiculum quoque adjectum; non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset. id non muro solum, sed etiam, ob commoditatem itineris, ponte sublicio, tum primum in Tiberim facto, conjungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe, imminens foro, aedificatur. Nec urbs tantiim hoc rege crevit, sed etiam ager finesque. Silva Maesia Vejentibus adempta, usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita: salinae circa factae, egregieque rebus beilo gestis, aedes Jovis Feretrii amplificata.

XXXIV. Anco regnante, Lucumo, vir impiger ac diyitiis potens, Romam commigravit, cupidine maxime ac spe magni honoris, cujus adipiscendi Tarquiniis (nam ibi qudque peregrina stirpe oriundus erat) facultas non fuerat. Damarati Corinthii filius erat; qui, ob seditiones domo profugus, quum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Aruns fuerunt. Lucumo superfuit patri, bonorum omnium haeres: Aruns prior, quam pater, moritur; uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes fiiio pater; qui quum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem, in nullam sortem bonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra, omnium haeredi bonorum, quum divitiae jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, et quffi haud facile iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quae innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit; oblitaque ingenitae erga patriant caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissimum visa. in novo populo, ubi omnis repentina atque"ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro: regnasse Tatium Sabinum: arcessitum in regnum Numam a Curibus: et Ancum Sabina matre ortum, nobilemque una imagine Numae esse. Facile persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantum patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad janiculum forte ventum erat. ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert: superque carpentum cum magno ckngore volitans, rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti apte reponit. inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, ccelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet. eam alitem ek "regione coeli et ejus Dei nunciam venisse. circa summum culmen hominis auspicium fecisse. levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. .Has spes cogitationesque sccum portantes, urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant: et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando, adjuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est: notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextreque obeundo officia, in familiaris amicitiae adduxerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belii domique interesset : et, per omnia expertus, postremd tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Jam filii prope puberem setatem erant. eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus pueros venatum ablegavit. isque primus et petisse ambitiose regnum, et drationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animoscompositam: 'Quum, se non rem novam petere: quippe qui 'non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed 'tertius Romae peregrinus regnum affectet: et Tatium non 'ex peregrino solum, Sed etiam ex hoste, regem factum: * et Numam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ul'tro accitum. Se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum

« PoprzedniaDalej »