Obrazy na stronie
PDF
ePub

consules sunt: quum, in legationes non plus singulis senatoribus invenientes, coacti sunt binos equites adjicere. Præterquam ab morbo annonâque, nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. at ubi hæ sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

LIII. M. Æmilio, C. Valerio Potito consulibus, bellum Æqui parabant: Volscis, quanquam non publico consilio, capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam. Ad quorum famam hostium (jam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum) delectum habentem Valerium consulem M. Mænius tribunus plebis, legis agrariæ lator, quum impediret, auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret; repentè nunciatur, arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse. Ea ignominia accepta, quum apud Patres invidiæ Mænio fuit, tum ceteris tribunis, jam antè præparatis intercessoribus legis agrariæ, præbuit justiorem causam resistendi college. Itaque quum res diu ducta per altercationem esset; consulibus Deos hominesque testantibus, quicquid ab hostibus cladis ignominiæque aut jam acceptum esset, aut immineret, culpam penes Mænium fore, qui delectum impediret;' Mænio contrà vociferante, si injusti 'domini possessione agri publici cederent, se moram delec'tui non facere;' decreto interposito, novem tribuni sustulerunt certamen; pronunciaveruntque ex collegii sententiâ, 'C. Valerio consuli se, damnum aliamque coërcitio❝ nem, adversus intercessionem collega, delectûs causâ de'trectantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.' Hoc decreto consul armatus quum paucis, appellantibus tribunum, collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. Ductus exercitus ad Carventanam arcem, quanquam invisus infestusque consuli erat, impigre primo statim adventu, dejectis qui in præsidio erant, arcem recepit. prædatores, ex præsidio per negligentiam dilapsi, occasionem aperuere ad invadendum. Prædæ ex assiduis populationibus, quòd omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum sub hastâ consul in ærarium redigere quæstores jussit; tum prædicans participem prædæ fore exercitum, quum militiam non abnuisset. Auctæ inde plebis ac militum in consulem iræ. itaque, quum ex se

natusconsulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentiâ jactati: quibus consul increpitus, Mænii celebre nomen laudibus fuit, quum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et assensu cum vocibus militum certaret. Plusque ea res, quàm prope solennis militum lascivia in consulem, curæ Patribus injecit. et tanquam haud dubius inter tribunos militum honos Manii, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.

LIV. Creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum. Non aliàs ægriùs plebs tulit, tribunicia sibi comitia non commissa. eum dolorem quæstoriis comitiis simul ostendit, et ulta est, tunc primùm plebeiis quæstóribus creatis : ita ut, in quatuor creandis, uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus; tres plebeii, Q. Silius, P. Ælius, P. Pupius clarissimarum familiarum juvenibus præferrentur. Auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ́ex familiâ infestissimâ Patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo adeò populo ostentantes : quum affirmâssent, nihil se moturos, si ne quæstoriis quidem comitiis, quæ sola promiscua plebi Patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tamdiu vellent, et per leges liceret. Pro ingenti itaque victoriâ id fuit plebi: quæsturamque eam non honoris ipsius fine æstimabant ; sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur. Patres contrà, non pro communicatis, sed pro amissis honoribus, fremere: negare, • Si

[ocr errors]
[ocr errors]

ea ita sint, liberos tollendos esse : qui pulsi majorum loco, cernentesque alios in possessione dignitatis suæ, Salii Flaminesque nusquam aliò, quàm ad sacrificandum pro 'populo, sine imperiis ac potestatibus relinquantur.' Irritatis utriusque partis animis, quum et spiritus plebes sumpsisset, et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces; Patres omnia quæstoriis comitiis, ubi utrumque plebi-liceret, similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia, quæ nondum promiscua essent. Icilii contrà tribunos militum creandos dicere, et tandem aliquando impartiendos plebi honores.

LV. Sed nulla erat consularis actio, quam impedi

U a

endo id, quod petebant, exprimerent: quum mirâ opportunitate, Volscos et quos prædatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque, affertur. ad quod bellum ubi ex senatusconsulto consules delectum habere occipiunt; obstare tunc enixè tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. Tres erant, et omnes acerrimi viri, generosique jam, ut inter plebeios. duo, singuli singulos, sibi consules asservandos assiduâ operâ desumunt uni concionibus data nunc detinenda, nunc concienda, plebs. Nec delectum consules, nec comitia, quæ petebant, tribuni expediebant. inclinante deinde se fortunâ ad causam plebis, nuncii veniunt, arcem Carventanam, dilapsis ad prædam militibus, qui in præsidio erant, Æquos, interfec. tis paucis custodibus arcis, invasisse. alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris cæsos. Ea adversa civitati res vires tribuniciæ actioni adjecit. nequicquam enim tentati, ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicæ tempestati, nec syæ invidiæ, pervincunt, ut senatusconsultum fiat de tribunis militum creandis: certo tamen pacto, ne cujus ratio haberetur, qui eo anno tribunus plebis esset: neve quis reficeretur in annum tribunus plebis; haud dubiè Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatûs petere consulatum insimulabant. Tum de lectus haberi, bellumque omnium ordinum consensu apparari cœptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt: illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Carventanâ quum diu nequicquam oppugnata esset, recessum: Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et prædas et in Æquis et in Volsco agro ingentes factas.

LVI. Romæ sicut plebis victoria fuit in eo, ut, quæ mallent, comitia haberent; ita eventu comitiorum Patres vicere. namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Julius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. Artem adhibitam ferunt a patriciis, (cujus eos Icilii tum quòque insimulabant) quòd turbam indignorum candi

datorum intermiscendo dignis, tædio sordium in quibusdam insignium, populum a plebeiis avertissent. Volscos deinde et quos, seu Carventana arx retenta in spem, seu Verrugine amissum præsidium ad iram compulisset, fama affertur summâ vi ad bellum coortos: caput rerum Antiates esse: eorum legatos utriusque gentis populos circumisse, castigantes ignaviam, quòd, abditi intra muros, populabundos in agris vagari Romanos priore anno, et opprimi Verruginis præsidium, passi essent. jam non exercitus modò armatos, sed colonias etiam, in suos fines mitti: nec ipsos modò Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donâsse. Ad hæc quum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus juniorum conscribebatur. Ita omnium populorum juventus Antium contracta, ibi castris positis hostem opperiebantur. Quæ ubi tumultu majore etiam, quàm res erat, nunciantur Romam, senatus extemplo (quod in rebus trepidis ultimum consilium erat) dictatorem dici jussit. quam rem ægre passos Julium Corneliumque ferunt; magnoque certamine animorum rem actam quum primores Patrum, nequicquam conquesti, non esse in auctoritate senatûs tribunos militum, postre. mò etiam tribunos plebei appellarent, et consulibus quòque ab eâ potestate vim super tali re inhibitam referrent tribuni plebei, læti discordiâ Patrum, nihil esse in his auxilii dicerent, qui non civium, non denique hominum numero essent; si quando promiscui honores, communicata respublica esset, tum se animadversuros, ne qua, superbiâ magistratuum, irrita senatusconsulta essent; interim patricii, soluti legum magistratuumque verecundiâ, per se quàque tribuniciam potestatem agerent.

[ocr errors]

LVII. Hæc contentio minimè idoneo tempore, quum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum: donec, ubi diu alternis Julius Corneliusque, 6 quum ad id bellum ipsi satis idonei duces essenf, non esse æquum mandatum sibi a populo eripi honorem,' disseruere: tum Ahala Servilius tribunus militum, Tacuisse se 'tamdiu,' ait, non quia incertus sententiæ fuerit; (quem ' enim bonum civem secernere sua a publicis consilia?) 'sed quia maluerit, collegas suâ sponte cedere auctoritati

'senatûs, quàm tribuniciam potestatem adversus se implo'rari paterentur. Tum quòque, si res sineret, libenter se • daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiæ. sed, quum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratiâ rem'publicam fore; et, si maneat in sententiâ senatus, dicta⚫torem nocte proximâ dicturum: ac, si quis intercedat • senatusconsulto, auctoritate se fore contentum.' Quo facto quum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio dicto, ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quàm gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. Bellum haud memorabile fuit. uno atque eo facili prælio cæsi ad Antium hostes. victor exercitus depopulatus Volscum agrum. castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum: atque in eo tria millia hominum captà, ceteris Volscis intra mænia compulsis, nec defendentibus agros. Dictator, bello ita gesto, ut tantùm non defuisse fortunæ videretur, felicitate, quàm gloriâ, major in urbem rediit, magistratuque se abdicavit. Tribuni militum, mentione nullâ comitiorum consularium habitâ (credo ob iram dictatoris creati), tribunorum militum comitia edixérunt. Tam verò gravior cura Patribus incessit; quippe quum prodi causam ab suis cernerent. Itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, tædium fecerant; sic tum, primoribus Patrum splendore gratiâque ad petendum præparatis, omnia loca obtinuere; ne cui plebeio aditus esset. Quatuor creati sunt, omnes jam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potitus, N. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala. hic refectus continuato honore, quum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unicâ moderatione partum.

LVIII. Eo anno, quia tempus induciarum cum Vejenti populo exierat, per legatos fecialesque res repeti cœptæ. quibus venientibus ad finem legatio Vejentium obviam fuit. Petiêre, ne priùs, quàm ipsi senatum Romanum adissent, Vejos iretur. ab senatu impetratum, quia discordiâ intestinâ laborarent Vejentes, ne res ab iis repeterentur. tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. Et in Volscis accepta clades, amisso

« PoprzedniaDalej »