Obrazy na stronie
PDF

populorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu Vejentes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Vejeutem Capitolinus Quinctius intulit signa. ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris, et dictatore arcem Romanam respectante, ut abauguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum. Quod simul conspexit, primos equitessclamore sublato in hostem emisit. secuta peditum acies ingenti vi conflixit. Nullu parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum. eques maxime" resistebat; equitumque longe fortissimus ipse rex, ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis, trahebat certamen.

XIX. Krat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par, memorque generis, quod, amplissimum acceptum, majus auctiusque reliquit posteris. is quum ad iinpetum Tolumni, quacunque se intendisset, trepidantes Romanas videret tnrmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, ' Hiccine est,' inquit, 'ruptor

* fcederis humani, violatorque gentium juris ? jam ego hanc 'mactatam victimam, (si modo sancti quicquam in terris

* esse Dii volunt) legatorum manibus dabo.' Calcaribus subditis, infesta cuspide in unum fertirr hostem. quem quum ictum equo dejecisset, confestim et ipse hasta innisus se in pedes excepit. Assurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque saepius cuspide ad terram affixit. tum exsangui detracta spolia; caputque abscissum victor spiculo gerens, terrore caesi regis hostes fundit. Ita equitum quoquc fusa acies, quae uria fecerat anceps certamen. Dictator legionibus fugatis instat, et ad castra compulsos caedit. Fidenatium -plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus, Tiberim cum equitatu transvectus, ex agro Vejentano ingentem detulit praedam ad urbem. Inter prcelium et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copinrum, ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit: intentos deinde hostes in vailum, egressus dextra prineipali cum triariis repente inva

dit. quo pavore injecto, ceedes minor, quia pauciores erant; fuga non minus trepida, quam in acie, fuit.

XX. Omnibus locis re bene gesta, dictator senatusconsulto jussuque populi triumphans in urbem rediit. Longd maximum triumphi spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis interfecti gerens. in eum milites carmina incondita, aequantes eum Romulo, canere. Spolia in aede Jovis Feretrii, prope Romuli spolia, quae, prima Opima appellata, sola ea tempestate erant, cum solenni dedicatione dono fixit. averteratque, in se a curru dictatoris civium ora, et celebritatts ejus diei fructum prope solus tulerat. Dictator coronam auream libram pondo ex publica pecunia, populi jussu, in Capitolio Jovi donum posuit. Omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium Cossum tribunum militum sedUnda spolia opima Jovis Feretrii templo intulisse, exposui. ceterum, praeterquam quod ea rite opima spolia habentur, quae dux duci detraxit; nec ducem novimus, nisi cujus auspicio bellum geritur; titulus ipse, spoliis inscnptus, illos meque arguit, consulem ea Cossum cepisse. Hocego quum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum a'dem Feretrii Jovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptura legisse audissem; prope sacrilegium ratus sqm, Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. qui si ea in re sit error, quod tam veteres annales, quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, nono post demum anno cum T. Quinctio Penno A. Cornelium Cossum consulem habeant; existimatio communis omnibus est. nam • etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod imbeHe triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit: adeo ut quidam annales, velut funesti, nihil praeter nomina consulum suggerant. Tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet; eodem anno magistrum equitum: quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equostrem. ea libera conjectura est. Sed, (ut ego arbitror) vana versare in omnes opiniones Iicet: quum auctor pugnae, recentibus spoliis in sacra sede positis, Jovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.

XXI. M. Cornelio Maluginense, L. Papirio Crasso consulibus, exercitus in agrum Vejentem ac Faliscum ducti: praedae abactae hcminum pecorumque: hostis in agris nusquam inventus, neque pugnandi copia facta. urbes tamen non oppugnatae, quia pestilentia populum invasit. Et seditiones domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno plebis; qui,- favore nominis moturum se aliquid ratus, et Minucio diem dixerat, et rogationem de publicandis" bonis Servilii Ahalae tulerat: falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati objiciens. quae vaniora ad populum ipso auctore fuere. Ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat, terroresque ac prodigia; maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nunciabantur tecta. Obsecratio itaque a populo, duumviris praeeuntibus, est facta. Pestilentior inde annus, C. Julio iterum et L. Virginio consulibus, tantum metum vastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro Romano npn exiret, bellive inferendi memoria Patribus aut plebi esset; sed ultro Fidenates, qui se primd aut oppido, aut montibus, aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum. deinde, Vejentium exercitu accito, fnam Falisci perpelii ad instaurandum bellum, neque clade Romanorum, neque sociorum precibus, potuere) duo populi transiere Anienem; atque haud procul Coilina porta signa habuere. Trepidatum itaque, non in agris magis, quam in urbe, est. Julius consul in aggere murisque explicat copias. a Virginio senatus in aede Quirini consulitur. Dictatorem dici A. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Virginius, dum collegam consulervt, moratus, permittente eo, nocte dictatorem dixit. is sibi magistrum equitum Postumum iEbutium Elvam dicit.

