Obrazy na stronie
PDF

consules sunt: quum, in legationes non plus singulis «enatoribus invenientes, coacti sunt binos equites adjicere. Praeterquam ab morbo annonaque, nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. at ubi hae sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

.. LIII. M. iEmilio, C. Valerio Potito consulibus, bellum Mqui parabant: Volscis, quanquam non publico consilio, capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam. Ad quorum famam hostium (jam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum) delectum habentem Valerium consulem M. Maenius tribunus plebis, legis agrariae lator, quum impediret, auxilioque tribuni nenio invitus sacramento diceret; repente nunciatur, arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse. Ea ignominia accepta, quum apud Patres invidiae Maenio fuit, tum. ceteris tribunis, jam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit justiorem causam resistendi collegae. Itaque quum res diu ducta per altercationem esset; consulibus Deos hominesque testantibus, quic'quid ab hostibus cladis ignominiaeque aut jam acceptum 'esset, aut immineret, culpam penes Maenium fore, qui de• lectum impediret;* Maenio contra vociferante, 'siinjusti 'doniim possessione agri publici cederent, se moram delec'tui non facere;' decreto interposito, novem tribuni sustulerunt certamen; pronunciaveruntque ex coilegii sententia, 'C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitiof nem, adversus intercessionem collegae, delectus causa. de'trectantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.' Hoc decreto consul armatus quum paucis, appellantibus tribunum, collumtorsisset.metu ceteri sacramento dixere. Ductus exercitus ad Carventanam arcem, quanquam invisus infestusque consuli erat, impigre primo statim adventu, dejectis qui in praesidio erant, arcem recepit. praedatores, ex praesidio per negligentiam dilapsi, occasionem aperuere ad invadendum. Praedae ex assiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores jussit; tum praedicans participem praedae fore exercitum, quum mditiam non abnuisset. Auctae inde plebis ac militum in consulem irae. itaque, quum ex senatusconsulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari liccntia jactati: quibus consul increpitus, M;rnii celebre nomen laudibus fuit, quum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et assensu cum vocibus militum certaret. Plusque ea res, quam prope solennis militum lascivia in consulem, curae Patribus injecit. et tanquam haud dubius inter tribunos militum honos Maenii, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.

LIV. Creati consules sunt Cn. Comelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum. Non alias aegrius plebs tulitj tribunicia sibi comitia non commissa. eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit, et ulta est, tunc primum plebeiis quaest6ribus creatis: ita ut, in quatuor creandis, uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus; tres plebeii, Q. Silius, P. iElius, P. Pupius clarissimarum familiarum juvenibus praeferrentur. Auctores fuisse tam liberi populo suffmgii Icilios accipio, ex familia infestissima Patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo adeo populo ostentantes: quum affirmassent, nihil se moturos, si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebi Patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tamdiu vellent, et per leges liceret. Pro ingenti itaque victoria id fuit plebi: quaesturamque eam non honoris ipsius fine aestimabant; eed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur. Patres contra, non pro communicatis, sed pro amissis honoribus, fremere: negare, ' Si < ea ita sint, libeios tollendos esse: qui pulsi majorum lo.' co, cernentesque alios in possessione dignitatis suae, Salii 'Flaminesque nusquam alid, quam ad sacrificandum pro 'populo, sine imperiis ac potestatibus relinquantur.' Irritatis utriusque partis animis, quum et spiritus plebes sumpsisset, et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces; Patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia, quae nondum promiscua essent. Icilii contra tribunos militum creandos dicere, et tandem aliquando impartiendos plebi honores.

LV. Sed nulla erat consularis actio, quam impediDJ'

endo id, quod petebant, exprimerent: quum mira opportunitate, Volscos et ^Equos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque, affertur. ad quod bellum ubi ex senatusconsulto consules delectum habere occipiunt; obstare tunc enixe tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam uiemorantes. Tres erant, et omnes acerrimi viri, generosique jam, ut inter plebeios. duo, singuli singulos, sibi consules asse,rvandos assidua opera desumunt: uni concionibus data nunc detinenda, nunc concienda, plebs. Nec delectum consules, nec comitia, quae petcbant, tribuni expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis, nuncii veniunt, arcem Carventanam, dilapsis ad praedam militibus, qui in. praesidio erant, ^quos, interfectis paucis custodibus arcis, invasisse. alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. Ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adjecit. nequicquam enim tenlati, ut tum denique desisterent impediendo bello, . postquam non cessere nec publicae tempestati, nec suae invidiae, pervincunt, ut senatusconsultum fiat de tribunis militum creandis: certo tamen pacto, ne cujus ratio haberetur, qui eo anno tribunus piebis esset: neve quis reficeretur in annum tribunus plebis; iiaud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. Tum de. lectus haberi, bellumque omnium ordinum consensu apparari cceptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt: illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Carventana quum diu nequicquam oppugnata esset, recessum: Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in ./Equis et in Volsco agro ingentes factas.

