Obrazy na stronie
PDF

'Tnm hercule illo die, quo ego consul sum creatus, male" 'gesta respublica est, pejus multo, quam quum P. Vale»'rius consul periit, situleritis. Jam primum omnium,' iriquit, 'Quirites, in Volscos et JEquos mihi atque collega» « legiones ducere in animo est, Nescio quo fato magis < bellantes, quam pacati, propitios habemusDeos. quantum 'periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsu

* libus obsessum scissent, suspicari de praeterito, quam re 'ipsa experiri, est melius.'

XX. Moverat plebem oratio consulis: erecti Patres restitutam credebant rempublicam: consul alter, comes animosior, quam auctor, suscepisse collegam priorem actionem tam gravis rei facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat. Tum tribuni, eludentes velut vana dicta, persequi quaerendo, 'quonam mo

* Ao exercitum educturi consules essent, quos delectum ha'bere nemo passurus esset?' 'Nobis verd,' inquit Qumctius, 'nihil delectu opus est; quum, quo tempore P. Va'lerius ad recipiendum Capitolium arma plebi dedit, 'omnes in verba juraverint, conventuros se jussu consulis, 'nec injussu abituros. Edicimus itaque, omnes, qui in 'verba jurastis, crastina die armati ad lacum Regillum 'adsitis.' Cavillari tum tribuni, 'et populum exsolvere 'religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse, 'quum sacramento adacti sint.' Sed nondum haec, quae nunc tenet seculum, negligentia Deum venerat: nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat. Igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo cxercituagere. eo magis, quod, et 'augures jussos adesse 'ad Regillum lacum*, fama exierat, 'locumque' inaugu'rari, ubi auspicato cum populo agi posset; ut, quicquid 'Romae vi tribunicia rogatum esset, id comitiis ibi abro'garetur. Omnes id jussuros, quod consules vellent. ne'que enim provocationem esse longius ab urbe mille pas'suum r et tribunos, si eo adveniant, in alia turba Quiri'tium subjectos fore consulari imperio.' Terrebant haec: sed ille' maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat, ' se consulum comitia non habitu'rum, Non ita civitatem aegram esse, ut consuetis reme'diis sisti possit. dictatore opus esse reipublicae, ut, qui se 'moverit ad sollicitandum statum civitatis, sentiat, sine 'provocatione dictaturam esse.'

XXI. Senatus in Capitolio erat. eo tribuni cum perturbata plebe veniunt. multitudo clamore ingenti, nunc consulum, nunc Patrum, fidem implorant. nec ante moverunt de sententia consulem, quam tribuni, se in auctoritate Patrum futuros esse, polliciti sunt. Tunc, referente consule de tribunorum et plebis postulatis, senatusconsulta fiunt,

• neque tribuni legem eo anno ferrent, neque consules ab 'urbe exercitum educerent. In reliquum magistratus con'tinuari, et eosdem tribunos refici, judicare senatum con'tra rempublicam esse.' Consules fuere in Patrum potestate: tribuni, reclamantibus consulibus, refecti. Patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. 'Mirer,' inquit, 'si vana vestra, Patres con

• scripti, auctoritas ad plebem est? Vos elevatis eam. 'quippe, quia plebs senatusconsultum in continuandis ma'gistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeri'tati multitudinis cedatis: tunquam id sit pius posse in ci'vitate, plus levitatis ac licentiae habere. levius enim va

• niusque profecto est, sua decreta et consulta tollere, 'quam aliorum. Imitamini, Patres conscripti, turbana 'inconsultam: et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum

• exemplo peccetis potius, quam alii vestro recte faciant; 'dum ego ne imiter tribunos, nec me contra senatuscon'sultum consulem renunciari patiar. Te vero, C. Claudi, 'adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia ar« 'ceas: et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, 'ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam 'spreti honoris auctam, invidiamque, quae ex continuato 'eo impenderet, levatam putem.' Communiter inde edicunt, ' Ne quis L. Quinctium consulem faceret. si quis

• fecisset, se id fuffragium non obscrvaturos.'

XXII. Consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. Census actus eo anno. lustrum, propter Capitolium captum, consulem occisum» condi religiosum fuit. Q. Fabio, L. Cornelio consulibus, principio anni statim res turbulentae. Instigabant plebem tribuni. bellum ingens a Volscis et iEquis Latini atque Hernici nunciabant. jarfl Antii Volscorum le

"ones esse: et ipsam coloniam ihgens metus erat defecturam. aegreque impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent. Consules inde partiti provincias. Fabio, ut Antium legiones duceret, datum: Cornelio, ut Romae praesidio esset; ne qua pars hostium, qui iEquis mos erat, ad populandum veniret. Hernici et Latini jussi milites dare ex fcedere: duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit. Postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde, lustrato exercitu, Antium profectus, haud procul oppido stativisque hostium consedit. Ubi quum Volsci, quia nondum ab iEquis venisset exercitus, dimicare non ausi, quemadmodum quieti valio se tutarentur, pararent; postero die Fabius, non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit. Ipse erat medius cum legionibus Ilomanis. inde signum observare jussit, ut pariter et socii rem inciperent, referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae cuique parti post principia collocat. Ita trifariam adortus castra circumvenit: et, quum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. Transgressus inde munitiones, pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde effuse fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, quum ad id spectator pugnae adstitiss^libero campo adeptus, parte victoriae fruitur, territos caedendo. Magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit: sed praeda major; quia vix arma secum efferre hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugi-. entes silvae texissent.

