Obrazy na stronie
PDF

v _ _'

< audiant fcedus a vobis ruptum: nostrisque et nunc que'relis adsint, et mox armis; quum Deorum hominum

< que simul violata jura-exsequemur.' Romam ut rediere legati, senatus jussit, alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere: alteri populationem finium iEquorum provinciam dedit. Tribuni suo more impedire delectum. et forsitan ad ultimum impedissent; sed novus subito additus terror est.

XXVI. Vis Sabinorum ingens prope ad mccnia urbis infesta populatione venit. fcedati agri, terror injectus urbi est. Tum plebs benigne arma cepit. reclamantibus frustra tribunis, magni duo exercitus scripti. alterum Nautius contra Sabinos duxit: castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit, ut, comparati ad eam, prope intacti bello fines Romani viderentur. Minucio neque fortuna nec vis animi eadem in gerendo negotio fuit. nam, quum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta, castris se pavidus tenebat. Quod ubi senserant hostes, crevit ex metu alieno, ut fit, audacia: et, nocte adorti castra, postquam parum vis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant. quae prius quam, undique vallo objecto, clauderent exitus, quinque equites, inter stationes hostium emissi, Romam pertulere, consulem exercitumque obsideri. Nihil nec tam inopinatum, nec tam insperatum accidere potuit. Itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta, si urbem, non castra, hostes obsiderent. Nautium consulem arcessunt. in quo quum parum praesidii videretur, dictatoremque dici placeret, qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur. Operae pretium est audire, qui omnia prae divitiis humana spernunt, neque honori magno locum, neque virtuti putant esse, nisi ubi cffuse affluant opes. Spes unica imperii populi Romani L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum, ubi nunc navalia sunt, quatuor jugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur. Ibi ab legatis, seu fossam fodiens palae innisus, seu quum araret; operi certe, id quod constat, agresti intentus; salute data in vicem redditaque, rogatus,' ut, quod bene verteret ipsi 'reique publicae, togatus mandata senatus audiret,' admiratus, rogitansque, ' satin' salva essent omnia?' togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam jubet. Qua simul, atysterso pulvere ac sudore, velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant: in urbem vocant: qui terror sit in exercitu, exponunt. Navis Quinctio publice parata fuit, transvectumque tres obviam egre^si filii excipiunt: inde alii propinqui atque amici; tum Patrum major pars. Ea frequentia stipatus, anteeedentibus lictoribus, deductus est domum: et plebis concursus ingens fuit. sed ea nequaquam tam l*ta Quinctium vidit; et lmperii nimium, et virum in ipso imperio Vehementiorem rata. Et illa quidem nocte nihil praeterquam vigilatum est in urbe.

XXVII. Postero die dictator, quum ante lucem in forum yenisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium patriciae gentis, sed qui, quum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae juventutis habitus esset. Cum magistro equitum in concionem venit, justitium edicit, claudi tabernas tota urbe jubet. vetat quemquam privatae quicquam rei agere. Tum, quicunque aetate militari essent, armati, cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis, ante solis occasum Martio in.campo adessent: quibus ajtas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet, vallumque peteret, cibaria coquere jussit. Sic juventus discurrit advallum petendum. sumpsere, unde cuique proximum fuit: prohibitus nemo est: impigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. Inde composito agmine, non itineri magis apti, quam prcelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. In utroque agmine, quas terqpus ipsum poscebat, adhortationes erant: 'adderent gradum, maturato opus esse, ut noc

• te ad hostem pervenire possent. consulem exercituraque

• Romanum obsideri. tertium diem jam clausos esse: quid 'quaeque nox aut dies ferat, incertum esse: puncto saepe 'temporis maximarum rerum momenta verti. Accelera 'signifer, sequere miles,' inter se qudque, gratificantes ducibus, clamabant. media^iocte in Algidum perveniunt; et, ut sensere se jam prope hostes esse, signa constituunt.

XXVIII. Ibi dictator, quantum nocte prospici poterat, equo circumvectus, contemplatusque, qui tractus castrorum, quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conjici jubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos. facta, quae imperavit. Tum, quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris, et, ubi signum datum sit, clamorem omnes tollere jubet. clamore sublato, ante se quemque ducere fossam, et jacere vallum. Edito imperio, signum secutum est. jussa miles exsequitur, clamor hostes circumsonat. Superat inde castra hostium, et in castra consulis venit: alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit. Romani, 'civilem esse clamorem, atque auxilium 'adesse,' inter se gratulantes, ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem. Consul differendum negat. 'Illo clamore

• non adventum modo significari, sed rem ab suis cceptam:

* mirumque esse, ni jam exteriore parte castra hostium 'oppugnentur. Itaque arma suos capere, et se subsequi' jubet. Nocte initum prcelium est a legionibus: dictatori clamore significant, ab ea qudque parte rem in discrimine esse.. Jam se ad prohibenda circumdari opera iEqui parabant, quum, ab interiore hoste prcelioccepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi, vacuam noctem operi dedere. pugnatumque cum consulc ad lucem e&t. L,uce prima jam circumvallati ab dictatore erant, et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui coufestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum. hic instabat nova pugna: illa nihil remiserat prior. Tum, ancipiti malo urgente, a prcelio ad prcces versi, hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. Ab consule ad dictatorem ire jussis ignominiam infensus addidit. Gracchum Cicelium ducem principesque alios vinctos ad se adduci jubet, oppido Corbione decedi; 'Sanguinis se '^Equorum non egere: licere abire: sed, ut exprimatur 'tandem confessio, subactam domitamque esse gentem, 'sub jugum abituros.' Tribus hastis jugum fit, humi fixis duabus, superque eas transversa una deligata. sub hoc jugo dictator jEquos misit.

