Obrazy na stronie
PDF
ePub

præbuit. ædis Apollini pro valetudine populi vota est, multa duumviri ex libris, placandæ Deûm iræ, avertendæque a populo pestis causâ, fecere magna tamen clades in urbe agrisque, promiscuè hominum pecorumque pernicie, accepta. famem cultoribus agrorum timentes in Etruriam, Pomptinumque agrum et Cumas, postremò in Siciliam quoque frumenti causâ misere. Consularium comitiorum nulla mentio habita est. Tribuni militum consulari * potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercinus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus. Eo anno vis morbi levata, neque a penuriâ frumenti, quia antè provisum erat, periculum fuit. Consilia ad movenda bella in Volscorum quorumque conciliis, et in Etruriâ ad fanum Voltumnæ, agitata. Ibi prolatæ in annum res, decretoque cautum, ne quod antè concilium fieret; nequicquam Vejente populo querente, eandem, quâ Fidenæ deletæ sint, imminere Vejis fortunam. Interim Romæ principes plebis, jam diu nequicquam imminentes spei majoris honoris, dum foris otium esset, cœtus indicere in domos tribunorum plebei. ibi secreta consilia agitare: queri, se a plebe adeò spretos, ut, quum per tot annos tribuni • militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. multum providisse suos majores, qui caverint, ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebei. adeò se suis etiam sordere, nec a plebe minùs, quàm a Patribus contemni.' Alii purgare plebem, culpam in Patres vertere eorum ambitione artibusque 'fieri, ut obseptum plebi sit ad honorem iter. si plebi re'spirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse, et parto auxilio imperium quòque adscituram. Placet, tollendæ ambitionis causâ tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere, petitionis liceret causâ. Parva nunc res, et vix seriò agenda videri possit, quæ tunc ingenti certamine Patres ac plebem accendit. Vicere tamen tribuni, ut legem perferrent: apparebatque, irritatis animis, plebem ad suos studia inclinaturam. quæ ne libera essent, senatusconsultum factum est, ut consularia comitia haberentur. XXVI. Tumultus causa fuit, quem ab Equis et Volscis Latini atque Hernici nunciârant. T. Quinctius,

[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]

Lucii filius, Cincinnatus (eidem et Penno cognomen additur) et C. Julius Mento, consules facti: nec ultrà terror belli est dilatus. Lege sacratâ, quæ maxima apud eos vis cogendæ militiæ erat, delectu habito, utrinque validi exercitus profecti in Algidum convenere. ibique, seorsum Æqui, seorsum Volsci, castra communivere; intentiorque, quàm unquam antè, muniendi exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuncii terroris Roman attulere. Senatui dictatorem dici placuit: quia, etsi sæpe victi populi, majore tamen conatu, quàm aliàs unquam, rebellarent: et aliquantum Romanæ juventutis morbo absumptum erat. ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos, et certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt, qui malè pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint, eamque causam dictatoris creandi fuisse. Illud satis constat, ad alia discordes, in uno adversus Patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem: donec, quum alia aliis terribiliora adferrentur, nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus, summis honoribus egregiè usus, Vos,' inquit, tribuni plebis, "quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine reipublicæ dictatorem dicere consules pro * potestate vestrâ cogatis.' Quâ voce auditâ, occasionem oblatam rati tribuni augendæ potestatis secedunt, proque collegio pronunciant, placere, consules senatui dicto au• dientes esse: si adversus consensum amplissimi ordinis ultrà tendant, in vincula se duci eos jussuros. Consules ab tribunis, quàm ab senatu, vinci maluerunt; proditum a Patribus summi imperii jus, datumque sub jugum tribuniciæ potestati consulatum' memorantes; · siquidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules, et (quo quid ulterius privato timendum foret?) in vincula etiam duci possent.' Sors, ut dictatorem diceret, (nam ne id quidem inter collegas convenerat) T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperii virum, dictatorem dixit: ab eo L. Julius magister equitum est dictus, simul edicitur et justitium neque aliud totâ urbe agi, quàm bellum apparari: cognitio vacantium militiæ munere post bellum differtur. ita dubii quòque inclinant ad nomina danda.

[ocr errors]

et Hernicis Latinisque milites imperati. utrinque enixè obeditum dictatori est.

