Obrazy na stronie
PDF

Verrugine praesidio. ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, quum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti ciEde palati ad praedandum hostes opprimerentur. Tarditatis causa in senatu magis fuit, quam in tribunis: qui, quia summa vi restare nunciabantur, parum cogitaverunt, nulla virtute superari humanarum virium modum. Fortissimi milites non tamen, nec vivi, nec post mortem, inulti fuere. Insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis, N. Fabio Ambusto, L. Valerio Potito, tribunis militum consulari potestate, Vejens bellum motum ob superbum responsum Vejentis senatus; qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos, quodLars Tolumnius dedisset, responderi jussit. id Patres uegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Vejentibus primo quoque die ad populum ferrent, Quod ubi primo promulgatum est, fremere juventus, 'Nondum 'debellatum cum Volscis esse: modo duo praesidia occi'dione occisa, et cum periculo retineri. Nullum annum 'esse, quo non acie dimicetur: et, tanquam pceniteat la'boris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo 'parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus.' Hiec sua sponte ngituta. insuper tribuni plebis accendunt: ' Maxi'mum bellum Patribus cum plebe esse' dictitant: ' eath 'de industria vexandam miiitia, trucidandamque hostibus 'objici: eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi * per otium memor libertatis coloniarumque, aut agri pub'lici, aut suifragii libere ferendi consilia agitet:' prensantesque veteranos, stipendia cujusque et vulnera ac cicatrices numerabant: ' quid jam integri esse in corpore loci '. ad nova vulner^ accipienda? quid super sanguinis, qui 'dari pro republica posset?' rogitantes. Haec quum in sermonibus concionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis:quam, si subjecta invidiae esset, antiquari apparebat. LIX. lnterim tribunos militum in Volscum ugrum ducere exercitum placuit. Cn. Cornelius unus Romae relictus. Tres tribuni, postquam nullo "loco castra Volscorum esse, nec commissuros se prcelio apparuit, tripartito ad devastandos fines discessere. Valerius Antium

^jetit," Cornelius Ecetras: quacunque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos: Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt; urbs prona in paludes. ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. Circummissae quatuor cohortes cum C. Servilio Ahala quum imminentem urbi collem cepissent; ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu mcenia invasere. ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium armatorum atque inerniium fuit. cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnarii inire: quum pronunciatum repente", ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis: quorum ad duo millia et quingenti vivi capiuntur. a cetera praeda Fabius militem abstinuit, donec collegae venirent: ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio ejus loci avertissent. Qui ubi yenerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere. eaque primum benignitas imperatorum plebem Patribus conciliavit. Additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudiriem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

LX. Nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. Concursum itaque ad curiam esse, prensatasque exeuntium manus, et Patres vere appellatos ; effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Quum commoditas juvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicae esset; tum, quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id tfficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinurn laefitiae concordiaeque soli expertes, uegare, ' Tam id laetum Patribus universis nec pros* perum fore, quam ipsi crederent. consilium specie pri

* ma melius fuisse, quum usu appariturum. Unde enim

* eam pecuniam corifici posse, nisi tributo populo indicto?

* ex alieno igitur aliis largitos. neque, id etiamsi ceteri fe'rant, passuros eos, quibus jam emerita stipendia essent,

* meliore conditione alios militare, quam ipsi militassent; 'et eosdem in sua stipendia impensas fecisse, et in aliorum 'facere.' His vocibus moverunt partem plebis. postremd, indicto jam tributo, edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contu]isset. Patres bene cceptam rem perseveranter tueri: conferre ipsi primi: et, quia nondum argentum signatum erat, Obs grave plaustris quidam ad aerarium convehentes, speciosam etiam collationem faciebant. Quum senatus summa tide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. quos quum et a Patribus collaudari, ct a militari aetate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente, spreto tribuhicio auxilio, certamen conferendi est ortum. et, lege perlata de indicendo Vejentibus bello,' exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Vejos duxere.

