Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

plebe, et ex Patribus, qui utrisque utilia ferrent, quæque æquandæ libertatis essent, sinerent creari.' Rem non aspernabantur Patres: daturum leges neminem, ' nisi ex Patribus,' aiebant. Quum de legibus conveniret, de latore tantùm discreparet; missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, A. Manlius, P. Sulpicius Camerinus; jussique inclytas leges Solonis describere, et aliarum Græciæ civitatium instituta, mores, juraque noscere.

XXXII. Ab externis bellis quietus annus fuit; quietior insequens, P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio tribunorum: quod primò legatorum, qui Athenas ierant, legumqué peregrinarum exspectatio præbuit; dein duo simul mala ingentia exorta,' fames pestilentiaque, fœda homini, foeda pecori. Vastati agri sunt urbs assiduis exhausta funeribus; multæ et claræ lugubres domus. Flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus; augur C. Horatius Pulvillus: in cujus locum C. Veturium eo cupidiùs, quia damnatus a plebe erat, augures legêre. Mortuus consul Quinctilius, quatuor tribuni plebis. Multiplici clade fœdatus annus. ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius, P. Sestius Capitolinus. Neque eo anno quicquam belli externi fuit. domi motus-orti. Jam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentiùs instabant tribuni, ut tandem scribendarum legum initium fieret. Placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit, postremò concessum Patribus, modò ne lex Icilia de Aventino, aliæque sacratæ leges abrogarentur.

XXXIII. Anno trecentesimo altero, quàm condita Roma erat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quemadmodum ab regibus antè ad consules venerat, translato imperio. Minùs insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. læta enim principia magistratûs ejus nimis luxuriavere. eo citiùs lapsa res est, repetitumque, duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque. Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. Veturius, C. Julius, A. Manlius, Ser. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fu

:

erant, pro honore honos redditus: et Sestio alteri consulum prioris anni, quòd eam rem collegâ invito ad Patres retulerat. His proximi habiti legati tres, qui Athenas ierant. simul ut pro legatione tam longinquâ præmio esset honos simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova jura usui fore credebant. Supplevere ceteri numerunt. Graves quòque ætate electós novissimis suffragiis ferunt, quo minùs ferociter aliorum scitis adversarentur. Regimen totius magistratûs penes Appium erat favore plebis. adeòque novum sibi ingenium induerat, ut plebicola repentè omnisque auræ popularis captator evaderet, pro truci sævoque insectatore plebis. Decimo die jus populo singuli reddebant. eo die penes præfectum juris fasces duodecim erant: collegis novem singuli accensi apparebant. et in unicâ concordiâ inter ipsos (qui consensus privatis interdum inutilis esset) summa adversus alios æquitas erat. Moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notâsse, satis erit. Quum sine provocatione creati essent, defosso cadavere, domi apud P. Sestium, patricia gentis virum, invento, prolatoque in concionem, in re juxtà manifestâ atque atroci, C. Julius decemvir diem Sestio dixit, et accusator ad populum exstitit, cujus rei judex legitimus erat: decessitque jure suo, ut demptum de vi magistratûs populi libertati adjiceret.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXXIV. Quum promptum hoc jus velut ex oraculo incorruptum pariter ab his summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur: ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis, populum ad concionem advocaverunt: et, quod bonum, faustum, felixque rei"publicæ, ipsis, liberisque eorum esset, ire, et legere leges 'propositas' jussere. Se, quantum decem hominum ingeniis ' provideri potuerit, omnibus summis infimisque jura æquâsse. plus pollere multorum ingenia consiliaque. Versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde • sermonibus: atque in medium, quid in quâque re plus 'minusve esset, conferrent. Eas leges habiturum popu'lum Romanum, quas consensus omnium non jussisse latas 'magis, quàm tulisse, videri posset. Quum ad rumores hominum de unoquoque leguin capite edito satis correctæ viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatæ sunt: qui nunc quòque, in hoc immen

so aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est juris. Vulgatur deinde rumor, duas deesse tabulas; quibus adjectis, absolvi posse velut corpus omnis Romani juris. Ea exspectatio, quum dies comitiorum appropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit. Jam plebs, præterquam quòd consulum nomen, haud secus quàm regum, perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in vicem appellatione decemviris, quærebat.

