Obrazy na stronie
PDF
ePub

L. Lucretius, Ser. Sulpicius, M. Æmilius, L. Furius Medullinus septimùm, Agrippa Furius, C. Æmilius iterum. Ex his L. Lucretio et C. Æmilio Volsiniensis provincia evenit Salpinates Agrippa Furio et Ser. Sulpicio. Priùs cum Volsiniensibus pugnatum est: bellum numero hostium ingens, certamine haud sanè asperum fuit. Fusa concursu primo acies in fugam: millia octo armatorum ab equitibus interclusa, positis armis, in deditionem venerunt. Ejus belli fama effecit, ne se pugnæ committerent Salpinates. moenibus armati se tutabantur. Romani prædas passim et ex Salpinati agro, et ex Volsiniensi, nullo eam vim arcente, egerunt; donec Volsiniensibus fessis bello eâ conditione, ut res populo Romano redderent, stipendiumque ejus anni exercitui præstarent, in viginti annos induciæ datæ. Eodem anno M. Cædicius de plebe nunciavit tribunis, se in Novâ viâ, ubi nunc sa. cellum est, supra ædem Vestæ, vocem noctis silentio audisse clariorem humanâ, quæ magistratibus dici juberet, Gallos adventare.' Id, ut fit, propter auctoris humilitatem spretum, et quòd longinqua, eoque ignotior, gens erat. Neque Deorum modò monita, ingruente fato, spreta; sed humanam quòque opem, quæ una erat, M. Furium ab urbe amovere. qui, die dictâ ab L. Apuleio tribuno plebis propter prædam Vejentanam, filio quòque adolescente per idem tempus orbatus, quum, accitis domum tribulibus clientibusque, (magna pars plebis erat) percunctatus animos eorum, responsum tulisset, "se collaturos, quanti damnatus esset, absolvere eum non posse,' in exsilium abiit: precatus ab Diis immortalibus, si innoxio sibi ea injuria fieret, primo quoque tempore desi' derium sui civitati ingratæ facerent.' absens quindecim millibus gravis æris damnatur.

XXXIII. Expulso cive, quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat; adventante fatali urbi clade, legati ab Clusinis veniunt, auxilium adversus Gallos petentes. Eam gentem traditur famâ, dulcedine frugum maximèque vini, novâ tum voluptate, captam, Alpes transîsse, agrosque ab Etruscis antè cultos possedisse: et invexisse in Galliam vinum illiciendæ gentis causâ Aruntem Clusinum, irâ corruptæ uxoris ab Lucumone, cui tutor is fuerat ipse, præpotente juve

J

ne, et a quo expeti pœnæ, nisi externa vis quæsita esset, nequirent. hunc transeuntibus Alps ducem, auctoremque Clusium oppugnandi fuisse. Equidem haud abnuerim, Clusium Gallos ab Arunte, seu quo alio Clusino, adductos: sed eos, qui oppugnaverint Clusium, non fuisse, qui primi Alpes, transierint, satis constat, ducentis quippe annis antè, quàm Clusium oppugnarent, urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt : nec cum his primùm Etruscorum, sed multo antè cum iis, qui inter Apenninum Alpesque incolebant, sæpe exercitus Gallici pugnavere. Tuscorum ante Romanum imperium latè terrâ marique opes patuere. mari supero inferoque, quibus Italia insulæ modo cingitur, quantum potuerint, nomina sunt argumento, quòd alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum mare, ab Hadriâ Tuscorum coloniâ, vocavere Italicæ gentes. Græci eadem Tyrrhenum atque Hadriaticum vocant. Ii in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, priùs cis Apenninum ad inferum mare, postea trans Apenninum, totidem, quot capita originis erant, coloniis missis: quæ trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo, qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere. Alpinis quòque ea gentibus haud dubiè origo est, maximè Rætis: quos loca ipsa efferârunt, ne quid ex antiquo, præter sonum linguæ, nec eum incorruptum, retinerent.

XXXIV. De transitu in Italiam Gallorum hæc accepimus. Prisco Tarquinio Romæ regnante, Celtarum, quæ pars Galliæ tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit. i regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, virtute fortunâque quum suâ, tum publicà, præpollens, quòd imperio ejus Gallia adeò frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse. Hic magno natu ipse jam, exonerare prægravante turbâ regnum cupiens, Bellovesum ac Sigovesum, sororis filios, impigros juvenes, missurum se esse, in quas Dii dedissent auguriis sedes, ostendit. Quantum ipsi vellent numerum hominum, excirent, ne qua gens arcere advenientes posset. Tum Sigoveso sortibus dati Hercinii saltus: Belloveso haud paulo lætiorem in Italiam viam Dii dabant. Is, quod ejus ex populis abundabat, Bituriges,

Arvernos, Senones, Æduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos, excivit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis, in Tricastinos venit. Alpes inde oppositæ erant; quas inexsuperabiles visas haud equidem miror, nullâ dum viâ (quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet) superatas. Ibi quum velut septos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque, quânam per juncta cœlo juga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit, quòd allatum est, advenas quærentes agrum ab Salyum gente oppugnari. Massilienses erant hi, navibus a Phocæâ profecti. Id Galli fortunæ suæ omen rati adjuvere, ut, quem primum in terram egressi occupaverant, locum patentibus silvis communirent. ipsi per Taurinos saltusque invios Alpes transcenderunt: fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, quum, in quo consederant, agrum Insubrium appellari audîssent, cognomine Insubribus pago Æduorum: ibi, omen sequentes loci, condidere urbem: Mediolanum appellârunt.

XXXV. Alia subinde manus Cenomanorum, Elitovio duce vestigia priorum secuta, eodem saltu, favente Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, (locos tenuere Libui) considunt. post hos Salluvii, prope. antiquam gentem Lævos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem. Penino deinde Boii Lingonesque transgressi, quum jam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus trajecto, non Etruscos modò, sed etiam Umbros, agro pellunt: intra Apenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad Æsim fines habuere. Hanc gentem Clusium, Romamque inde, venisse comperio. id parum certum est, solamne, an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adjutam. Clusini, novo bello exterriti, quum multitudinem, quum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque, sæpe ab iis, cis Padum ultraque, legiones Etruscorum fusas, quanquam adversus Romanos nullum eis jus societatis amicitiæve erat, nisi quòd Vejentes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere. De auxilio nihil impetratum. legati tres M. Fabii Am

busti filii missi, qui senatûs populique Romani nomine agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam injuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quòque, si res cogat, tuendos esse. sed melius visum, bellum ipsum amoveri, si posset; et Gallos, novam gentem, pace potiùs cognosci, quàm armis.

XXXVI. Mitis legatio, ni præferoces legatos, Gallisque magis quàm Romanis similes, habuisset. quibus, postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere 'viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re tre'pidâ sit imploratum. et, quoniam legatione adversus se maluerint, quàm armis, tueri socios, ne se quidem pacem, quam illi afferant, aspernari, si Gallis, egentibus agro, quem latiùs possideant, quàm colant, Clusini, par'tem finium concedant: aliter pacem impetrari non posse. Et responsum coram Romanis accipere velle: et, si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nun'ciare domum possent, quantum Galli virtute ceteros mortales præstarent. Quodnam id jus esset, agrum a possessori'bus petere, aut minari arma? Romanis quærentibus, et, quid in Etruriâ rei Gallis esset?' quum illi,se in armis jus ferre,' et omnia fortium virorum esse,' ferociter dicerent, accensis utrinque animis ad arma discurritur, et prælium conseritur. Ibi, jam urgentibus Romanam urbem fatis, legati contra jus gentium arma capiunt. nec id clàm esse potuit, quum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanæ juventutis pugnarent. tantum eminebat peregrina virtus. Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta, occidit: spoliaque ejus legentem Galli agnovere, perque totam aciem, Romanum legatum esse, signum datum est. Omissâ inde in Clusinos irâ, receptui canunt, minantes Romanis. Erant, qui extemplo Romam eundum censerent. vicere seniores, ut legati priùs mitterentur questum injurias, postulatumque, ut pro jure gentium violato Fabii dederentur. Legati Gallorum quum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum, et jus postulare barbari videbantur. sed, ne id,

quod placebat, decernerent in tantæ nobilitatis viris, ambitio obstabat. Itaque, ne penes ipsos culpa esset cladis fortè Gallico bello acceptæ, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum rejiciunt. ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quorum de pœnâ agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto, haud secus quàm dignum erat, infensi Galli, bellum propalam minantes, ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q. Servilius quartùm, Ser. Cornelius Maluginensis.

XXXVII. Quum tanta moles mali instaret, (adeò occæcat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non vult) civitas, quæ adversus Fidenatem ac Vejentem hostem aliosque finitimos populos, ultima experiens auxilia, dictatorem multis tempestatibus dixisset; ea tunc, invisitato atque inaudito hoste ab oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quesivit. Tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summæ rerum præerant: delectumque nihilo accuratiorem, quàm ad media bella haberi solitus erat, (extenuantes etiam famam belli) habebant. Interim Galli, postquam accepere, ultro honorem habitum violatoribus juris humani, elusamque legationem suam esse, flagrantes irâ, cujus impotens est gens, confestim signis convulsis, citato agmine iter ingrediuntur. Ad quorum prætereuntium raptim tumultum quum exterritæ urbes ad arma concurrerent, fugaque agrestium fieret, Romam se ire, magno clamore significabant; quâcunque ibant, equis virisque longè ac latè fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed, antecedente famâ nunciisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit. quippe quibus, velut tumultuario exercitu raptim ducto, ægre ad undecimum lapidem occursum est, quâ flumen Allia, Crustuminis montibus præalto defluens alveo, haud multum infra viam Tiberino amni miscetur. Jam omnia contrà circàque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens, truci cantu clamoribusque variis, horrendo cuncta compleve

rant sono.

XXXVIII. Ibi tribuni militum, non loco castris antè

« PoprzedniaDalej »