Obrazy na stronie
PDF

quam fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit. .

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Vejentium animi, et consanguinitate, (nam FMenates quoque Etrusci fuerunt) et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis quam justi more belli. Itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes, Vejos rediere: Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque, Tiberim transit. quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Vejentes audivere: obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis mcenibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adjutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit: persecutusque fusos ad mrenia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit: agros rediens vastat, ulciscendi magis quam praedae studio. Eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Vejentes, pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte mulctatis in centum annos induciae datae. Haec ferme, Romulo regnante, domi militiaeque gesta: quorum nihil absonum fidei divina? originis, divinitatisque post mortem creditae fuit; non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. ab illo enim profectu viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. multitudini tamen gratior fuit quam patribus; longe ante alios acceptissimus militum animis. trecentosque armatos ad custodiam corporis, quo Celeres appellavit, non iri beIio solum, sed etiam in pace, habuit. .\; '-..- i

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magrm fraigore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit. • nec deinde injterris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum proceL la; tamen, velut orbitatis metu icta, imcestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deutn Deo natum, regem parentemque urbis Romana: salvere universi Romulum jubent. pacem precibus exposcuitt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum qudque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hsec quoque, sed perobscura, fama. Iliam altemm admiratio viri et pavor prscsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Julius, sollicita civitate desiderio regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in concionem prodit. 'Ro'mulus,' inquit, ' Quirites, parens urbis hujus, prima ho'dierna luce ccelo repente delapsus, se mihi obvium dedit. 'quum, perfusus horrore venerabundusqueadstitissem, pe'tens precibus, ut contra intueri fas esset: Abi, nuncia, 'inquit, Romanis, Ccelestes ita velle, ut mea Roma caput 'orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant: sci'antque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis 'Romanis resistere posse. haec,' inquit, 'locutus, subli'mis abiit.' Mirum, quantum illi viro, nuncianti haec, fidei fuerit; quamque desiderium Romuii apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit. -''

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. nec dum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones: inter ordines certabatun oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate «qua possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peiegrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde Patres incessit, necivitatemsine imperio,exercitum sine duce, multarum circa civitatium irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliqiiod caput placebat; et nemo.alteri concedere in auimum inducebat. Ita rem ioter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant. decem imperitabant, unus cum msignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem lbat: anjiuumque intervallum regni fuit.-id.ab re, quud.nunc qutique tenet nomen, Interregnum appellatum. Fremere deincle plebs; multiplicatam servitutcm, centum pro uno dominos Factos: nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultrd rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent juris, quam detinerent. decreverunt enim, ut, cum populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent: hodieqUe in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi adempta, prius quam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocata: 'Quod

* bonum, faustum, felixque sit,' inquit, 'Quirites, Regem 'create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, 'qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores

* fient,' Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent juberentque, ut Senatus decerneret, qui Romae regnaret. - . .. . •

XVIII. Inclyta justitia religioque ea tempestate Numae Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam aetate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinae ejus, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoran edunt: quem, Servio Tullio rcgnante Romae, centum amplius post annos, in ultima Italiae ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum aemulantium studia ccetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos, aut quo linguae commercio, quenquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non lam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum: quo genere nullum quondam incorruptius fuit... Audito nomine Numnc, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur ; tamen, neque se quisquam, nec factionis suae alium, nec deniquc Patrum aut civium quenquam praeferre illi viiro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio reguum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato.urbe: condenda regnum adeptus est, de se quoque Deos consuli.jussit. inde ab augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam ejus, capite velato, sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit. Signum contra, qud longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numa e imposita, precatus est ita: 'Jupi'ter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego 'caput teneo, regem Romae esse; uti tu signa nobis certa • adeiarassis inter eos fines, quos feci.' Tum peregit verbis auspicia, quae mitti vellet. quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam, Jegibusque ac moribus de integro condere parat. quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militia animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum, ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus, ut in armis esse civitatem; clausus, pacatos circa omnes populos, significaret. Bis deinde post Numae regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum pri. mum perfectum bullum: iterum, quod nostrae aetati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Caesare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac fcederibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis seculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est. qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria congressus nocturnos esse: ejus se monitu, quae acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacer-dotes suos cuique Deorum praeficere. Atque omnium primum, ad cursum lunae, in duodccim menses describit annum. quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibua interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis, dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit: quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat; ea maxime qure nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plurea Romuli, quam Numae, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. His, ut assiduae templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque ceremoniis venerabiles ac fanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictae insigne dedit, et super tunicam aeneum pectori tegumen: ccelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre; ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit: ut esset, quo consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbareiur. Nec ccelestes modo ceremonias, sed justa quoquefunebriaplacandosque Manes, ut idem Pontrfex edoceret; quaeque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

XXI. Ad haec consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cosleste Numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proxU

« PoprzedniaDalej »