Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

capto, non præmunito vallo, quò receptus esset, non Deorum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato, nec litato, instruunt aciem deductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent. nec tamen æquari frontes poterant, quum extenuando infirmam et vix cohærentem mediam aciem haberent. Paulum erat ab dextrâ editi loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque res, ut initium pavoris ac fuga, sic una salus fugientibus fuit. Nam Brennus, regulus Gallorum, in paucitate hostium artem maximè timens, ratus ad id captum superiorem locum, ut, ubi Galli cum acie legionum rectâ fronte concucurrissent, subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit: si eos loco depulisset, haud dubius, facilem in æquo campi tantum superanti multitudini victoriam fore. adeò non fortuna modò, sed ratio etiam, cum barbaris stabat. In alterâ acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites, erat. pavor fugaque occupaverat animos, et tanta hominum ob. livio, ut multo major pars Vejos, in hostium urbem, quum Tiberis arceret, quàm recto itinere Romam ad conjuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus. in reliquâ acie simul est clamor, proximis ab latere, ultimis ab tergo, auditus, ignotum hostem priùs penè quàm viderent, non modò non tentato certamine, sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt. Nec ulla cædes pugnantium fuit. Terga cæsa suomet ipsorum certamine in turbâ impedientium fugam. Circa ripam Tiberis, quò armis abjectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est: multosque, imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus hausere gurgites. maxima tamen pars incolumis Vejos perfugit: unde non modò præsidii quicquam, sed ne nuncius quidem cladis, Romam est missus. Ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Roman omnes petiêre, et, ne clausis quidem portis urbis, in arcem confugerunt.

XXXIX. Gallos quòque velut obstupefactos miraculum victoriæ tam repentinæ tenuit. et ipsi pavore defixi primùm steterunt, velut ignari, quid accidisset. deinde insidias vereri: postremò casorum spolia legere, armorum. que cumulos, ut mos eis est, coacervare. Tum demum,

A a

postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. ubi quum prægressi equites, non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris, retulissent; aliud priori simile miraculum eos sustinuit; noctemque veriti et ignotæ situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa monia aliasque portas, quænam hostibus in perditâ re consilia essent. Romani, quum pars major ex acie Vejos petîsset, nemo superesse quemquam præter eos, qui Romam refugerant, crederet, complorati omnes, pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis impleverunt. Privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nunciatum est. mox ululatus cantusque dissonos, vagantibus circa monia turmatim barbaris, audiebant. Omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem jam in urbem futurus videretur impetus primo adventu, quo accesserant ad urbem. mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii foret. Deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati se invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremò lux appropinquans exanimare: timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, quum signa infesta portis sunt illata. Nequaquam tamen eâ nocte, neque insequenti die similis illi, quæ ad Alliam tam pavidè fugerat, civitas fuit. Nam quum defendi urbem posse, tam parvâ relictâ manu, spes nulla esset, placuit, cum conjugibus ac liberis juventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere: armisque et frumento collatis, ex loco inde munito Deos hominesque et Romanum nomen defendere. Flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a cæde, ab incendiis procul auferre: nec antè deseri cultum eorum, quàm non superessent, qui colerent. Si arx Capitoliumque, sedes Deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris juventus superfuerit imminenti ruinæ urbis, facilem jacturam esse seniorum, relicta in urbe utique perituræ turbæ. et, quo id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palàm dicere obituros: nec his corporibus, quibus non

arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam

armatorum.

XL. Hæc inter seniores morti destinatos jactata solatia. Versæ inde adhortationes ad agmen juvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum juventæque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quæcunque reliqua esset, fortunam. Digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captæ urbis non superesse statuerant exitio; quum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent, nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant. magna pars tamen earum in arcem suos prosecutæ sunt, nec prohibente ullo, nec vocante: quia, quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia maximè plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tantâ inopiâ frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine jam uno petiit Janiculum. inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam quisque spem, sua consilia, communibus deploratis, exsequentes. Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales, omissâ rerum suarum curâ, quæ sacrorum secum ferenda, quæ (quia vires ad omnia ferenda. deerant) relinquenda essent, consultantes, quisve ea locus fideli asservaturus custodiâ esset; optimum ducunt, condita in doliolis sacello proximo ædibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere: cetera, inter se onere partito, ferunt viâ quæ sublicio ponte ducit ad Janiculum. In eo clivo eas quum L. Albinius, de plebe Romanâ homo, conspexisset, plaustro conjugem ac liberos vehens inter ceteram turbam, quæ inutilis bello urbe excedebat; salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire, ferrique; se ac suos in vehiculo conspici; descendere uxorem ac pueros jussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit: et Cære, quò iter sacerdotibus erat, pervexit.

