Obrazy na stronie
PDF
ePub

men offenderet, tribunos militum consulari potestate creari jussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Papirius Mugillanus. Principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio consuli anni prioris diem dixit, quem quum quatuor collegæ, inspectante populo Romano, orarent, ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil præter fortunam reprehendi posset, vexaret: ægre Hortensius pati, tentationem eam credens esse perseverantiæ suæ; nec precibus tribunorum, quæ in speciem modò jacténtur, sed auxilio confidere reum. itaque modò ad eum conversus, Ubi illi patricii spiritus, ubi subnisus et fidens innocentiæ animus esset?" quærebat. sub tribuniciâ umbrâ consularem virum delituisse. modò ad collegas, Vos autem, si reum pera. • go, quid acturi estis? am erepturi jus populo, et eversuri tribuniciam potestatem ? Quum illi, et de Sempronio et ❝de omnibus summam populi Romani potestatem esse,' dicerent, nec se judiciuni populi tollere aut velle, aut *posse; sed, si preces suæ pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos:' tum Hortensius, Non videbit,' inquit, plebs Romana ⚫ sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, « quando hoc est in imperio consecutus, ut tam carus esset militibus. Nec pietas quatuor tribunorum, quàm Hor! tensii tam placabile adjustas preces ingenium, pariter plebi Patribusque gratior fuit. Non diutius fortuna Æquis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro suâ amplexi fuerant.

[ocr errors]
[ocr errors]

XLIII. Proximo anno N. Fabio Vibulano, Ts (Quine. tio, Capitolini filio, Capitolino consulibus,oduetu Fabii, cui sorte ea provincia sevenerat, nihil dignum memoratu actum. quum trepidam tantùm ostendissent áciem Æqui, turpi fugâ funduntur, haud magno consulis decore. ita que triumphus negatur. Ceterùm ob Sempronianæ cla dis levatam ignominiam, ut ovans urbem intraret, concessum est. Quemadmodum bellum minore, quàm atimuerant, dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac Patres exorta est, cœpta ab duplicando quæstorum numero. quam rem, (ut, præter duos urbanos quæsto-> res, duo consulibus ad ministeria belli præstó essent) a

consulibus relatam, quum et Patres summa ope approl bâssent, consulibus tribuni plebis ceitamen intulerunt, ut pars quæstorum (nam ad id tempus patricii creati erant) ex plebe fieret. Adversus quam actionem primò et consules et Patres summâ ope admisi sunt: concedendo deinde, ut, quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis usi sunt, adæquè in quæstoribus liberum esset arbitrium populi, quum parum proficerent, totam rem de augendo quæstorum numero omittunt. Excipiunt omissam tribuni, aliæque subinde, inter quas et agrariæ legis, seditiosa actiones exsistunt: propter quos motus quum senatus consules, quàm tribunos, creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatusconsultum fieri ; respublica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum (nam coire patricios tribuni prohibebant) sine certamine ingenti, redit. Quum pars major insequentis anni per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset, modò prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modò interregem interpellantibus,ne senatusconsultum de comitiis consulari. bus faceret ; postremò L. Papirius Mugillanus, proditus interrex, castigando nunc Patres, nunc tribunos plebi, desertam omissamque ab hominibus rempublicam, Deo. rum providentiâ curâque exceptam,' memorabat, Vejentibus induciis et cunctatione quorum stare. Unde si quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere rempublicam opprimi? non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello intestino bellum externum propulsaturos? quæ si in unum conveniant, vix Deorum opibus, quin obruatur Romana res, resisti posse. quin illi, remittendo de summa quisque juris, mediis co←pularent concordiam: Patres, patiendo tribunos militum pro consulibus fieri: tribuni plebis, non intercedendo, quo minùs quatuor quæstores promiscuè de plebe ac • Patribus libero suffragio populi fierent.

6

[ocr errors]
[ocr errors]

XLIV. Tribunicia primùm comitia sunt habita, creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L.Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitial quæstorum habente, petentibusque inter aliquot plebeios filio Antistii tribuni plebis, et fratre alterius tribuni ple

[ocr errors]

bis Sex. Pompilii, nec potestas, nec suffragatio horum valuit, quin, quorum Patres avosque consules viderant, eos nobilitate præferrent. Furere omnes tribuni plebis, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsâ suorum accensi, • Quidnam id rei esset? non suis beneficiis, non Patrum injuriis, non denique usurpandi libidine, quum liceat, quod antè non licuerit, si non tribunum militarem, ne quæstorem quidem quemquam ex plebe factum, non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctæ, ad auxilium libertatis creatæ. Fraudem profectò in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse, quàm fidei. Ejus injuriâ queri suos honore dejectos.' Itaque quum in ipsum, et innocentiâ tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patru elem Atratini: eique ob ignominiam Volsci belli, adjutore collegâ M. Canuleio, diem dixere. Subinde ab eisdem tribunis mentio, in senatu de agris dividendis illata est, (cui actioni semper acerrimè C. Sempronius restiterat) ratis, id quod erat, aut depositâ causâ leviorem futurum apud Patres reum, aut perseverantem sub judicii tempus plebem offenşurum. Adversæ invidiæ objici maluit, et suæ nocere cause, quàm publicæ deesse; stetitque in eâdem sententiâ, Ne qua largitio, cessura, in trium gratiam tribunorum, fieret. nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam, quæri. Se quòque subiturum eam tempestatem forti animo. neo senatui tanti se civem, aut quemquam alium debere esse, (ut in parcendo uni malum publicum fiat. Nihilo demissiore animo, quum dies venit, causâ ipse pro se dictâ, nequicquam omnia expertis Patribus, ut mitigarent plebem, quindecim millibus æris damnatur. Eodem anno Postumia, virgo Vestalis, de incesty causam dixit, crimine innoxia; ob suspicionem propter cultum amœniorem ingeniumque liberius, quàm virginem decet, parum abhorrens famam. Ampliatam, deinde absolutam, pro colle gii sententiâ pontifex maximus abstinere jocis, colique sanctè potiùs, quàm scitè, jussit. Eodem anno a Campa-; nis Cumæ, quam Græci tum urbem tenebant, capiuntur. Insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit, Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutiluma

