Obrazy na stronie
PDF

sent eastra, brevior tempore et certarnine minor caatrorum oppugnatio fuit, quam prcelium fuerat. Captis direptisque castris, quum praedam dictator milili concessi.sset, secutiquefugientem ex castris hostem cquites renunciassent, onmes Lavicanos victos, magnam partem .rEquorum Lavicos confugisse; postero die ad Lavicos ductus exercitus: oppidumque, corona circumdatum, scalisjcaptum ac.direptjum est. Dictator, exercitu victore Ilomam reducto, die octavo, quam creatus erat, magistratu se abdicavit; et opportune senatus, prius quam ab tribunis plebi agrariae seditiones, mentione illata de agro Lavicano dividendo, fierent, censuit frequens, coloniam Lavicos deducendam. coloni ab urbe mille et quingenti missi bina jugera acceperunt. Captis Lavicis, ac deinde tribunis militum consulari potestate, Agrippa Menenio Lanato, et L. ServilioStructo, et P. Lucretio Tricipitino, iterum omnibus his, et Sp. Hutilio Crasso, et insequente anno A. Sempronio Atratino tertiiim, et duobus iterum M. Papirio Mugillano, et Sp. Nautio Ilutilo, biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legihus fuit.

XLVIII. Turbatores vulgi erant Spurii Maecilius quartum et Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. et quum rogationem promulgasser.t, ut - ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae; (nec enim fenne quicquam agri, ut in urbe alieuo solo posita, non armis partum erat-, nec, quod venisset assignatumve publice esset, praeterquam plehs habebat) atrox plebi Patribusque propositum videbaUir, certamen: nec tribuai militum, nunc in senatu, nunc in conciliis privatis principum cogendis, viam consilii inveniebant; quum Ap. Claudius, nepos ejus, qui decemvir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex Patnum concilio,-dicitur dixisse,

* Vetus se ac ianjiliare consilium domo afferre. proavum '-' enim suum Ap. Claudium ostendisse Patribus viam unam 'dissolyendffi tribuniciie potestatis per collegarum inter

♦ cessionem. Facile homines novos auctoritate principum -' de sententia deduci, si temporum interdum potius, quam .-•imajestatisrmemor adhibeatur oratio. Pro fortuna illis 'aiwwos .esse. ubi videant, collegas principes agendae rei 'gratiam omnem ad plebem praeoccupasse, n«c locum in efi 'relictum sibi; haud gravate acciinatur,os se ad causam 'senatus, per quam universo ordini cum prioribus se Pa» 'trum concilieflt.' "Approbantibus cunctis, et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, collavjdante juvenem, negotium datur, ut, quos quisque posset ex collegio tribunorum, ad intercessionem perlicerent. Misso senatu, prensantur ab principibus tribuni: suadendo, monendo, pollicendoque gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem comparavere. Posteroque die quum ex composito relatum ad senatum esset de seditione, quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent; eae orationes a primoribus Patram habitae sunt, ut pro se quisque jam nec consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere aliam usquam, praeterquam in tribunicio auxilio. in ejus potestatis fidem circumventam rempublicam, tanquam privatum inopem, confugere. Piaeelarum ipsis potestatique esse, non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse, quam ad resistendum improbis collegis. Fremitus deinde universi senalus ortus, quum ex omnibus partibiis curine tribuni appellarentur: tum, silentio facto, ii, qoi praeparati erant gratia principum, quam rogationem a coltegis promulgatum senatus eenseat dissolvendae reipubluae esse, ei se intercessuros ostendunt. Gratiae intercessonbus ab senatu actas. Latores rogationis, concione advocata, prodiiores plebis commodorum ac servos consularium appellantes, aliaque truci oratione in collegas invecti, actionem deposuere. ".. ;.. .

. XLIX. Duo assidua bella insequens annus habuisset, quo K Connelius Cossus, C. Valerius Potitus, Q Quinctius Cincinnatus, N. Fabiiis Vibulhnu», tnbuni militum consuliri potestate fuerunt; ni Vejens bellum religio pnncipum distulisstt, quorum agros Tiberis, super riipas. eft'u»us, maxime ruinis viilarum vastavit. Simui Acjinis triennio ante accepta clailes piohibuit Bolanic, suae gentis populo, praesidium ttrre. . Excursiones imle in confiiicm agrum Lavicanum factae erant, novisque colonis bellum illatum. quain noxam quum se consensu omnimn /Equorum deiensuros speruseent, deserti ab suis, ne memorabili quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. Tentatum ab L. Sextio tribuno piebis, ut rogatioriem ferret, qu& Bolas qudque, sicut Lavicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum piebischum, nisi ex auctoritate senatus, passuros seperferri ostenderunt, discussum est. Bolis insequente anno receptis, JSqui, coloniaque eo deducta, novis viribus oppidum firmarunt, tribunis militum Romae consulari potesta? te Cn. Cornelio Cosso, L. Valerio Potito, Q. Fabio Vibulano iterum, M. Postumio Regillensi. Huic bellum adversus iEquos permissum est, pravae.mentis bomini; quam tamen victoria magis, quam bellum, ostendit. Nam, exr ercitu impigre scripto ductoque ad Bolas, quum levibus prceliis iEquorum animos fregisset, postremo in oppidum irrupit. deinde ab hostibus in cives certamen vertit: et, quum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido, fidem mutavit. Eam, magis adducor, ut credam irae causam exercitui fuisse, quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit. Auxit eam iram, postquam, ab collegis arcessitus, propter seditiones tribunicias in urbem revertit* audita vox ejus in concione stolida ac prope vecors; quo Sextio tribuno plebis, legem agrariam ferenti, simul, Bolas quoque ut mitterentur coloni, laturum se dicenti, dignos enim . esse qui * armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse; 'Malum quidem militibus