XXVII. Hæc omnia celeritate ingenti acta: relictoque C. Julio consule ad præsidium urbis, et L. Julio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, quâ eguissent in castris, moraretur, dictator, præeunte A. Cornelio pontifice maximo, ludos magnos tumultûs causâ vovit: profectusque ab urbe, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Sicut bina castra hostium, parvo inter se spatio distantia, viderant, ipsi quòque mille ferme passus ab hoste, dictator Tusculo, consul Lanuvio, propiorem locum castris ceperunt. Ita quatuor exercitus, totidem munimenta, planitiem in medio, non parvis modò excursionibus ad prælia, sed vel ad explicandas utrinque acies satis patentem, habebant. nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum a levibus præliis est; facilè patiente dictatore, conferendo vires spem universæ victoriæ, tentato paulatim eventu certaminum, suos præcipere. Itaque hostes, nullâ in prælio justo relictâ spe, noctu adorti castra consulis, rem in casum ancipitis eventûs committunt. Clamor subitò ortus, non consulis modò vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Ubi præsenti ope res egebant, consul nec animo defecit, nec consilio: pars militum portarum stationes firmant: pars coronâ vallum cingunt. In alteris apud dictatorem castris, quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit. misso extemplo ad castra subsidio, cui Sp. Postumius Albus legatus præficitur, ipse parte copiarum parvo circuitu locum maximè secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum præficit castris: M. Fabio legato assignat equites. nec ante lucem movere jubet manum, inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. Omnia, quæ vel alius imperator prudens et impiger in tali re præciperet ageretque, præcipit ordine atque agit. illum eximium consilii animique specimen, et neutiquam vulgatæ laudis, quòd ultro ad oppugnanda castra hostium, unde majore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. qui, postquam intentos homines in eventum periculi alieni, pro se incautos neglectis

[ocr errors]

vigiliis stationibusque, est adortus, priùs penè cepit castra, quàm oppugnari hostes satis scirent. inde, fume, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat, capta hostium castra, nunciarique passim jubet. XXVIII. Et jam lucescebat, omniaque sub oculis erant et Fabius cum equitatu impetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos jam hostes fecerat. Dictator autem, parte alterâ subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique objecerat victorem peditem equitemque. Circumventi igitur jam in medio ad unum omnes pœnas rebellionis dedissent, ni Vectius Messius ex Volscis, nobilior vir factis, quàm genere, jam orbem volventes suos increpans clarâ voce, Hic præbituri,' inquit, vos telis hostium estis indefensi, inulti? Quid igitur arma habetis? aut quid ultro bellum intulistis; in otio tumultuosi, in bello segnes? Quid hic stantibus spei est? an Deûm aliquem protecturum vos, rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est. Hâc, quâ me prægressum videritis, agite, qui visuri domos, parentes, conjuges, liberos estis, ite mecum. Non murus, nec vallum, sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quæ ultimum ac maximum telum est, superiores estis.' Hæc locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti, dant impressionem, quâ Postumius Albus cohortes objecerat: et moverunt victorem, donec dictator, pedem jam referentibus suis, advenit: eòque omne prælium versum est. Uni viro Messio fortuna hostium innititur. multa utrinque vulnera, multa passim cædes est. Jam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. Unus Postumius, ictus saxo, perfracto capite, acie excessit. non dictatorem humerus vulneratus, non Fabium propè affixum equo femur, non brachium abscissum consulem ex tam ancipiti prælio submovit.

[ocr errors]
[ocr errors]

.

XXIX. Messium impetus per stratos cæde hostes cum globo fortissimorum juvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant. eddem omnis acies inclinatur. Consul, effusos usque ad vallum persecutus, ipsa castra vallumque aggreditur. eodem et dictator aliá parte copias admovet. non segnior oppugnatio est, quàm pugna fuerat. Consulem signum quòque intra vallum in

jecisse ferunt, quo milites acriùs subirent; repetendoque signo primam impressionem factam. Et dictator, proruto vallo, jam in castra prælium intulerat. Tum abjici passim arma, ac dedi hostes cœpti. castrisque et his captis, hostes, præter senatores, omnes venumdati sunt. Præ dæ pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddi. ta; partem sub hastâ dictator vendidit; præpositoque consule castris, ipse, triumphans invectus urbem, dictatu râ se abdicavit. Egregia dictaturæ tristem memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quòd, occasione bene pugnandi captus, injussu decesserit præsidio, victorem securi percussum, tradunt. nec libet credere; et licet, in variis opinionibus. et argumento est, quòd imperia Manliana, non Postumiana, appellata sint: quum, qui prior auctor tam sævi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quòque Manlio cog. nomen inditum: Postumius nullâ tristi notâ est insignitus. C. Julius consul ædem Apollinis, absente collegâ, sine sorte dedicavit : ægre id passus Quinctius, quum, dimisso exercitu, in urbem redîsset, nequicquam in sena tu est conquestus. Insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quòd Karthaginienses, tanti hostes futuri, tum primùm per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum trajecere.

XXX. Agitatum in urbe ab tribunis plebis, ut tribuni militum consulari potestate crearentur; nec obtineri potuit. Consules fiunt L. Papirius Crassus, L. Julius, Equorum legati fœdus ab senatu cùm petîssent, et pro fœ. dere deditio ostentaretur, inducias annorum octo impetraverunt. Volscorum res, super acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in jurgia et seditiones versa. Undique otium fuit Romanis. Legem de mulctarum æstimatione pergratam populo, quum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi præoccupaverunt ferre. Consules L. Sergius Fidenas iterum, Hostus Lucretius Tricipitinus. Nihil dignum dictu actum his consulibus. Secuti eos consules, A. Cornelius Cossus, T. Quinctius Pennus iterum. Vejentes in agrum Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit, quosdam ex Fidenatium juventute participes ejus

« PoprzedniaDalej »