XXIII. Dum ad Antium haec geruntur, interim jEqui, robore juventutis praemisso, arcem Tusculanam improviso nocte capiunt: reliquo exercitu haud procui mcenibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. Haec celeriter Komam, ab.Roma in castra Antium perlata, movent Romanos haud secus, quam si Capitolium captum nunciaretur. aded et recens erat Tusculanorum ^neritum, et similitudo ipsa periciili repo&cere datutn auxilium videbatur. Fabius, omissis omnibus, praedam ex castris raptim Antium convehit. lbi modico praesidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arua, et quod cocti ad manum fuit cibi, ferre militi licuit. Commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. Aliquot menses Tusculi bellatum. parte excrcitus consul castra iEquorum oppugnabat: partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. Vi nunquam ed subiri potuit. fames postremo inde detraxit hostem. Qud postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub jugum ab Tusculanis missi. hos,. ignominiosa fuga domum se recipientes, Romanus consul in Algido consecutus, ad unum omnes occidit. Victor ad Columen (id loco nomen est) exercitu relicto castra locat. Et alter consul, postquam mcenibus jam Romanis, pulso hoste, pericuhim esse desierat, et ipse ab Roma profectus. Ita bifariam consules ingressi hostium fines, ingenti certamine hinc Volscos, hinc ^Jquos popiilantur. Eodem anno descisse Antiates, apud plerosque auctores invenio. L. Cornleium consulem id bellum gessisse, oppidumque cepisse, certum affirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores ejus rei mentio est, non ausim.

XXIV. Hoc bello perfecto, tribunicium domi bellum Patres territat. Clamant, 'fraude fieri, quod foris tenea'tur exercitus: frustrationem eam legis tollendae esse, se 'nihilo minus rem susceptam peracturos.' Obtinuit tamen P. Lucretius praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur. Erat et nova exorta causa motus. A. Cornelius et Q. Servilius quaestoresjftt!. Volscio, qudd falsus haud dubie testis in Kaesonem exstitisset, diem dixerant. multis enim emanabat indiciis, neque fratrem Volscii, ex quo semel fuerit aeger, unquam non modo visum in publico, sed ne assurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensium mortuum: nec his temporibus, in quae testis crimen conjecisset, Kaesonem Romae visum: affirmantibus, qui una .meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. m ita esset, multi privatim ferebant Volscio judices. Quum ad judicium ire non auderet, omnes eae res, in unum congruentes, haud magis dubiam damnationem Volscii, quam Kaesonis Volscio teste fuerat, faciebant. In mora tribuni erant, quis comitia quaestores babere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum adventum est. Qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia

j

silentium <Ie lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos. At illi (etenim extremum anni jam erat) quartum affectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant. et quum consules nih/lo minus adversus continuationem tribunatus, quam si lex minuendae suae majestatis causa promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. Eodem anno ^Equis pax est petentibus data. Census, res priore anno inchoata, perficitur: idque lustrum ab origine urbis decimum conditum. Fuerunt censa civium capita centum septemdecim millia trecenta novemdecim. Consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit: quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non eoncors, minils tamen, quam alias, infesta civltas fuit.

XXV. L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt. Eodem modo consules legem, tribuni judicium de Volscio impediebant: -sed in quaestoribus novis major vis, major auctoritas erat. Cum M. Valerio, Valerii filio, Volesi nepote, quaestor erat T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat. Is, quoniam neque Quinctiae familiae Kaeso, neque reipublicae maximus juvenum restitui posset, falsum testem, qni dicendae causae innoxio potestatem ademisset, justo ac pio bello persequebatur. Quum Virginius maxime et tribuni de lege agerent, duum mensium spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem: ut, quum edocuissent populum, quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde sutfragium inire. hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit. Nec diutuvnam quietem jEqui dederunt: qui, rupto fcedere, quod ictum erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum Clcelium deferunt. is tum longe " princeps in iEquis erat. Graccho duce in Lavicanum agrum, inde in Tusculanum, hostili populatione veniunt, plenique praedae in Algido castra locant. In ea castraQ. Fabius, P. Volumnius, A. Postumius, legati ab Roma, venerunt, questum injurias, et ex fcedere res repetitum. eos -SSquorum imperator, 'quae mandata habeant ab senatu * Romano, ad quercum' jubet' dicere: se alia interim actu'rum.' quercus ingens arbor praetorio imminebat, cujus umbra opaca sedes erat. Tum ex legatis unus abiens, 'et 'haec,' inquit, ' sacrata quercus, et quicquid Deorum est,

« PoprzedniaDalej »