XXII. Dictator omnes luce prima extra portam Collinam adessc jubet. quibuscunque vires suppetebant ad arma ferenda, praesto fuere: signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem. Quae quum agerentur, hostes in loca altiora concessere. eo dictator agmine infesto subit: nec procul Nomento signis collatis, fudit Etruscas legiones.

compulit inde in urbem Fidenas, valloque circumdedit. Sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita; neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae qvujque, abunde ex ante' convecto sufficiebat. Ita, expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis, propter propinquitatem notis, ab aversa parte urbis maxime neglecta, quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cunicuium instituit. ipse, diversissimis locis subeundo ad racenia quadrifariam diviso exercitu, qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte prcelio ab sensu operis hostes avertebat: donec, perfosso a castris monte, erecta iii arcem via est; intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas, clamor supra caput hostilis captam urbeta ostendit. Eo anno C. Furius Pacilus et M. Geganiiis Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt: ibique primum census populi est actus.

XXIII. Eosdem consules insequenti anno refectos, Julium tertium, Virginium iterum, apud Macrum Licinium invenio. Valerius Antias et Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. ceterum in tam discrepante editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur: neuter, tribunos militum eo anno fuisse, traditum a scriptoribus antiquis dissimulat. Licinio libros haud dubie sequi linteos placet: et Tubero incertus veri est. sed inter cetera, vetustate incomperta, lioc qudque in incerto positum. Trepidatum in Etruria e&t post Fidenas captas, non Vejentibus solum exterritis mctu similis excidii, sed etiam Faiiscis memoria initi primd cum iis beili: quanquam rebellantibus non adfuerant» Igitur quum duae civitates, legatis circa duodecim populos missis, impetrassent, ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium; velut magno inde tumultu imminente, senatus Mam. iEmilium dictatorem iterum dici jussit. ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto majore, quam proximo, conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis fuerat.

XXIV. Ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit. Itaque quum renunciatum a mercatoribus

S

esset, negata Vejentibus auxilia, jussosque suo consilio bellum initum suis viribus exsequi, nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint: tum dictator, ne nequicquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens, censuram minuere parat: seu nimiam potestatem ratus, seu non tam magnitudine honoris, quam diuturnitate, offensus. Concione itaque advocata, 'rempublicam foris 'gerendam,' ait, 'tutaque omnia praestanda, Deos im'mortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, 'libertati populi Romani consulturum. maximam autem

• ejus custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent; 'et temporis modus imponeretur, quibus juris imponi non

* posset. Alies magistratus annuos esse, quinquennalem 'censuram: grave esse, iisdem per tot annos magnu parte 'vitae obnoxios vivere. se Iegem laturum, ne plus, quam 'annuaac semestris, censura esset.' Consensu ingenti populi legem postero die pertulit. Et, 'ut re ipsa,' inquit, 'sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant impe'ria, dictatura me abdico.' Deposito suo magistratu, modo aliorum magistratui imposito, fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. Censores aegre passi, Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt, octuplicatoque censu aerarium fecerunt. quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem, quam ignominiam; primores Patrum, quanquam deminutum censuroc jus noluissent, exemplo acerbitatis censoriae oftensos: quippe quum se quisque diutius ac saepius subjectum censoribus fore cerneret, qudm censuram gesturum. Populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut vis a censoribus nullius auctoritate, praeterquam ipsius Mamerci, deterreri quiverit.

XXV. Tribuni plebis, assiduis concionibus prohibendo consularia comitia, quum res prope ad interregnum perducta est, evicere tandem, ut tribuni militutn consulari potestate crearentur: victoriaa praemium,.quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit. omnes patricii weati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Fossius, L. Sergius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum rerum otiutn

« PoprzedniaDalej »