Obrazy na stronie
PDF

cepisset. Legati ab Ardea Romam venerunt, ita de injuria querentes, ut, si demeretur ea, in fcedere atque amicitia mansuros, restituto agro, appareret. Ab senatu responsum est, 'judicium populi rescindi ab senatu non

* posse, praeterquam quod nullo nec exemplo nec jure fie

* ret, concordiae etiam ordinum causa. Si Ardeates sua 'tempora exspectare velint, arbitriumque senatui levandae 'injuriae suae permittant, fore, ut postmodo gaudeant, se 'irae moderatos; sciantque, Patribus aeque curae fuisse, ne 'qua injuria in eos oriretur, ac ne orta diuturna esset.' Ita legati, quum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi. Patricii, quum sine curuli magistratu respublica esset, coiere, et interregem creavere. contentio, consulesne, an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit. Interrex ac senatus, consulum comitia; tribuni plebis et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. Vicerunt Patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, frustra certare supersedit: et principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio sui, quam quibus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebis certamen sine effectu in beneficio apud primores Patrum reliquere. T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His consulibus cum Ardeatibus fcedus renovatum est. idque monumenti est, consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis, neque in libris magistratuum inveniuntur. credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectis his consulibus, praetermissa nomina consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in fcedere Ardeatino, et in linteis libris ad Monetae inventa. Et foris, quum tqt terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

VIII. Hunc annum (seu tribunos modo, seu tribunis suffectos consules quoque habuit) sequitur annus haud dubiis consulibus, M. Geganio Macerino iterum, T. Quihctio Capitolino quintiim consulibus. Idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae: quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, senatus, equitumque centuriae, decoris dedecorisque discrimen sub ditione ejus magistratus, publicorum jus privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. Ortum autem initium rei est, quod in populo, per multos annos incenso, neque differri census poterat, neque consulibus, quum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere. Mentio illata ab senatu est, 'Rem * operosam ac minime consularem suo proprio magistratu 'egere: cui scribarum ministerium, custodiaeque et tabu'larum cura, cui arbitrium formulae censendi subjiceretur.' Et Patres, quanquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in republica essent, laeti accepere: id, quod evenit, futurum credo etiam rati, ut mox opes eorum, qui praeessent, ipsi honori jus majestatemque adjicerent. Et tribuni, (id quod tunc erat) magis necessariamj qoam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis qudque rebus incommode adversarentur, haud sane tetendere. Quum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit. Censores ab re appellati sunt.'

IX. Dum haec Rom83 geruntur, legati ab Ardea veniunt, pro veterrima societate renovatoque fcedere recenti, auxilium prope eversae urbi implorantes. Frui namque pace, optimo consilio cum populo Romano servata, per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum: quae fuere eruntque pluribus populis magis exitio, quam bella externa, quam fames morbive, quaeque alia in Deum iras, velut uitima publicorum malorum, vertunt. Virginem plebeii generis, maxime' forma notam, petiere juvenes: alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi ejusdem corporis erant; nobilis alter.-nulla re, praeterquam forma, captus. adjuvabant eum optimatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit. nobilis superior judicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis jungi puellam volebat. tutores, in ea quoque re partium memores, ad suum tendere. Quum res peragi intra parietes nequisset, ventumin jus est. postulatu audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant jus nuptiarum. sed vis potentior fuit. namque tutores, inter suae partis homines de injuria decreti palam in foro concionati, manu facta virginem ex domo matris rapiunt. adversus quos infestior coorta optimatium acies sequitur accensum injuria juvenem. fit prcelium atrox. Pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optimatium cum ferro ignique excursiones facit. urbem qudque, omnis etiam expertem ante certaminis, multitudine opificum ad spem prae&e evocata, obsidere parat. nec ulla species cladesque belli abest; velut contacta civitate rabie duorum juvenum, funestas nuptias ex occasu patriae petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique est visum. optimates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. Priores Volsci, duce iEquo Clcelio, Ardeam venere, et meenibus hostium vallum objecere. Quod ubi Romam est nunciatum, extemplo M. Geganius consul, cum exercitii profectus, tria millia passuum ab hoste locum castris cepit, praecipitique jam die curare corpora milites jubet. quarta deinde vigilia signa profert: cceptumque opu,s aded approperatum est, ut, sole orto, Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos, quam a se urbem, viderent. et alia parte consul muro Ardeae brachium injunxerat; qua ex oppido sui commeare possent.

