Obrazy na stronie
PDF

praebuit. aedis Apollini pro valetudine populi vota est, multa duumviri ex libris, placandae Deum irae, avertendaeque a populo pestis causa, fecere: magna tamen clades in urbe agrisque, promiscue hominum pecorumque pernicie, accepta. famem cultoribus agrorum timentes in Etruriam, Pomptinumque agrum et Cumas, postremd in Siciliam quoque frumenti causa misere. Consularium comitiorum nulla mentio habita est. Tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercinus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus. Eo anno vis morbi levata, neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. Consilia ad movenda bella in Volscorum .Aiquorumque conciliis, et in Etruria ad fanum Voltumn», agitata. Ibi prolatae in annum res, decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret; nequicquam Vejente populo querente, eandem, qua Fidenae deletae sint, imminere Vejis fortunam. Interim Romae principes plebis, jam diu nequicquam imminentes spei majoris honoris, dum foris otium esset, ccetus indicere in domos tribunorum plebei. ibi secreta consilia agitare: queri,

• se a plebe adeo spretos, ut, quum per tot annos tribuni 'militum consulari potestate creentur, nulli unquam ple'beio ad eum honorem aditus fuerit. multum providisse

• suos majores, qui caverint, ne cui patricio plebeii ma'gistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos 'plebei. adeo se suis etiam sordere, nec a plebe minus, 'quam a Patribus contemni.' Alii purgare plebem, culpam in Patres vertere: 'eorum ambitione artibusque 'fieri, ut obseptum plebi sit ad honorem iter. si plebi re'spirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memo

• rem eam suorum inituram surfragia esse, et parto auxi'lio imperium quoque adscituram.' Placet, tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere, petitionis liceret causa. Parva nunc res, et vix serio agendavideri possit, quaa tunc mgenti certamine Patres ac plebem accendit. Vicere tamen tribuni, ut legem perferrent: apparebatque, irritatis animis, plebem ad suos studiainclinaturam. quae ne libera essent, senatusconsultum factum est, ut consularia comitia haberentur.

XXVI. Tumultus causa fuit, quem ab iEquis et Volscis Latini atque Hernici nunciarant. T. Quinctius, Lucii filius, Cincinnatus (eidem et Penno cognomen additur) et C. Julius Mento, consules facti: nec ultra terror belli est dilatus. Lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, delectu habito, utrinque validi exercitirs profecti in Algidum convenere. ibique, seorsum Mqui, seorsum Volsci, castra communivere; intentiorque, quam unquam ante, muniendi exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuncii terroris Roman attulere. Senatui dictatorem dici placuit: quia, etsi . saepe victi populi, majore tamen conatu, quam alias unquam, rebellarent: etaliquantum Romanaejuventutismorbo absumptum erat. ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos, et certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt, qui male pugnatum ab his consulibus in AIgido auctores sint, eamque causam dictatoris creandi fuisse. Illud satis constat, ad alia discordes, in uno adversus Patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem: donec, quum alia aliis terribiliora adferrentur, nec in auctoritate senatCis consules essent, Q. Servilius Priscus, sammis honoribus egregie usus, 'Vos,' inquit, ' tribuni plebis, 'quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in 'tanto discrimine reipublicaedictatoremdicere consules pro 1 potestate vestra cogatis.' Qua voce audita, occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt, proque collegio pronunciant, 'piacere, consules senatui dicto au'dientes esse: si adversus consensum amplissimi ordinis 'ultra tendant, in vincula se duci eos jussuros.' Consules ab tribunis, quam ab senatu, vinci maluerunt; ' prodi* tum a Patribus summi imperii jus, datumque sub ju'gum tribuniciae potestati consulatum' memorantes; ' si'quidem co'gi aliquid pro potestate ab tribuno consules, 'et (quo quid ulterius privato timendum foret?) in ,' vincula etiam duci possent.' Sors, ut dictatorem diceret, (nam ne id quidem inter collegas convenerat) T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperii virum, dictatorem dixit: ab eo L. Julius magister equitum est dictus. simul edicitur et justitium: neque aliud tota urbe agi, quam belhjm apparari: cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati. utrinque enixe obeditum dictatori est.

