Obrazy na stronie
PDF

inopiae, profiteri cogendo frumentum, et vendere, quod usu menstruo supcresset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde.et objiciendo irac populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis, quam levaret, inopiam; multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.

XIII. Tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus, praedives, rem utilem, pessimo exemplo, pejore consilio, est aggressus frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, (quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat) largitiones frumenti facere instituit: plebemque, h'oc munere delinitam, quacunquc incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere; haud dubium consulatum favore ac spe despondentem. Ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo, quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere. et, quoniam consulatus quoque eripiendus invitis Patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, praemium fore. Jam comitia consularia instabant. quae res eum, nec dum compositis maturisve satis consiliis, oppressit. Consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus vir novanti res: collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen. et L. Minucius praefectus annonae, seu refectus, seu, quoad res posceret, in incertum creatus. nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen. Hic Minucius, eandem publice curationem agens, quam Maelius privatim agendam susceperat, quum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem compertam ad senatum refert, • Tela in domum Maelii conferri, eumque con. ciones domi habcrc: ac non dubia regni consilia esse. 'tempus agendae reinondum stare; cetera jam convenisse; 'et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem, 'et partita ducibus multitudinis ministeria esse. Serius se 'pene, quam tutum fuerit, ne cujus incerti vanique auc'tor esset, ea deferre.' Quae postquam sunt audita, et undique primores Patrum et prioris anni consules in

increparent, quod eas largitienes ccetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules, quod exspectassent, donec a praefecto annonae tanta res ad senatura deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem; tum T. Quinctius, ' Consules 'immerito increpari,' ait, ' qui, constricti legibus de pro'vocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam 'tantum virium in magistratu ad eam rem pro atrocitate 'vindicandam, quantum animi, haberent. opus esse non

• forti solum viro, sed etiam 'libero exsolutoque legum < vinculis. Itaque se dictatorem L. Quinctium dicturutn. 'ibi animum parem tantae potestati esse.' Approbantibus cunctis, primo Quinctius abnuere: et, ' quid sibi vellent,' rogitare, ' qui sc aetate exacta tantae dimicationi objice'rent.' Dein, quum undique plus in illo senili animo non consiiii modo, sed etiam virtutis esse, quam in omnibus aliis dicerent, Uiudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret; precatus tandem Deos immortales Cincinnatus, ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive reipublicae esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.

XIV. Postero die, dispositis praesidiis, quum in forum descendisset, conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux. eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent; expertes consiliorum regni, ' qui tumultus, quod bellum repens, aut dicta'toriam majestatem, aut Quinctium post octogesimum an

* num rectorem reipublicae quaesisset,' rogitarent; missus ab dictatore Scrvilius magister equitum ad Maelium, ' Vo'cat te,' inquit, 'dictator.' Quum pavidus ille, 'quid 'vellet,' quaereret; Serviliusque ' causam dicendam esse' pioponeret. ' crimenque, a Minucio delatum ad senatum, 'diluendum;' tunc Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari: postremo, quum apparitor jussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus, fugiensque, fidem plebis Romanae implorare: et opprimi se consensu Patrum dicere, quod plebi benigne fecisset: orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent, neve ante oculos suos trucidari sinerent. Haec eum vociferantem assecutus Ahala Servilius obtruncat: respersusque cruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum juvenum, dictatori renunciat, vocatum ad eum Maelium, repulso apparitore concitantem multitudinem, pcenam meritam habere. Tum dictator, ' Macte virtute,' inquit, ' C. Servili, esto, liberata republica.'

XV. Tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti, ad concionem vocari jussit; et ' Maelium 'jure caesum,' pronunciavit, ' etiam si regni crimine insons 'fuerit; qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non 'venisset. Se ad causam cognoscendam consedisse; qua 'cognita, habiturum fuisse Maelium similem causae for'tunam. Vim parantem, ne judicio se committeret, vi 'coercitum esse. nec cum eo, tanquam cum cive, agen'dum fuisse; qui natus in libero populo inter jura leges'que, ex qua urbe reges exactos sciret, eodemque anno 'sororis filios regis, et iiberos consulis liberatoris patriae, 'propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem re'gum, a patre securi esse percussos; ex qua Collatinum

• Tarquinium consulem nominis qdio abdicare se magistra-' 'tu atque exsulare jussum; in qua de Sp. Cassio, post ali