X. Volscus imperator, qui ad eam diem, non comme-atu praeparato, sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento, aluisset militem, postquam septus vallo repente inopem omnium rerum videt, ad colloquium consule evocato, 'si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, ab'ducturum se inde Volscos,' ait. Adversus ea consul, 'victis conditiones accipienda* esse, non ferendas,' respondit; 'neque, ut venennt ad oppugnandos socios populi 'Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse. Dedi im'peratorem, arma poni,' jubet, ' fatentes victos se esse, et 'imperio parere. aliter, tam abeuntibus, quam manenti'bus, se hostem infcnsum, victoriam potius ex . Volscis, 'quam pacem infidam, Romam relatuium.' Volsci exiguam spem in armis, alia undique abscissa, quum nentassent, praeter cetera adversaloco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, quum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis, sub jugum missi, cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur. et, quum haud procul urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt pcenas, vix nunciis caedis relictis. Romanus Ardeae turbatas seditione res, principibus ejus motus securi percussis, bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis, composuit: demptamque injuriam judicii tanto beneficio populi Romani ArdeaTtes credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicae avaritiae monumentum videbatur. Consul triumphans in urbem redit, Clcelio duce Volscorum ante currum ducto, praelatisque spoliis, quibus dearmatum exercitum hostium sub jugum miserat. iEquavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegae: quia concordiae pacisque domesticam curam, jura infimis sumxnisque moderando, ita tenuit, ut eum et Patres severum consulem, et plebs satis comem crediderint. Et adversus tribunos auctoritate plur,i, quam certamine, tenuit. quinque consulatus, eodem tenore gesti, vitaque omnis, coneulariter ivcta, verendum pene ipsum magis, quam honorem, faciebant. eo tribunorum militariirm iiulla mentio his consulibus fuit.' ,

XI. Consules creant M. Fabium Vibulanum, Postumum ^Ebutium Cornicinem. Fabius et iEbutius consules, quo majori gloriae rerum, domi forisqtte gestarum, succeJere se cernebant, (maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum) eo impensius, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam judicii, senatusconsultum fecerunt; ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur. Hoc palam rdatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret judicii rescindendi consilium initum. Consenserant autem, ut, multo majore parte Rutulorum colonorum, quam Romanorum, scripta, nec ager ullus divideretur, nisi is, qui interceptus judicio infami erat; nec ulli prius Romano ibi, quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri assignaretur. Sic ager ad Ardeates rediit. Triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, T. Clcelius Siculus, M. ^Ebutius Elva. qui, per minime populare" ministerium agro assignando sociis, quem populus Romanus suum judicasset, quum plebem offendissent, ne primoribus quidem Patfum satis accepti, quod nihil gratiae cujusquam dederant; vexationes, ad populum jam die dicta ab tribunis, coloni adscripti remanendo in colonia, quam testem integritatis justitiaeque habebant, vitavere.

XII. Pax domi forisque fuit et hoc et insequenti anno, C. Furio Pacilo et M. Papirio Crasso consulibus. Ludi, ab decemviris per secessionem plebis a Patribus ex senatusconsulto voti, eo anno facti sunt. Causa seditionum nequicquam a Pceteiio quaesita. qui, tribunus plebis iterum ea ipsa denunciando factus, neque, ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum, pervincere potuit: et, quum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur Patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari jussi sunt, ludibrioque erant minae tribuni, denunciantis se deleotum impediturum; quum, quietis finitimis, neque bello, neque belli apparatu opus esset. Sequitur hanc tranquillitatem rerum annus, Proculo Geganio Macerino, L. Menenio Lanato consulibus, multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto. Unum afuit bellum externum: quo si aggravatae res essent, vix ope Deorum omnium resisti potuisset. Ccepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine concionum et urbis deserto agrorum cultu. nam utrumque traditur. et Patres plebem desidem, et tribuni plebis nunc fraudem nuncnegligentiam consulum accusabant. Postremd perpulere plebeii, haud adversante ser/atu, ut L. Minucius praefectus annonae crearetur; felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus, quam ad curationem ministerii sui: quanquam postremo annonae quoque levatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. -Qui quum; multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequicquam missis, (nisi quod ex Etruria haud ita multum frumenti advectum est) nulkim momentum annonae fecisset; et, revolutus ad dispensationem

« PoprzedniaDalej »