• meis,' inquit, 'nisi quieverint.' quod auditum non concionem magis, quam mox Patres, offendit. et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam irritando agitafidoque in eas impelleret voces, quae invidiae, non ipsi tantum, sed causae atque universo ordini, essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius, quam Postumium, in disceptationem trahebat. Tum verd secundiim tam saevum atque inhumanum dictum, 'Auditis,' inquit, 'Quirites, sicut servis malum minantem militibus? 'tamen haec bellua dignior vobis tanto honore videbitur, 'quam qui vos, urbe agrisque donatos, in colonias mit'tunt; qui sedem senectuti vestrae prospiciunt; qui pro

* vestris commodis adversus tam crudeles superbosque ad

u

'versarios depugnant. Incipite deinde mirari, cur pauci 'jam vestram suscipiant causpm. quid ut a vobis sperent? 'an honores, quos adversariis vestris potius, quam popu

* Ii Rbmani propugnatoribus, datis? Ingemuistis modo, 'voce hujus audita. quid id refert? jam, si suffragium 'detur, hunc, qui maium vobis minatur, iis, qui iigros 'sedesque ac fortunas stabilire volunt, praeferetis.'

L. Perlata haec vox Postumii ad mihtes multo in castris majorem indignationem movit. 'Praedaene intercepto'reni fraudatoremque etiam malum minari militibus?' Itaque quum fremitus aperte esset, et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse, quamota erat; misso ad vociferanterh quendam militem lictore, quum inde clamor et jurgium oriretur, saxo ictus turba excedit; insuper increpante, qui vulneraverat, ' habere'

• quaestorem, quod imperator esset militibus minatus.' Ad hunc tumultum accitus Postumiue asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. postremo quum modum irae nullum faceret, ad vociferationem eorum, quos necari sub crate jusserat, concursu facto, ipse ad interpellantes pcenam vecors de tribunali decurrit. Ibi quum submoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, ed indignatio erupit, ut tribunus militum ab exercitu suo*lapidibus cooperiretur. Quod tam atroxfacinus postquam cst Romam nunciatum, tribunis militum de imorte collegae per senatum quaestiones decernentibus, tribuni plebis intercedebant. sed ea contentio ex certamine alio pendebat; quod cura incesserat Patres, ne metu quaestionum plebs iraque tribunos miiitum ex plebe crearet: tendebantque summa ope, ut consules crearentur. Quum senatusconsultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercedcrent consularibus comitiis, res ad interregnum 'rediit. victoria deinde penes Patres fuit.

LI. Q. Fnbio Vibulano interrege comitia habente, consules creati sunt A. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus. Hisconsulibus principioanniBenatusconsultumfactum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrenl: plebesquo praeficeret quaestioni, quem vellet. A plebe consensu populi consulibus negotium mandatur. qui, summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret. • jacere 'tamdiu irritas sanctiones, quae de suis commodis ferren• tur: quum interim de sanguine et supplicio suo latam 'legem confestim exerceri, et tantam vim habere.' Aptissimum tempus erat, vindicatis seditionibus, delenimentum animis Bolani agri divisionem objici: quofacto minuissent desiderium agrariae legis, quae possesso per injuriam agro publico Patres pellebat. Tunc haec ipsa indignitas angebat animos, non in retinendis modo publicis agris, quos vi teneret, pertinacem nobilitatem esse; sed ne vacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum, plebi dividere; mox paucis, ut cetera, futurum praedae. Eodem anno adversus Volscos, populantes Hernicorum fines, legiones ductae a Furio consule, quum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magna multitudo Volscorum se contulerat, cepere. minus praedae, quam speraverant, fuit: quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sub-' latis rebus, nocte oppidum reliquerunt. nostero die prope desertum capitur. Hernicis ipse ager dono datus.

LIl. Annum modestia tribunorum quietum exccpit tribunus plebis, L. Icilius, Q. Fabio Ambusto, C. Furio Facilo consulibus. Is quum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis Iegibus promulgandis cieret; pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit. minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit, credunt. Defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum, (ut plerumque fit) excepit, M. Papirio Atratkio, C. Nautio Rutilo consulibus. Jam fames, quam pestilentia, tristior erat: ni, dimissis circa omnes populos legatis, qui Etruscum mare, quique Tiberim accoiunt, ad frumentum mercan- » dum, annonae fotet subventum. Superbe ab Samnitibus, qui Capuam habebant Cumasque, legati prohibiti commercio sunt: cpntra ea benigne ab Siculorum tyrannis adjuti. maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis devexit. Solitudinem in civitate' aegra experti

« PoprzedniaDalej »