XXXV. Postquam verò comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt; tanta exarsit ambitio, ut primores quòque civitatis (metu credo, ne tanti possessio imperii, vacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateret) prensarent homines; honorem, summâ ope a se impugnatum, ab eâ plebe, cum quâ contenderant, suppliciter petentes. Demissa jam in discrimen dignitas, eâ ætate, iisque honoribus actis, stimulabat Ap. Claudium.. nescires, utrùm inter decemviros, an inter candidatos, numerares. Propior interdum petendo, quàm gerendo, magistratui erat. criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque. ipse medius inter tribunicios Duilios Iciliosque in foro volitare, per illos se plebi venditare: donec collega quòque, qui unicè illi dediti fuerant ad id tempus, conjecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet. Apparere, nihil sinceri · esse; Profectò haud gratuitam in tantâ superbiâ.comitą⚫tem fore. nimiùm in ordinem se ipsum cogere, et vulgari cum privatis, non tam properantis abire magistratu, quàm viam ad continuandum magistratum quærentis, esse. -Propalam obviàm ire cupiditati parum ausi, obsecundando mollire impetum aggrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu injungunt. Ars hæc erat, ne semet ipse creare posset; quod præter tribunos plebis (et id ipsum pessimo exemplo,) nemo unquam fecisset. ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit. dejectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causâ, et aliis ejusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitæ pares decemviros creat: se in primis, quod haud secus factum

[ocr errors]
[ocr errors]

improbabant boni, quàm nemo facere ausurum crediderat. Creati cum eo M. Cornelíus Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Pœtelius, T. Antonius Merenda, K. Duilius, Sp. Oppius Cornicen, M. Rabuleius.

XXXVI. Ille finis Appio alienæ personæ ferendæ fuit. suo jam inde vivere ingenio cœpit, novosque collegas jam priùs, quàm inirent magistratum, in suos mores formare. Quotidie coïbant remotis arbitris: inde impotentibus instructi consiliis, quæ secretò ab aliis coquebant, jam haud dissimulando superbiam, rari aditûs, colloquentibus difficiles, ad Idus Maias rem perduxere. Idus tum Maiæ solennes ineundis magistratibus erant. Initio igitur magistratûs primum honoris diem denunciatione ingentis terroris insignem fecere. nam quum ita priores decemviri servâssent, ut unus fasces haberet, et hoc insigne regium in orbem, suam cujusque vicem, per omnes iret, subitò omnes cum duodenis fascibus prodiêre. Centum viginti lictores forum impleverant, et fascibus secures illigatas præferebant. nec attinuisse demi securim, quum sine provocatione creati essent, interpretabantur. Decem regum species erat, multiplicatusque terror non infimis solùm, sed primoribus Patrum, ratis cædis causam ac principium quæri. ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset, statim virgæ securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. Nam, præterquam quòd in populo nihil erat præsidii, sublatâ provocatione, intercessionem quòque consensu sustulerant: quum priores decemviri appellatione college corrigi reddita ab se jura tulissent; et quædam, quæ sui judicii videri possent, ad populum rejecissent. Aliquamdiu æquatus inter omnes terror fuit: paullatim totus vertere id plebem cœpit. Abstinebatur a Patribus: in humiliores libidinosè crudeliterque consulebatur: hominum, non causarum, toti erant; ut apud quos gratia vim æqui haberet. Judicia domi conflabant, pronunciabant in foro. Si quis collegam appellâsset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut pœniteret non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine auctore exierat, non in præsentis modò temporis eos injuriam conspirâsse, sed fœdus clandestinum inter ipsos jurejurando ictum, ne comi

tia haberent, perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium.

XXXVII. Circumspectare tum patriciorum vultus plebeii, et inde libertatis captare auram, unde servitutem timendo in eum statum rempublicam adduxerant. Pri. mores Patrum odisse decemviros, odisse plebem: nec probare, quæ fierent: et credere, haud indignis accidere. avide ruendo ad libertatem in servitutem elapsos juvare polle: cumulare quòque injurias, ut tædio præsentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant. Jam et processerat pars major anni, et duæ tabulæ legum ad prioris anni decem tabulas erant adjectæ: nec quicquam jam supererat, si hæ quòque leges centuriatis comitiis perlatæ essent, cur eo magistratu reipublicæ opus esset. Exspectabant, quàm mox consulibus creandis comitia edicerentur. Id modò plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent. Quum interim mentio comitiorum nulla fieri, et decemviri, qui primò tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostentaverant plebei, patriciis juvenibus sepserant latera, eorum catervæ tribunalia obsederant. Hi ferre, agere plebem plebisque res; quum fortuna, quâ quicquid cupitum foret, potentioris esset. Et jam ne tergo quidem abstinebatur: virgis cædi, alii securi subjici; et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. Hâc mercede juventus nobilis corrupta, non modò non ire obviàm injuriæ, sed propalam licentiam suam malle, quàm omnium libertatem.

XXXVIII. Idus Maiæ venere. Nullis subrogatis magistratibus, privati pro decemviris, neque animis ad imperium inhibendum imminutis, neque ad speciem honoris insignibus, prodeunt. id verò regnum haud dubiè videri. Deploratur in perpetuum libertas; nec vindex quisquam exsistit, aut futurus videtur. nec ipsi solùm desponderant animos, sed contemni cæpti erant a finitimis populis: imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas, indignabantur. Sabini magnâ manu incursionem in agrum Romanum fecere: latèque populati, quum hominum atque pecudum inulti prædas egissent, recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine, castra locant, spem

« PoprzedniaDalej »