Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

mo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent. et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui antè, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aquâ, quò quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camenis eum lucum sacravit; quòd eârum ibi concilia cum conjuge suâ Egeriâ essent. Et soli Fidei solenne instituit. ad id sacrârium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutâ rem divinam facere: significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quàm regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infimâ arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem 'populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solùm proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit; tum ætas viresque, tum avita quòque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Fortè evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albæ. utrinque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid priùs, quàm mandata, agerent. satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bel lum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta: excepti hospitio ab Tullo blandè ac benignè, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. hæc renunciant Tullo, Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi

omnium ignari, primùm purgando terunt tempus: Se in'vitos quicquam, quod minùs placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi: res repetitum se venisse. Ni reddantur, ⚫ bellum indicere jussos. Ad hæc Tullus: Nunciate,' inquit, regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter priùs populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.'

XXIII. Hæc nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam utramque pro lem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minùs miserabilem dimicationem fecit: quòd nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossâ circundant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quòque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum. ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum præmissum nunciare Tullo jubet, priùs quàm dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quæ nihilo minùs ad rem Romanam, quàm ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. exeunt contrà et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Injurias, "'et non redditas res ex fœdere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audîsse 'videor: nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre. sed, si ' vera potiùs, quàm dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimuNeque, rectè, an perperam, interpretor: fuerit ista ' ejus deliberatio, qui bellum suscepit. me Albani gerendo

[ocr errors]

lat,

[ocr errors]

bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim ; Etrusca res, quanta circa nos teque maximè sit, quò pro'piores vos, hoc magis scis. multum illi terrâ, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, 'simul victorem ac victum, aggrediantur. Itaque, si nos Dii amant, quoniam, non contenti libertate certâ, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, quâ utri utris imperent, sine magnâ clade, sine 'multo sanguine utriusque populi, decerni possit.' Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec ætate, nec viribus dispares. Horatios. Curiatiosque fuisse, satis constat nec ferme res antiqua alia est nobilior. tamen in re tam clarâ nominum error. manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent. hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro suâ quisque patriâ dimicent ferro. ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur: tempus et locus convenit. Priùs quàm dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bonâ pace imperitaret. Fœdera alia aliis legibus, ceterùm eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior fœderis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit: Jubes'ne me, Rex, cum patre patrato populi Albani fœdus ferire?' jubente rege, Sagmina,' inquit, 'te, Rex, posco.' Rex ait, Puram tollito,' Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogavit: 'Rex, fa'cisne me tu regium nuncium populi Romani Quiritium? vasa, comitesque meos?' Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fecialis erat M. Valerius, patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbenâ caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit fœdus ; multisque id verbis, quæ longo effata carmine non ope

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ræ est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi,' inquit, Jupiter; audi pater patrate populi Albani; audi 'tu populus Albanus; ut illa palàm prima postrema ex illis • tabulis cerâve recitata sunt sine dolo malo, utique ea hìc "hodie rectissimè intellecta sunt, illis legibus populus Ro'manus prior non deficiet. Si prior defexit publico con'silio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum 'sic ferito, ut ego hunc porcum hìc hodie feriam: tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXV. Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, Deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri 'manus:' feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Conse derant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quàm curæ, expertes. quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortunâ positum. itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum. infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his, nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit: et, neutrò inclinatâ spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantùm corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quòque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. ad quorum casum quum conclamâsset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Fortè is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus si

C

[ocr errors]

neret. Jam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes: unum haud procul ab sese abesse. in eum magno impetu rediit. Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, cæso hoste victor, secundam pugnam petebat. tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum: et ille defungi prœlio festinat. Priùs itaque, quàm alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque, æquato Marte, singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares. alterum, intactum ferro corpus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant: alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti. nec illud prælium fuit. Romanus exsultans, 'Duos,' inquit, fratrum Manibus dedi: ter'tium causæ belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, ' dabo.' Malè sustinenti arma gladium supernè jugulo defigit: jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt: eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti. Sepulchra exstant, quo quisque loco cecidit. duo Romana uno loco propiùs Albam, tria Albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

[ocr errors]

XXVI. Priùs quàm inde digrederentur, roganti Metto, ex fœdere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in armis habeat: usurum se eorum operâ, si bellum cum Vejentibus foret. ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia præ se gerens ; cui soror virgo, quæ desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoriâ suâ tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum 'immaturo amore ad sponsum,' inquit, oblita fratrum ' mortuorum vivique, oblita patriæ. Sic eat, quæcunque Romana lugebit hostem.' Atrox visum id facinus Patri

6

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »