Obrazy na stronie
PDF

mo legum ac pcenarum metu, civitatem regerent. et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante", castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua, qud quia se persaepe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deae, inferebat, Camenis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit. ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos.usque involuta rem divinam facere : significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen muximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem 'populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit; tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quaerebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albae. utrinque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent. satis sciebat, negaturum Albanum ; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande" ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. haec renunciant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi omnium ignari, primum purgando terunt tempus: 'Se in'vitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos; sed 'imperio subigi: res repetitum se venisse. Ni rcddantur, 'bellum indicere jussos.' Ad haec Tullus: 'Nunciate,' inquit, 'regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, 'uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimi'serit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.'

XXIII. Haec nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summa ope parabatur, civili simillinvum bello, prope inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem -dimicationem fecit: quod nec acie certatum est; et, tectis modo dirutis alterius urbis-, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti cxercitu in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque millia passtrum locant, fossa circundant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen qudque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, praecipue: morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pcenas ob bellum impium dictitans, nocte, praeleritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum. ducit, quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nunciare Tullo jubet, prius quam dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quae nihifo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: 'Injurias, 'et non redditas res ex fcedere, quae repetitae sint, et ego 'regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audisse 'videor: nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. sed, si

• vera potius, quam dictu speciosa, dicenda sunt, cupido

• imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimu

• lat, Neque, recte, an perperam, interpretor: fuerit ista 'ejus deliberatio, qui bellum suscepit. me Albani gerendo 'bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim; 'Etrusca res, quanta circa nos teque maxime sit, quo pro'piores vos, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum 'mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnae da'bis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, 'simul victorem ac victum, aggrediantur. ltaque, si nos 'Dii amant, quoniam, non contenti libertate certa, in du'biam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam 'viam, qua utri utris imperent, sine magna clade, sine 'multo sanguine utriusque populi, decerni possit.' Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole animi, tum spe victoriae, ferocior erat. Quaerentibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres ncc aetate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat: nec ferme res antiqua alia est nobilior. tamen in re tam clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent. hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro. ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur: tempus et locus convenit. Prius quam dimicarent, fcedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Fcedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior fcederis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit: 'Jubes'ne me, Rex, cum patre patrato populi Albani fcedus feri're?' jubente rege, 'Sagmina,' inquit, 'te, Rex, posco.' Rex ait, 'Puram tollito,' Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogavit: 'Rex, fa'cisne me tu regium nuncium populi Romani Quiritium? 'vasa, comitesque meos?' Rex respondit: 'Quod sine frau'de mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fecialis erat M. Valerius, patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit fcedus; multisque id verbis, quae longo eifata carmine non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: ' Audi,' inquit, 'Jupiter; audi pater patrate populi Albani; audi 'tu populus Albanus; ut illa palam prima postrema ex illis 'tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic 'hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Ro* manus prior non deficiet. Si prior defexit publico con'silio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum 'sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam: tanto'que magis ferito quanto magis potes pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosquo sacerdotes peregerunt.

XXV. Fcedere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, 'Deos pa'trios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quid'quid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri 'manus:' feroceset suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis, quam curae, expertes. quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum. infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his, nec iilis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, hovror ingens spectantes perstringit: et, neutrd inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. ad quorum casum quum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte " is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulosferox. ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere afibctum corpus si

C

neret. Jam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes: unum haud procul ab sese abesse. in eum magno impetu rediit. Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, caeso hoste victor, secundam pugnam petebat. tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum: et ille defungi prcelio festinat. Prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterutu Curiatium conficit. Jamque, aequato Marte, singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares. alterum, intactum ferro corpus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant: alter, fessum vulnere, fessum c.ursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti. nec illud prcelium fuit. Romanus exsultans, 'Duos,' inquit, 'fratrum Manibus dedi; ter'tium causae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, 'dabo.' Male sustinenti arma gladium superne jugulo defigit: jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt: eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde sdorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti. Sepulchra exstant, quo quisque loco cecidit. duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

. XXVI. Prius quam inde digrederentur, roganti Metto, ex fcedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti juventutem in armis habeat: usurum se eorum opera, si bellum cum Vejentibus foret. ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia pra e se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum uppellat. Movet feroci juvem animum comploratio seroris ia victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. .• Abi hinc cum 'immaturo amore ad sponsum,' inquit, 'oblita fratrum 'mortuorum vivique, oblita patria-. Sic eat, quaecunque 'Romana lugebit hostem.' Atrox visum id facinus Patri

« PoprzedniaDalej »