'quot annos, propter consilia inita de regno supplicium 'sumptum; in qua nuper decemviros bonis, exsilio, capite 'mulctatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem 'regni conceperit. Et quis homo? quanquam nullam no'bilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad do.' minationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios, 'consulatibus, decemviratibus, suismajorumquehonoribus, 'splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas fuerit: 'Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus, quam 'sperandus, fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris 'sperasse libertatem sc civium suorum emisse, ciboque ob

* jiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum 'in servitutem perlici posse: ut, quem senatorem conco'quere civitas vix posset, regem ferret, Romuli condito

'' ris, ab' Diis orti, recepti ad Deos, insignia- atque impe'rium habentem. Non pro scelere id magis, quam pro 'monstro, habendum. Nec satis esse sanguine ejus expi'atum, nisi tecta parietesque, intra qua: tantum amentiae 'conceptum esset, dissiparentur; bonaque, contacta pretiis 'regni mercandi, publicarentur. jubere itaque, quaestores 'vendere ea bona, atque in publicum redigere.'

XVI. Domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo jussit. id iEquimaelium appellatum est. L. Minucius bove aurato extra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum, assibus in modios aestimatum, piebi divisit. Hunc Minucium, apud quosdam auctores, transisse a Patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem, motam ex Maeliana caede, sedasse, invenio. Ceterum vix credibile «st, numerum tribunorum Patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum; nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse, aut certe tentasse. sed ante omnia refellit falsum imnginis titulum paucis ante* annis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q. Caecilius, Q; Junius, Sex. Titinius, soli cx collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minucii legem; et criminari nunc Minucium, nunc Servilium apud plebem, querique indignam necem Maelii non destiterant. Pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius, quam consulum, comitia haberentur; haud dubii, quin sex locis (tot enim jam creaii licebat) et plebeii aliqui, profitendo se ultore^ fore Maelianae caedis, crearentur. Plebs, quanquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec plures, quam tres, tribunos consulari potestate creavit, et in iis L. Quinctium Cincinnati filium: ex cujus dictaturae invidiu tumultus quaerebatur. Praelatus suffragiis Quinctio Mam. iEmilius, vir summae dignitatis". L. Julium tertium creant.

XVII. In horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium Vejentium regem ac Vejentes defecere. Majus addirum dcfectioni scelus. C. Fulcinium, Cioelium Tullum, Sp. Ancium, L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, jussu Tolumnii interfecerunt. Levant quidam regis facinus. in tesserarum prospero jactu vocem ejus ambiguam, ut occidi jussisse videretur, ab Fidenatibus exceptam, causam mortis legatis fuisse. Rem incredibilem-; interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de c«ede ruptura jus gentium, non aversum ab intentione lusus animum: nec deinde in horrorem versum facinus. propius est fidem, obstringi Fidenatium populum, ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti sceleris voluisse. Legatorum, qui Fidenis eaesi erant, statu.c- publice in Hostris positae Sunt. Cum Vejentibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis, atrox dimicatio instabat. Itaque ad curam summae rerum, quieta plebe tribunisque ejus, nihil controversiae fuit, quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas; a belio credo, quod deinde gessit, appellatum. Hic enim primus cis Anienem cum rege Vejentium secundo prcelio conflixit, nec incruentam victoriam retulit. Major itaque ex civibus amissis dolor, quam ltetitia fusis hostibus fuit. et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Mmilium jussit. Is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente juvenem, dixit; Ad delectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adjecti, et numerus amissorum proxima pugna expletus. Legatos Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator jussit. Quum potestas major, tum vir quoque potestati par, hostes ex agro Romano trans Anienem submovere, collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt, referentes castra: nec ante in campos degressi sunt, quam legiones auxilio Faliscorum venerunt. Tum demum castra Ktruscorum pro mcenibus Fidenarum posita. et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat, vallo interposito. postero die in aciem eduxit.

XVIII. Inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens, satisquefidenssibi, poscere pugnam: Vejenti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius, quanquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. Dictatori ac Romanis, quod detrectasset pugnam hostis, animi accessere: posteroque die, jam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus, ni copia pugnae fiat, utrinque acies inter bina castra in medium campi procedunt. Vejens, multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana aggrederentur, post montes circummisit. Trium

« PoprzedniaDalej »