XLV. Annus, felicitate populi Romani, periculo potiùs ingenti, quàm clade, insignis. Servitia, urbem ut incenderent distant bus locis, conjurârunt; populoque ad opem passim ferendam tectis intento, ut arcem Capitoli umque armati occuparent. Avertit nefanda consilia Jupiter: indicioque duorum comprehensi sontes pœnas dederunt, ind cibus dena millia gravis æris, quæ tum divitiæ habebantur, ex ærario numerata, et libertas præmium fuit. Bellum inde ab Aquis reparari cœptum : et, novos hostes Lavicanos consilia cum veteribus jungere, haud incertis auctoribus Romam est allatum. Æquorum jam velut anniversariis armis assuerat civitas. Lavicos legati missi quum responsa inde retulissent dubia, quibus, nec tum bellum parari, nec diuturnam pacem fore, appareret: Tusculanis negotium datum, adverterent animos, ne quid novi tumultus Lavicis oriretur.' Ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate, inito magistratu, legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem, M. Papirium Mugillanum, C. Servilium, Prisci filium, quo dictatore Fidenæ captæ fuerant. Nunciabant legati, Lavicanos arma cepisse, et cum Æquorum exercitu depopu latos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse. Tum Lavicanis bellum indictum: factoque senatusconsulto, ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romæ curaret, certamen subitò inter tribunos exortum. se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis, ut ingratam ignobilemque, aspernari. Quum parum decorum inters collegas certamen mirabundi Patres conspicerent, Q. Servilius, Quando nec ordinis hujus ulla,' inquit, nec reipublicæ est verecundia, patria majestas altercationem istam dirimet. filius meus extra sortem urhi præerit. Bellum utinam, qui appetunt, consideratiùs con"cordiùsque, quàm cupiunt, geranti dar cab oma ar

XLVI. Delectum haberi non ex toto passim populo -placuit. decem tribus sorte ductæ sunt; exThis scriptos juniores duo tribuni ad bellum duxerc. Cœpta inter eos in urbe certamina cupiditate eâdem imperii multo impensiùs in castris accendi nihil sentire idem, pro sententiâ pugnare sua consilia velle, sua imperia sola rata, esse: contemnere in vicem,bet contemni. donec, castigantibus legatis, tandem ita comparatum est, ut alternis diebus

summam imperii haberent. Quæ quum allata Romam essent, dicitur Q. Servilius, ætate et usu doctus, precatus ab Diis immortalibus, ne discordia tribunorum damnosior reipublicæ esset, quàm ad Vejos fuisset; et, velut haud dubiâ clade imminente, institisse filio, ut milites scriberet, et arma pararet. Nec falsus vates fuit. nam ductu L. Sergii, cujus dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, quum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eò traxisset, repentino impetu Aquorum per supinam vallem fusi sunt, multique in ruinâ majore quàm fugâ oppressi obtruncatique: castraque, eo die ægrè retenta, postero die, circumfusis jam magna ex parte hostibus, per aversam portam fugâ turpi deseruntur. duces legatique, et quod circa signa roboris de exercitu fuit, Tusculum petiêre. Palati alii per agros passim multis itineribus, majoris, quàm accepta erat, cladis nuncii Romam contenderunt. Minus trepidationis fuit, quòd eventus timori hominum congruens fuerat; et quòd subsidia, quæ respicerent in re trepidâ, præparata erant ab tribuno militum: jusɛuque ejusdem, per minores magistratus sedato in urbe tumultu, speculatores properè missi nunciavere, Tusculi duces exercitumque esse; hostem castra loco non movisse. et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatusconsulto dictus Q. Servilius Priscus; vir, cujus providentiam in republicâ, quum multis aliis tempestatibus antè experta civitas crat, tum eventu ejus belli, quòd uni certamen tribunorum suspectum ante rem malè gestam fuerat; magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo, ut tradidere quidam, (nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt) novo exercitu profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo millia passuum ab hoste locum castris cepit.

XLVII. Transierat ex re bene gestâ superbia negligentiaque ad quos, quæ in Romanis ducibus fuerat. itaque primo statim prælio quum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbâsset, legionum inde signa inferriproperè jussit, signiferumque ex suis unum cunctantem occidit. Tantus ardor ad dimicandum fuit, ut impetum Æqui non tulerint: victique acie quum fugâ effusâ peţîs

« PoprzedniaDalej »