Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

• Tum hercule illo die, quo ego consul sum creatus, malè 'gesta respublica est, pejùs multo, quàm quum P. Valerius consul periit, si tuleritis. Jam primùm omnium,' inquit, Quirites, in Volscos et Æquos mihi atque collega legiones ducere in animo est. Nescio quo fato magis bellantes, quàm pacati, propitios habemus Deos. quantum < periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scîssent, suspicari de præterito, quàm re ‹ ipsâ experiri, est melius.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]

XX. Moverat plebem oratio consulis: erecti Patres restitutam credebant rempublicam: consul alter, comes animosior, quàm auctor, suscepisse collegam priorem actionem tam gravis rei facilè passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat. Tum tribuni, eludentes velut vana dicta, persequi quærendo, quonam modo exercitum educturi consules essent, quos delectum ha'bere nemo passurus esset?' Nobis verò,' inquit Quinctius, nihil delectu opus est; quum, quo tempore P. Va'lerius ad recipiendum Capitolium arma plebi dedit, < omnes in verba juraverint, conventuros se jussu consulis, nec injussu abituros. Edicimus itaque, omnes, qui in verba jurâstis, crastinâ die armati ad lacum Regillum adsitis.' Cavillari tum tribuni, et populum exsolvere religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse, ' quum sacramento adacti sint.' Sed nondum hæc, quæ nunc tenet seculum, negligentia Deûm venerat: nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potiùs mores ad ea accommodabat. Igitur tribuni, ut impediendæ rei nulla spes erat, de proferendo exercitu agere. eo magis, quòd, et augures jussos adesse ' ad Regillum lacum', fama exierat, locumque inaugu rari, ubi auspicatò cum populo agi posset; ut, quicquid • Romæ vi tribuniciâ rogatum, esset, id comitiis ibi abrogaretur. Omnes id jussuros, quod consules vellent. neque enim provocationem esse longiùs ab urbe mille passuum et tribunos, si eò adveniant, in aliâ turbâ Quiri'tium subjectos fore consulari imperio.' Terrebant hæc : sed ille maximus terror animos agitabat, quod sæpiùs Quinctius dictitabat, se consulum comitia non habitu. rum. Non ita civitatem ægram esse, ut consuetis reme'diis sisti possit. dictatore opus esse reipublicæ, ut, qui se

[ocr errors]

'moverit ad sollicitandum statum civitatis, sentiat, sine 'provocatione dictaturam esse.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

XXI. Senatus in Capitolio erat. eò tribuni cum pertur batâ plebe veniunt. multitudo clamore ingenti, nunc consulum, nunc Patrum, fidem implorant. nec antè moverunt de sententiâ consulem, quàm tribuni, se in auctoritate Patrum futuros esse, polliciti sunt. Tunc, referente consule de tribunorum et plebis postulatis, senatusconsulta fiunt, neque tribuni legem eo anno ferrent, neque consules ab urbe exercitum educerent. In reliquum magistratus continuari, et eosdem tribunos refici, judicare senatum contra rempublicam esse.' Consules fuere in Patrum potestate: tribuni, reclamantibus consulibus, refecti, Patres quòque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. Mirer,' inquit, si vana vestra, Patres conscripti, auctoritas ad plebem est? Vos elevatis eam. quippe, quia plebs senatusconsultum in continuandis magistratibus solvit, ipsi quòque solutum vultis, ne temeri⚫tati multitudinis cedatis: tanquam id sit plus posse in civitate, plus levitatis ac licentiæ habere, levius enim vaniusque profectò est, sua decreta et, consulta tollere, quàm aliorum. Imitamini, Patres conscripti, turbam inconsultam: et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccetis potiùs, quàm alii vestro rectè faciant ; dum ego ne imiter tribunos, nec me contra senatuscon⚫sultum consulem renunciari patiar. Te verò, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hâc licentiâ arceas: et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ' ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam <spreti honoris auctam, invidiamque, quæ ex continuato eo impenderet, levatam putem. Communiter inde edicunt, Ne quis L. Quinctium consulem faceret. si quis fecisset, se id fuffragium non observaturos."

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXII. Consules creati Q. Fabius Vibulanus tertiùm et L. Cornelius Maluginensis. Census actus eo anno. lustrum, propter Capitolium captum, consulem occisum, condi religiosum fuit. Q. Fabio, L. Cornelio consulibus, principio anni statim res turbulenta. Instigabant plebem tribuni. bellum ingens a Volscis et Equis Latini atque Hernici nunciabant. jam Antii Volscorum leiones esse: et ipsam coloniam ingens metus erat defec

turam. ægreque impetratum a tribunis, ut bellùm præverti sinerent. Consules inde partiti provincias. Fabio, ut Antium legiones duceret, datum: Cornelio, ut Roma præsidio esset; né qua pars hostium, qui quis mos erat, ad populandum veniret. Hernici et Latini jussi milites dare ex fœdere: duæque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit. Postquam ad diem præstitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castrą locat. inde, lustrato exercitu, Antium profectus, haud procul oppido stativisque hostium consedit. Ubi quum Volsci, quia nondum ab Equis venisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti vallo se tutarentur, pararent; postero die Fabius, non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit. Ipse erat medius cum legionibus Romanis. inde signum observare jussit, ut pariter et socii rem inciperent, referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suæ cuique parti post principia collocat. Ita trifariam adortus castra circumvenit: et, quum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. Transgressus inde munitiones, pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde effusè fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, quum ad id spectator pugnæ adstitiss libero campo adeptus, parte victoriæ fruitur, territos cædendo. Magna et in castris et extra munimenta cædes fugientium fuit: sed præda major; quia vix arma secum efferre hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugi. entes silvæ texissent.