LXI. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Julius Iulus- iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. ^limilius Mamercinus. Ab his primum circumsesst Veji sunt; sub cujus initium obsidionis quum Etruscorum concilium ad . fanum Voltumnffi frequenter habitum esset, parum constitit, bellone ptfblico gentis universae tuendi Vejentes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M. SergiHm Fidenatem, P. Comelium Maluginensem. Cn. Cornelium Cossum, K. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis collatis dimicatum. Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri ccepta. inde inter cruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendi; praterque arcem cetera capta. in arcem munitam natura slobus armatorum concessit. Infra arcem caesi captique multi mortales. arx deinde obsidebatur: nec aut vi caDi poterat, quia pro spatio loci sat.s pnesidu habebat; aut spem dabat deditionis, omni publieo trumento, pnus nuam urbs caperetur, in arcem convecto. taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romams prodidisset. ab eo milites per locum arduum, accepti cepere. a quibus quum custodes trucida«mtur, cetera multitudo, repentino pavore oppressa, in deditionem vemf. Diruta et arce et urbe Artena, reducte legiones ex Volscis ommsque vis Komana Vejos conversa est. proditon, praeter libertatem duarum familiarum bona m praemmm data. Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Vejentium non Volscorum, fuisse credant. Praebet errorem, quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Vejos tuit: sed eam regcs Romani delevere, Caeretumque, non Vejentium, fuerat. Altera haec nomine eodem m Volsco agro fuit, cujus excidium est dictum.

[graphic]

LIBER QUINTUS.
EPITOME.

II &c IN obsidione Vejorum hibernacula mililibus facta sunt, ea res, guum esset ndva, indignationem tribunorum vlebis movit, querentium non dan plebt nec ver hiemem militice requiem. VII. Equites tum primum equis suis merere cceperunt. XV. Quum inundaho ex lacl Albano facta esset, vates, qui eam rem mterpretaretur, de ZtZLptus esl. XIX, XX, XXI. Furius CamMus dictator decem annos obsessos Vejoscepit: XXII. Stmulacrum Junonis Romam transtuht; XXIII. Oecmam partem prcedce Delphos Apollini misit. XXVII. Idem tmhunus miliium, quum Faliscos obsideret, proditoshostium Hlius parentibus remisit: statimque deditwnefacta, faltworum victoriam jusiitid consecutus est. XXXI. Uuum alter ex censoribus C. Julius decessisset, tn locum ejus M. Comelius suffecius cst. nec id postea factumestLJgTM~ eo lustro a Galhs Roma capta est. XXXII. Funus Camillus, quum ei dies a L. Appuleio tnbunoplebisdicta.esset, in exsilium aliit. XXXIII, &c. Quum Senones Gatti Clusium obsiderent, et legati, a senatu missi ad componendam inter eos et Clusinos pacem, pugnantes conlra Gallos in acie Clusinorum stetissent; hoc facto eorum concitati Senones urbem infeslo exercitu pelierunt, XXXVIII,' XXXIX, &c. Fusisque ad Alliam flumen Romanis, cepere urbem, prceler Capitolium, in quod sejuventus conlulerat: XLI. Majores natu, cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in vestibulis cedium sedentes, occiderunt. XLVII. Et quum per aversam partem Capitolii jam in summum evasissent, proditi clangare anserum, M. Manlii pracipue opera dejecti sunt. XLVIII. Coactis deinde propler Jamem Romanis descendere, ut mille pondo auri darent, et hoc pretio finem obsidionis emerent.-. XLIX. Furius Camillus, dictator absens creatus, inter pendendum aurum cum exercitu venit, et Gallos post sextum mensem urbe expulit, ceciditque. L. JEdes Ajo Locutio facta: quo loco ante urbem captam vox audita erat, 'adventare Gallos.' Dictum est, ad Vejos migrandum esse propter incensam et dirutanfurbem. LI. &c. Quod consilium Camillo auctore discussum est. LV. Movit populum vocis quoque omen ex centurione auditce, qui, quum in forum venisset, manipiilariis suis dixerat, ' Sta miles; hic optime manebimus.'

I. PACE alibi parta, Romani Vejique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. Co-mitia utriusque popuii longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum. octo, quot nunquam antea, creati, M. iEmilius Mamercinus iterum, L. Valerius Potitus tertium, Ap. ClaudiusCrassus, M.Quincdlius Varus, L. Julius Iulus, M.Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus. Ve» jentes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere. Offendit ea res populorum Etruriae animos, non majore odio regni, quam ipsius regis. gravis jam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia solennia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset: quum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit. Gens itaque, ante omnes alias eo

« PoprzedniaDalej »