Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

cepisset. Legati ab Ardeâ Romam venerunt, ita de injuriâ querentes, ut, si demeretur ea, in fœdere atque amicitiâ mansuros, restituto agro, appareret. Ab senatu responsum est, judicium populi rescindi ab senatu non posse, præterquam quòd nullo nec exemplo nec jure fieret, concordiæ etiam ordinum causâ. Si Ardeates sua tempora exspectare velint, arbitriumque senatui levandæ injuriæ suæ permittant, fore, ut postmodo gaudeant, se iræ moderatos; sciantque, Patribus æquè curæ fuisse, ne qua injuria in eos oriretur, ac ne orta diuturna esset.' Ita legati, quum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi. Patricii, quum sine curuli magistratu respublica esset, coiêre, et interregem creavere. contentio, consulesne, an tribuni militum crearentur, in interregno rem dies complures tenuit. Interrex ac senatus, consulum comitia; tribuni plebis et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. Vicerunt Patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, frustra certare supersedit: et principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio sui, quàm quibus ut indigni præterirentur. tribuni quòque plebis certamen sine effectu in beneficio apud primores Patrum reliquere. T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His consulibus cum Ardeatibus fœdus renovatum est. idque monumenti est, consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis, neque in libris magistratuum inveniuntur. credo, quòd tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectis his consulibus, prætermissa nomina consulum horum. Licinius Macer auctor est, et in fœdere Ardeatino, et in linteis libris ad Monetæ inventa. Et foris, quum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

VIII. Hunc annum (seu tribunos modò, seu tribunis suffectos consules quòque habuit) sequitur annus haud dubiis consulibus, M. Geganio Macerino iterum, T. Quinctio Capitolino quintum consulibus. Idem hic annus censuræ initium fuit, rei a parvâ origine ortæ: quæ deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinæque Romanæ penes eam regimen, senatus, equitumque cen

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

turiæ, decoris dedecorisque discrimen sub ditione ejus magistratûs, publicorum jus privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. Or. tum autem initium rei est, quòd in populo, per multos annos incenso, neque differri census poterat, neque consulibus, quum tot populorum bella imminerent, operæ erat id negotium agere. Mentio illata ab senatu est, Rem operosam ac minimè consularem suo proprio magistratu egere: cui scribarum ministerium, custodiæque et tabu'larum cura, cui arbitrium formulæ censendi subjiceretur.' Et Patres, quanquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in republicâ essent, læti accepere: id, quod evenit, futurum credo etiam rati, ut mox opes eorum, qui præessent, ipsi honori jus majestatemque adjicerent. Et tribuni, (id quod tunc erat) magis necessariam, quàm speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quòque rebus incommodè adversarentur, haud sanè tetendere. Quum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis præfecit. Censores ab re appellati sunt.

IX. Dum hæc Romæ geruntur, legati ab Ardeâ veni. unt, pro veterrimâ societate renovatoque fœdere recenti, auxilium prope eversæ urbi implorantes. Frui namque pace, optimo consilio cum populo Romano servatâ, per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum: quæ fuere eruntque pluribus populis magis exitio, quàm bella externa, quàm fames morbive, quæque alia in Deûm iras, velut ultima publicorum malorum, vertunt. Virginem plebeii generis, maximè formâ notam, petiêre juvenes alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi ejusdem corporis erant ; nobilis alter, nullâ re, præterquam formâ, captus, adjuvabant eum optimatium studia, per quæ in domum quòque puellæ certamen partium penetravit. nobilis superior judicio matris esse, quæ quàm splendidissimis nuptiis jungi puellam volebat. tutores, in eâ quòque re partium memores, ad suum tendere. Quum res peragi intra parietes nequîsset, ventum in jus est. postulatu audi

R

to matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant jus nuptiarum. sed vis potentior fuit. namque tutores, inter suæ partis homines de injuriâ decreti palàm in foro concionati, manu factâ virginem ex domo matris rapiunt. adversus quos infestior coorta optimatium acies sequitur accensum injurià juvenem. fit prælium atrox. Pulsa plebs, nihil Romanæ plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optimatium cum ferro ignique excursiones facit. urbem quòque, omnis etiam expertem antè certaminis, multitudine opificum ad spem prædæ evocatâ, obsidere parat. nec ulla species cladesque belli abest; velut contactâ civitate rabie duorum juvenum, funestas nuptias ex occasu patriæ petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique est visum. optimates Romanos ad auxilium urbis obsessæ, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. Priores Volsci, duce Equo Cloelio, Ardeam venere, et monibus hostium vallum objecere. Quod ubi Romam est nunciatum, extemplo M. Geganius consul, cum exercitu profectus, tria millia passuum ab hoste locum castris cepit, præcipitique jam die curare corpora milites jubet. quartâ deinde vigilià signa profert: cœptumque opus adeò approperatum est, ut, sole orto, Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos, quàm a se urbem, viderent. et aliâ parte consul muro Ardeæ brachium injunxerat; quâ ex oppido sui commeare pos

sent.

