Obrazy na stronie
PDF
ePub

quàm fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Vejentium animi, et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt) et quòd ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis quàm justi more belli. Itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu, raptam ex agris prædam portantes, Vejos rediêre: Romanus contrà, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimæ instructus intentusque, Tiberim transit. quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Vejentes audivere: obviàm egressi, ut potiùs acie decernerent, quàm inclusi de tectis manibusque dimicarent. Ibi, viribus nullâ arte adjutis, tantùm veterani robore exercitûs rex Romanus vicit: persecutusque fusos ad monia hostes, urbe validâ muris ac situ ipso munitâ abstinuit: agros rediens vastat, ulciscendi magis quàm prædæ studio. Eâque clade haud minùs quàin adversâ pugnâ subacti Vejentes, pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte mulctatis in centum annos induciæ datæ. Hæc fermè, Romulo regnante, domi militiæque gesta: quorum nihil absonum fidei divinæ originis, divinitatisque post mortem creditæ fuit ; non animus in regno avito recuperando, non condendæ urbis consilium, non bello ac pace firmandæ. ab illo enim profectu viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. multitudini tamen gratior fuit quàm patribus; longè ante alios acceptissimus militum animis. trecentosque armatos ad custodiam corporis, quo Celeres appellavit, non in bello solùm, sed etiam in habuit. pace,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Capræ paludem haberet, subitò coörta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit. nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit, nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavóre, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procellâ; tamen, velut orbitatis metu icta,mæstum aliquamdiu

Ro

silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent. pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quòque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quòque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Julius, sollicitâ civitate desiderio regis, et infensâ Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. 'mulus,' inquit, Quirites, parens urbis hujus, primâ ho'diernâ luce cœlo repentè delapsus, se mihi obvium dedit. "quum, perfusus horrore venerabundusque adstitissem, petens precibus, ut contrà intueri fas esset: Abi, nuncia, inquit, Romanis, Cœlestes ita velle, ut mea Roma caput ' orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant: sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse. hæc,' inquit, locutus, sublimis abiit.' Mirum, quantum illi viro, nuncianti hæc, fidei fuerit; quàmque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, factâ fide immortalitatis, lenitum sit.

[ocr errors]

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cu pido versabat. nec dum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones: inter ordines certabatur. oriundi ab Sabinis, ne, quia post Ta tii mortem ab suâ parte non erat regnatum, in societate æquâ possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum expertà. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circà civitatium irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliquod caput placebat; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patrés, decem decúriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summæ rerum præessent, consociant. decem imperitabant, unus cum-insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat: annoumque intervallum regni fuit. id ab re, quod nuné

:

quoque tenet nomen, Interregnum appellatum. Fremere deinde plebs; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultrà nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultrò rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summâ potestate populo permissâ, ut non plus darent juris, quàm detinerent. decreverunt enim, ut, cùm populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent hodieque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi ademptâ, priùs quàm populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auc tores fiunt. Tum interrex, concione advocatâ: Quod bonum, faustum, felixque sit,' inquit, Quirites, Regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, creâritis, auctores 'fient,' Adeò id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modò sciscerent juberentque, ut Senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

6

XVIII. Inclyta justitia religioque eâ tempestate Numæ Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illâ quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falsò Samium Pythagoran edunt: quem, Servio Tullio regnante Romæ, centum ampliùs post annos, in ultimâ Italiæ orâ, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum æmulantium studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem, ætatis fuisset, quæ fama in Sabinos, aut quo linguæ commercio, quenquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quàm disciplinâ tetricâ ac tristi veterum Sabinorum : quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numæ, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur; tamen, neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quenquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus auguratò urbe condendâ regnum adeptus est, de se quòque Deos consuli jussit. inde ab

augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuum. que sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextrâ manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit. Signum contrà, quò longissimè conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manum translato, dextrâ in caput Numæ impositâ, precatus est ita:

Jupi

ter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse; uti tu signa nobis certa adclarâssis inter eos fines, quos feci.' Tum peregit verbis auspicia, quæ mitti vellet. quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam, legibusque ac moribus de integro condere parat. quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militiâ animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum, ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus, ut in armis esse civitatem; clausus, pacatos circa omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum: iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique partâ. Clauso eo, quum omnium circà finitimorum societate ac fœderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primùm, rem ad multitudinem imperitam, et illis seculis rudem, efficacissi mam, Deorum metum injiciendum ratus est. qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Deâ Egeriâ congressus nocturnos esse: ejus se monitu, quæ acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primùm, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum. quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui

solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis, dies congruerent. Idem nefastos dies fas

tosque fecit: quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat; ea maximè quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quàm Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit. huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Albâ oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. His, ut assiduæ templi an. tistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque ceremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegumen: cœlestiaque arma, quæ ancilia appellantur, ferre; ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit: ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modò ceremonias, sed justa quòque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent.

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversâ, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proxi

« PoprzedniaDalej »