XXVII. Haec omnia celeritate ingenti acta: relictoque C. Julio consule ad praesidium urbis, et L. Julio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur, dictator, prmeunte A. Cornelio pontifice maximo, ludos magnos tumultus eausa vovit: profectusque ab urbe, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Sicut bioa.castra hostium, parvo inter se spatio distantia, viderant, ipsi qudque mille ferme passus ab hoste, dictator Tusculo, consul Lanuvio, propiorem locum castris ceperunt. Ita quatuor exercitus, totidem munimenta, planitiem in medio, non parvis modo excursionibus ad prcelia, sed vei ad explicandas utrinque acies satis patentem, habebant. nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum a levibus prceliis est; facile patiente dictatore, conferendo vires spem universae victoriae, tentato paulatim eventu certaminura, suos praecipere. Itaque hostes, nulla in prcelio justo relicta spe, noctu adorti castra consulis, rem in casum ancipitis eventus committunt. Clamor subito ortus, non consulis rnodo vigiles, exercitum deinde drhnem, sed dictatorem qudque ex somno excivit. Ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit, nec consilio: pars militum portarum stationes firmant: pars corona vallum cingunt. In alteris apud dictatorem castris, quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit. misso extemplo ad castra subsidio, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur, ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum praeficit castris: M. Fabio legato assignat equites. nec ante lucem movere jubet manum, inter nocturnos tumultus modcratu difficilein. Omnia, quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit. illum eximium consilii animique specimen, et neutiquam vulgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde majore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. qui, postquam intentos homines in eventum periculi alieni, pro se incautos neglectis

t

vigiliis stationibusque, est adortus, prius pene cepit castra, quam oppugnari hostes satis scirent. inde, fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspeetum ab dictatore est, exclamat, capta hostium castra, nunciarique passim jubet.

XXVIII. Et jam lucescebat, omniaque sub oculis erant: et Fabius cum equitatu impetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos jam hostes fecerat. Dictator autem, parte altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique objecerat victorem pediteoi equitemque. Circumventi igitur jam in medio ad unum omnes pcenas rebellionis dedissent, ni Vectius Messius ex Volscis, nobilior vir factis, quam genere, jam orbem volventes suos increpans clara voce, ' Hic praebituri,' inquit, ' vos telis hostium estis indefensi, inulti? Quid igitur 'arma habetis? aut quid ultro bellum intulistis; in otio 'tumultuosi, in bello segnes? Quid hic stantibus spei est? 'an Deum aliquem protecturum vos, rapturumque hinc 'putatis? ferro via facienda est. Hac, qufi me prae'gressum videritis, agite, qui visuri domos, parentes, con'juges, liberos estis, ite mecum. Non murus, nec val'lum, sed armati armatis obstant. virtute pares, necessita'te, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis.' Haec locutum exsequentemque dicta redintegrato damore secuti, dant impressionem, qua Postumius Albus cohortes objecerat: et moverunt victorem, donec dictator, pedem jam referentibus suis, advenit: eoque omne prcelium versum est. Uni viro Messio fortuna hostium innititur. multa utrinque vulnera, multa passim caedes est. Jam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. Unus Postumius, ictus saxo, perfracto capite, acie excessit. non dictatorem humerus vulneratus, non Fabium prope affixum equo femur, non brachium abscissum consulem ex tam ancipiti prcelio submovit.

XXIX. Messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum juvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant. eodem omnis acies inclinatur. Consul, cftusos usque ad vallum persecutus, ipsa castra vallumque aggreditur. eodem et dictator alia parte copias admovet. non segnior oppugnatio est, quam pugna fuerat. Consulem signum quoque intra vallum injecisse ferunt, quo milites acrius subirent; repetendoque signo primam impressionem factam. Et dictator, proruto vallo, jam in castra prcelium intulerat. Tum abjici passim arma, ac dedi hostes ccepti. castrisque et his captis, hostes, praeter senatores, omnes venumdati sunt. Praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddi. ta; partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris, ipse, triumpbans invectus urbem, dictatura se abdicavit. Egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod, occasione bene pugnandi captus, injussu decesserit praesidio, victorem securi percussum. tradunt. nec libet credere; et licet, in variis opinionibus. et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana, appeilata sint: quum, qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudeiitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum: Postumius nulla tristi nota est insignitus. C. Juiius consul aedem Apollinis, absente collega, sine sorte dedicavit: aegre id passus Quinctius, quum, dimisso exercitu, in urbem redisset, nequicquam in senatu est conquestus. Insigni magnis rcbus anno additur, nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod Karthaginienses, tauti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum trajecere.

XXX. Agitatum in urbe ab tribunis plebis, ut tribuni militum consulari potestate crearentur; nec obtineri potuit. Consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Julius. XLquorum legati fcedus ab senatu cum petissent, et pro fcedere deditio ostentaretur, inducias annorum octo impetraverunt. Volscorum res, super acceptam in Algido claidem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in jurgia et seditiones versa. Undique otium fuit Romanis. Legem de mulctarum aestimatione pergratam populo, quum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre. Consules L. Sergius Fidenas iterum, Hostus Lucretius Tricipitinus. Nihil dignum dictu actum his consulibus. Secuti eos consules, A. Cornelius Cossus, T. Quinctius Pennus iterum. Vejentes in agrum Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit, quosdam ex Fidenatium juventute participes ejus

« PoprzedniaDalej »