XXIX. Castris hostium reccptis, plenis omnium rerum, (nudos enim emiserat) praedam omnem suo tantmn militi xledit: consularem exercitum ipsumque consulem increpans, 'Carebis,' inquit, 'praedae parte, miles, ex eo hoste, cui 'prope praedae fuisti. et tu, L. Minuci, donec consularem 'animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris.' Ita se Minucius abdicat consulatu, jussusque ad exercitum manet. Sed aded tum imperio meliori animus mansuete obediens erat, ut beneficii magis, quam ignominiae, hic exercitus memor, et coronam auream dictatori libram pondo decreverit, et proficiscentem eum patronum salutaverit. Remae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus . triumphantem Quinctium, quo veniebat agmme, urbem ingredi jussit. ducti ante currum hostium duces: militaria signa praelata; secutus exercitus praeda onustus. Epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domos: epulantesque cum carmine triumphali et solennibus jocis, comissantium modo, currum secuti sunt. Eo die L. Mamilio Tusculano, approbantibus cuhctis, civitas data est. Confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volscii falsi testis tenuissent: ea ne impedircnt tribuni, dictatoris obstitit metus. Volscius damnatus Lanuvium in exsilium abiit. Quinctius sexto decimo die dictatura, in sex rnenses accepta, se abdicavit. Per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie " pugnat. ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius Quintus successor in Algidum missus. Extremo anno agitatum de lege ab tribunis est. sed, quia duo exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum, Patres tenuere. plebes vicit, ut quintum eosdem tribunos crearent. Lupos visos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id prodigiam lustratum Capitolium esse. Haec eo anno gesta.

XXX. Sequuntur consules Q. Minucius, C. Horatius Pulvillus. Cujus initio anni quum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat. ulteriusque ventum foret, (adeo exarserant animis) ni, velut dedita opera, nocturno impetu jEquorum Corbione amissum praesidium nunciatum esset. Senatum consules vocant, jubentur subitarium scribere exercitum, atque in Algidum ducere. Inde, posito legis certamine, nova de delectu contentio orta. Vincebaturque consulare imperium tribunicio auxiiio, quum alius additur terror: Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbern venire. Is metus perpulit, ut scribi militem tribuni sinerent; non sine pactione tamen, ut, quoniam ipsi quin

\

quennium elusi essent, parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. Expressit hoc necessitas Patribus. id moda excepere, ne postea eosdem tribunos juberent. Tribunicia comitia (ne id quoque post bellum, ut cetera, vanum esset) extemplo habita. Tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis, decem creati sunt, bini ex singulis classibus. itaque cautum est, ut postea crearentur. Delectu deinde habito, Minucius, contra Sabinos profectus, non invenit hostem. Horatius, quum jam Mqui, Corbione interfecto praesidio, Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat: multos mortales occidit: fugat hostem ncn ex Algido modo, sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.

XXXI. Deinde M. Valerius, Sp. Virginius, consules facti. Domi forisque otium fuit. annona propter aquarum intemperiem laboratum est. De Aventino publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem refecti sequente anno, T. Romilio, C. Veturio consulibus, legem omnibus concionibus suis celebrabant. 'Pudere se numeri sui 'nequicquam aucti, si ea res aeque suo biennio jaceret, ac 'toto superiore lustro jacuisset.' Quum maxime haec agerent, trepidi nuncii ab Tusculo veniunt, iEquos in agro Tusculano esse. Fecit pudorem recens ejus populi meritum morandi auxilii: ambo consules, cum exercitu missi, hostem in sua sede in Algido inveniunt. Ibi pugnatum. supra septem millia hostium caesa: alii fugati: praeda parta ingens. Eam propter inopiam aerarii consules Vendiderunt, Invidiae tamen res ad exercitum fuit. eademque tribunis materiam criminandi ad plebern consules praebuit. Itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio, A. Aterio consulibus, dies dicta est Romilio ab C. Claudio Cicerone, tribuno plebis; Veturio ab L. Alieno, aedile plebis. Uterque magna Patrum indignatione damnatus, Romilius decem millibus aeris, Veturius quindecim. Nec haec priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules. 'et 'se damnari posse' aiebant: 'et plebem, et tribunos le• gem ferre non posse.' Tum, abjecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum Patribus. 'Finem tandem certaminum facerent. si plebeiae leges •' displicerent, at ilji communiter legqm latores, et ex

« PoprzedniaDalej »