X. Volscus imperator, qui ad eam diem, non commeatu præparato, sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento, aluisset militem, postquam septus vallo repentè inopem omnium rerum videt, ad colloquium consule evocato, 'si solvendæ obsidionis causâ venerit Romanus, abducturum se inde Volscos,' ait. Adversus ea consul, • victis conditiones accipienda esse, non ferendas,' respondit; neque, ut venerint ad oppugnandos socios populi • Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse. Dedi imperatorem, arma poni,' jubet, fatentes victos se esse, et imperio parere. aliter, tam abeuntibus, quàm manentibus, se hostem infensum, victoriam potiùs ex. Volscis, quàm pacem infidam, Romam relaturum.' Volsci exiguam spem in armis, aliâ undique abscissâ, quum nentâs

[ocr errors]
[ocr errors]

sent, præter cetera adversa loco quòque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, quum ab omni parte cæderentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis, sub jugum missi, cum singulis vestimentis ignominiæ cladisque pleni dimittuntur. et, quum haud procul urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt pœnas, vix nunciis cædis relictis. Romanus Ardeæ turbatas seditione res, principibus ejus motûs securi percussis, bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis, composuit: demptamque injuriam judicii tanto beneficio populi Romani Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicæ avaritiæ monumentum videbatur. Consul triumphans in urbem redit, Cloelio duce Volscorum ante currum ducto, prælatisque spoliis, quibus dearmatum exercitum hostium sub jugum miserat. Æquavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegæ: quia concordiæ pacisque domesticam curam, jura infimis summisque moderando, ita tenuit, ut eum et Patres severum consulem, et plebs satis comem crediderint. Et adversus tribunos auctoritate plura, quàm certamine, tenuit. quinque consulatus, eodem tenore gesti, vitaque omnis, consulariter acta, verendum penè ipsum magis, quàm honorem, faciebant. eo tribunorum militarium nulla mentio his consulibus fuit.

1

XI. Consules creant M. Fabium Vibulanum, Postumum Æbutium Cornicinem. Fabius et Æbutius consules, quo majori gloriæ rerum, domi forisque gestarum, succedere se cernebant, (maximè autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quòd Ardeatibus in re præcipiti tantâ foret curâ subventum) eo impensiùs, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam judicii, senatusconsultum fecerunt; ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eò præsidii causâ adversus Volscos scriberentur. Hoc palàm relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret judicii rescindendi consilium initum. Consenserant autem, ut, multo majore parte Rutulorum colonorum, quàm Romanorum, scriptâ, nec ager ullus divideretur, nisi is, qui interceptus judicio infami erat; nec ulli priùs Romano ibi, quàm omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri

[ocr errors]

assignaretur. Sic ager ad Ardeates rediit. Triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cloelius Siculus, M. Æbutius Elva. qui, per mi-nimè populare ministerium agro assignando sociis, quem populus Romanus suum judicâsset, quum plebem offendissent, ne primoribus quidem Patrum satis accepti, quòd nihil gratiæ cujusquam dederant; vexationes, ad populum jam die dictâ ab tribunis, coloni adscripti remanendo in coloniâ, quam testem integritatis justitiæque habebant, vitavere.

XII. Pax domi forisque fuit et hoc et insequenti anno, C. Furio Pacilo et M. Papirio Crasso consulibus. Ludi, ab decemviris per secessionem plebis a Patribus ex senatusconsulto voti, eo anno facti sunt. Causa seditionum nequicquam a Pœtelio quæsita. qui, tribunus plebis iterum ea ipsa denunciando factus, neque, ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum, pervincere potuit: et, quum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur Patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari jussi sunt. ludibrioque erant minæ tribuni, denunciantis se delectum impediturum ; quum, quietis finitimis, neque bello, neque belli apparatu opus esset. Sequitur hanc tranquillitatem rerum annus, Proculo Geganio Macerino, L. Menenio Lanato consulibus, multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto. Unum afuit bellum externum: quo si aggravatæ res essent, vix ope Deorum omnium resisti potuisset. Cœpere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine concionum et urbis deserto agrorum cultu. nam utrumque traditur. et Patres plebem desidem, et tribuni plebis nunc fraudem nunc negligentiam consulum accusabant. Postremò perpulere plebeii, haud adversante senatu, ut L. Minucius præfectus annonæ crearetur; felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus, quàm ad curationem ministerii sui: quanquam postremò annonæ quòque levatæ haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. Qui quum, multis circa finitimos populos legationibus terrâ marique nequicquam missis, (nisi quòd ex Etruriâ haud ita multum frumenti advectum est) nullum momentum annonæ fecisset; et, revolutus ad dispensationem

« PoprzedniaDalej »