XXIII. Dum ad Antium hæc geruntur, interim Æqui, robore juventutis præmisso, arcem Tusculanam improvisò nocte capiunt: reliquo exercitu haud procul mænibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. Hæc celeriter Romam, ab Româ in castra Antium perlata, movent Romanos haud secus, quàm si Capitolium captum nunciaretur. adeò et recens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium videbatur. Fabius, omissis omnibus, prædam ex castris raptim Antium convehit. Ibi modico præsidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit. nihil præter arma, et quod cocti ad manum fuit cibi, ferre militi licuit.

Commeatum ab Româ consul Cornelius subvehit. Aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitûs consul castra quorum oppugnabat: partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. Vi nunquam eò subiri potuit. fames postremò inde detraxit hostem. Quò postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub jugum ab Tusculanis missi. hos, ignominiosâ fugâ domum se recipientes, Romanus consul in Algido consecutus, ad unum omnes occidit. Victor ad Columen (id loco nomen est) exercitu relicto castra locat. Et alter consul, postquam manibus jam Romanis, pulso hoste, periculum esse desierat, et ipse ab Româ profectus. Ita bifariam consules ingressi hostium fines, ingenti certamine hinc Volscos, hinc quos populantur. Eodem anno descîsse Antiates, apud plerosque auctores invenio. L. Cornleium consulem id bellum gessisse, oppidumque cepisse, certum affirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores ejus rei mentio est, non ausim.

XXIV. Hoc bello perfecto, tribunicium domi bellum Patres territat. Clamant, fraude fieri, quòd foris teneatur exercitus: frustrationem eam legis tollendæ esse, se ' nihilo minùs rem susceptam peracturos.' Obtinuit tamen P. Lucretius præfectus urbis, ut actiones tribuniciæ in adventum consulum differrentur. Erat et nova exorta causa motûs. A. Cornelius et Q. Servilius quæstores at. Volscio, quòd falsus haud dubiè testis in Kæsonem exstitisset, diem dixerant. multis enim emanabat indiciis, neque fratrem Volscii, ex quo semel fuerit æger, unquam non modò visum in publico, sed ne assurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensium mortuum: nec his temporibus, in qua testis crimen conjecisset, Kæsonem Romæ visum affirmantibus, qui unà meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. ni ita esset, multi privatim ferebant Volscio judices. Quum ad judicium ire non auderet, omnes eæ res, in unum congruentes, haud magis dubiam damnationem Volscii, quàm Kæsonis Volscio teste fuerat, faciebant. In morâ tribuni erant, qui comitia quæstores habere de reo, nisi priùs habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum adventum est. Qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem iniêrunt, quia

[ocr errors]

silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos. At illi (etenim extremum anni jam erat) quartum affectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant. et quum consules nihilo minùs adversus continuationem tribunatûs, quàm si lex minuendæ suæ majestatis causâ promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. Eodem anno quis pax est petentibus data. Census, res priore anno inchoata, perficitur: idque lustrum ab origine urbis decimum conditum. Fuerunt censa civium càpita centum septemdecim millia trecenta novemdecim. Consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit: quòd et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors, minùs tamen, quàm aliàs, infesta civitas fuit.

XXV. L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt. Eodem modo consules legem, tribuni judicium de Volscio impediebant: sed in quæstoribus novis major vis, major auctoritas erat. Cum M. Valerio, Valerii filio, Volesi nepote, quæstor erat T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat. Is, quoniam neque Quinctiæ familiæ Kæso, neque reipublicæ maximus juvenum restitui posset, falsum testem, qui dicendæ causæ innoxio potestatem ademisset, justo ac pio bello persequebatur. Quum Virginius maximè et tribuni de lege agerent, duûm mensium spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem: ut, quum edocuissent populum, quid fraudis occultæ ferretur, sinerent deinde suffragium inire. hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit. Nec diuturnam quietem Æqui dederunt: qui, rupto fœdere, quod ictúm erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum Cloelium deferunt. is tum longè princeps in Æquis erat. Graccho duce in Lavicanum agrum, inde in Tusculanum, hostili populatione veniunt, plenique prædæ in Algido castra locant. In ea castra Q. Fabius, P. Volumnius, A. Postumius, legati ab Româ, venerunt, questum injurias, et ex fœdere res repetitum. eos Equorum imperator, quæ mandata habeant ab senatu Romano, ad quercum' jubet dicere: se alia interim actu'rum.' quercus ingens arbor prætorio imminebat, cujus umbrâ opaca sedes erat. Tum ex legatis unus abiens, 'et 'hæc,' inquit, sacrata quercus, et quicquid Deorum est,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »