Obrazy na stronie
PDF

LIBER I. 27

bus plebique: sed recens meritum facto obstabat: tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut, secundum judicium, supplicii auctor esset, consilio populi advocato, 'Duumviros," inquit, 'qui Horatio perduellionem judicent, secundum legem fa'cio.' Lex horrendi carminis erat: ' Duumviri perduellio'nem judicent. Si a Duumviris provocarit, provocatione 'certato: si vincent, caput obnubito : infelici arbori reste 'suspendito: verberato vel intra pomcerium, vel extra po'mcerium.' Hac lege Duuniviri creati, qui se absolvere non rebantur ealege,ne innoxium quidem,posse,quum condemnassent; tum alter ex his,' P. Horati,tibi perduellionem ju'dico,' inquit: 'I,lictor, colliga manus.' Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. tum Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, ' Provoco,' inquit. ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio patre proclamante, se filiam jure caesam judicare. ni ita esset, patrio jure in filium animadversurumfuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter haec senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, 'Hunccine,' aiebat, 'quem modo decoratum ovantemque 'victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinc'tum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix 'Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. 'I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperi'um populo Romano pepererunt. I, caput obnube libe• ratoris urbis hujus: arbori infelici suspende: verbera, vel 'intra pomosrium, modo inter illa pila et spolia hostium; 'vel extra pomcerium, modo intrasepulchra Curiatiorum. 'Quo enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua de'cora eum a tanta fceditate supplicii vindicent?' Non tulit populus nec patris lacrimas, nec ipsius parem in omni periculo animum: absolveruntque admiratione magis virtutis, quam jure causae. Itaque, ut caedcs manifesta, aliquo tamen piaculo, lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugum misit juvenem. Id hodie quoque publice semper refectum manet. Sororium tigillum vocant. Horatiae sepulchrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos ccepit. Igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus, quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos: sais per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia Romana, Vejentibus sociis consilii assumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidenae aperte descissent, Tullus, Metto exercituque ejus ab.Alba accito, contra hostes ducit. ubi Anienem transiit, ad confluentes collocat castra. Inter eum locum et Fidenas Vejentium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu: in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Vejentem hostem dirigit suos: Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat, quam fidei. nec manere ergo, nec transire aperte ausus, sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem: fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat, Consilium erat, qua fortuna rem daret, eu inclinare vires. Miraculo primd esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt: inde eques citato equo nunciat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori. equitem clara increpans voce, uthostes exaudirent, 'redire in prcelium' jubet: 'ni'hil trepidatione opus esse: suo jussu circumduci Albanum 'exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant.' idem imperat, ut hastas equites erigere jubeat. Id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersepsit; qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit: et audiverant clara voce dictum: et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albano

rum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Vejentem, alieno pavore perculsum, ferocior redit. Nec illi tulere impetum: sed ab effusa fuga flumen objectum a tergo arcebat. Quo postquam fuga inclinavit: alii, arma fcede jactantes, in aquam caeci ruebant; alii, dum cunctantur in ripi» inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante' Romana pugna atrocior fuit.

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettus Tullo devictos hostes gratulatur: contra Tullus Mettum benigne alloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet: sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi illuxit, paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque exercitum jubet. Praecones, ab extremo orsi, primos excivere Albanos; hi, novitate etiam rei moti, ut regem Romanum concionantem audirent, proximi constitere. Ex composito armata circumdatur Romana legio. centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit: 'Romani, si un'quam ante alias ullo in bello fyit, quod primum Diis im'mortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, 'hesternum id prcelium fuit. Dimicatum est enim non 'magis cumhostibus, quam, quae dimicatio major atque pe

* riculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, 'ne vos falsa opinio teneat, injussu meo Albani subiere ad 'montes: nec imperium illud meum, sed consilium et im'perii simulatio fuit: ut nec, vobis ignorantibus, deseri 'vos, averteretur a certamine animus: et hostibus, circum'veniri se a tergo ratis, terror ac fuga injiceretiir. Nec 'ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est. ducem se'cuti sunt: ut etvos, si qud ego inde agmen deciinare vo'luissem, fecissetis. Mettus ille est ductor itineris hujus, 'Mettus idem hujus machinator belli, Mettus fcederis Ro'mani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi 'in hunc insigne jam documentum mortalibus dedero'' Centuriones armati Mettum circumsistunt: rex cetera, ut orsus erat, peragit. 'Quod bonum, faustum, felixque sit

• populo Romano ac mihi, vobisque, Albani, populum om_' nem Albanum Romam traducere in animo est; civitatem

'dare plebi; primores in Patres legere; unam urbem, unam 'rempublicam facere. Ut ex uno quondam in duos popu'los divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.' Ad haec Albana pubes, inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus, 'Mette Fuffeti,' inquit, 'si ipse discere

• posses tidem ac fcedera servare, vivo tibi ea disciplina a me 'adhibita esset. Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium 'est, at tu tuo supplicio doce humanum genusea sancta cre

• dere, quae a te violata sunt. Ut igitur paulo ante ani'mum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem ges

• sisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis.' Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum. deinde in adversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes a tanta fceditate «pectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse pcenas.

XXIX. Inter haec jam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem; quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita mcestitia ita defixit omnium animos, ut, prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in limihibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partious audiebatur, pulvisque, ex distantibus Iocis ortus, velut fiube inducta omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur: mulierum praecipue, quum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac "velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen Deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis. duplicatur civium numerus. Ccelius additur urbi monsi et, qud frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea qudque pars reipublicae cresceret, legit Tullios, Servilios, Quintios, Geganios, Curiatios, Clcelios: templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. et, ut omnium ordinum viribus aliquid exnovo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit; genti ed tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrinque injuriae factae, ac res nequicquam erant repetitae. Tullus, ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos, querebatur: Sabini, suos pritis in lucum confugisse, ac Romae retentos. hae caussae belli ferebantur. Sabini, haud parum memores, et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Vejentes. Inde, ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere. et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt. valuitque apud Vejentes (nam de ceteris mjnus mirum est) pacta cum Romulo induciarum fides. Quum bellum utrinque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit. ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabino-' rum : nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magna caede potuit.

« PoprzedniaDalej »