LVI. Romae sicut plebis victoria fuit in eo, ut, quae mallent, comitia haberent; ita eventu comitiorum Patres vicere. namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Julius lulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. Artem adhibitam ferunt a patriciis, (cujus eos Icilii tum quoque insimulabant) quod turbam indignorum candidatorum mtermiscendo dignis, taedio sordium in quibusdam insignium, populum a plebeiis avertissent. Volscos "deinde et JEqxios, seu Carventana arx retenta in spem, seu Verrugine amissum praesidium ad iram compulisset, fama affertur summa vi ad bellum coortos: caput rerum Autiates esse: eorum legatos utriusque gentis populos circumisse, castigantes ignaviam, quod, abditi intra muros, populabundos in agris vagari Rnmanos priore anno, et opprimi Verrugims praesidium, passi essent. jam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam, in suos fines mitti: nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse. Ad haec quum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus juniorum conscribebatur. Ita omnium populorum juventus Antium contracta, ibi castris positis hostem opperiebantur. Quae ubi tumultu majore etiam, quam res erat, nunciantur Romam, senatus extemplo (quod in rebus trepidis ultimum cunsilium erat) dictatorem dici jussit. quam rem aegre passos Julium Corneliumque ferunt; magnoque Certamine animorum rem actam: quum primores Patrum, nequicquam conquesti, non esse in auctoritato senatus tribunos militum, postremo etiam tribunos plebei ^ppcllarent, et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent: tribuni plebei, laeti discord'& Patrum, nihil esse in his auxilii dicerent, qui non civium, non denique hominum numero essent; si quando promiscui honores, communicata respublica esset, tum se. animadversuros, ne qua, superbia magistratuum, irrita senatusconsulta essent; interim patricii, soluti legum magistratuumque verecundia, per se quoque tribuniciam potestatetn agerent.

LVII. tlaec contentio minime idoneo tempore, quum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum: donec, uhi diu alternis Julius Corneliusque, 'quum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse 'avquum mandatum sibi a populo eripi honorem,' disseruere: tum Ahala Servilius tribunus militum, 'Tacuisse se 'tamdiu,' ait, ' non quia ihcertus sententiae fuerit; (quem 'enim bonum civem secernere sua a publicis consilia?) 'sed quia maluerit, collegas sua sponte cedere auctoritati • senatus, quam tribuniciam potestatem adversus se implo'rari paterentur. Tum quoque, si res sineret, libenter se

• daturum tempus iis fuisse ad reeeptum nimis pertinacis 'sententiae. sed, quum belli necessitates non exspectent

• humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem'publicam fore: et, si maneat in sententia senatus, dicta'torem nocte proxima dicturum: ac, si quis intercedat 'senatusconsulto, auctoritate se fore contentum.' Quo facto quum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio c'.icto, ipse ab eo magjster equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. Bellum haud memorabile fuit. uno atque eo facili preelio caesi ad Antium hostes. victor exercitus depopulatus Volscum agrum. castellumad lacum Fucinum vi expugnatum: atquein eo tria milliahominum capta, ceteris Volscis intra mcenia compulsis, nec defendentibus agros. Dictator, belJo ita gesto, ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate, quam gloria, major in urbem rediit, magistratuque se abdicavit. Tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium ha- . bita(credo nb iram dictatoris creati), tribunorum militum comitia edixerunt. Tam verd gravior cura Patribus incessit; quippe quum prodi causam ab suis cernerent. Itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, tocdium fecerant; sic tum, .primoribus Patrum splendore gratiaque ad petendum prscparatis, omnia loca obtinuere; ne' cui plebeio aditus esset. Quatuor creati suut, omnes jam functi eo honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potitus, N. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala. hic refectus contiiiuato honore, quum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.

LVIII. Eo anno, quia tempus induciarum cum Vejenli populo exierat, pcr legatos fecialesque res repeti cceptae. quibus venientibus ad finem legatio Vejentium obviam fuit. Pefifere, ne prius, quam ipsi senatum Ito.manum adissent, Vejos iretur. ab senatu impetratum, quia discordia intestin^ laborarent Vejentes, ne res ab iis repeterentur. tantum afuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. Et in Volscis accepta clades, amisso

« PoprzedniaDalej »