XLI. Romæ interim, satis jam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum, domos

regressa, adventum, hostium obstinato ad mortem animo exspectabat, qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunæ pristinæ honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quæ augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, eâ vestiti medio ædium eburneis sellis sedere. Sunt qui, M. Fabio pontifice maximo præfante carmen, devovisse eos se pro patriâ Quiritibusque Romanis, tradant. Galli, et quia interpositâ nocte a contentione pugnæ remiserant animos, et quòd nec in acie ancipiti usquam certaverant prælio, nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine irâ, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collinâ portâ, in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa Deûm arcemque, solam belli speciem tenentem. Inde, modico relicto præsidio, (ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret) dilapsi ad prædam vacuis occursu hominum viis, pars in proxima quæque tectorum agmine ruunt; pars ultima, velut ea demum intacta et referta prædâ, petunt. inde rursus ipsâ solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant: ubi eos, plebis ædificiis obseratis, patentibus atriis principum, major propè cunctatio tenebat aperta, quàm clausa, invadendi. adeò haud secus quàm venerabundi intuebantur in ædium vestibulis sedentes viros, præter ornatum habitumque humano augustiorem, majestate etiam, quam vultus gravitasque oris præ se ferebat, simillimos Diis. Ad eos velut simulacra versi quum starent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo, barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti, scipione eburneo in caput incusso iram movisse; atque ab eo initium cædis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos. Post principum cædem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis injici ignes.

XLII. Ceterùm, seu non omnibus delendæ urbis libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum, et ostentari quædam incendia terroris causâ, si compelli ad deditionem caritate sedium suarum obsessi possent; et non omnia concremari tecta, ut, quodcunque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent; nequaquam perinde atque in captâ urbe primâ die aut passim aut latè vagatus est ignis. Romani,

ex arce plenam hostium urbem cernentes, vagosque per vias omnes cursus, quum aliâ atque aliâ parte nova aliqua clades oriretur, non mentibus solùm consipere, sed ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant. Quocunque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammæ, et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia, animos oraque et oculos flectebant, velut ad spectaculum a fortunâ positi occidentis patriæ, nec ullius rerum suarum relicti, præterquam corporum, vindices. tanto ante alios miserandi magis, qui unquam obsessi sunt, quòd interclusi a patriâ obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam fœdè actum excepit: lux deinde noctem inquietam insecuta est. nec ullum erat tempus, quod a novæ semper cladis alicujus spectaculo cessaret. Nihil tamen, tot onerati atque obruti malis, flexerunt animos, quin, etsi omnia flammis ac ruinis æquata vidissent, quamvis inopem parvumque, quem tenebant, collem, libertati relictum, virtute defenderent; et jam, quum eadem quotidie acciderent, velut assueti malis, abalienaverant ab sensu rerum suarum animos; arma tantùm ferrumque in dextris, velut solas reliquias spei suæ, intuentes.

XLIII. Galli quòque, per aliquot dies in tecta modò urbis nequicquam bello gesto, quum inter incendia ac ruinas captæ urbis nihil superesse, præter armatos hostes, viderent, nec quicquam tot cladibus territos, nec flexuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur; experiri ultima, et impetum facere in arcem statuunt. Primâ luce, signo dato multitudo omnis in foro instruitur. inde, clamore sublato ac testudine factâ, subeunt. adversus quos Romani nihil temere nec trepidè, ad omnes aditus stationibus firmatis, quâ signa ferri videbant, eâ robore virorum opposito scandere hostem sinunt: quo successerit magis in arduum, eo pelli posse per proclive faciliùs rati. Medio fere clivo restitere atque inde ex loco superiore, qui prope suâ sponte in hostem inferebat, impetu facto, strage ac ruinâ fudere Gallos: ut nunquam postea nec pars, nec universi tentaverint tale pugnæ genus. Omissâ itaque spe per vim atque arma subeundi, obsidionem parant : cujus ad id tempus immemores, et, quod in urbe fuerat,

« PoprzedniaDalej »