Obrazy na stronie
PDF

sine interpellatione concilia habere: nunquam ulli, neque publice, neque privatim, truces esse, nisi quum de lege agi cceptum esset. Alibi popularis juventus erat. nec cetera modo tribuni tranquillo peregere; sed refecti qud' que in insequentem annum. ne voce quidem incommoda, nedum ut ulla vis fieret, pauDatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. His per totum annum artibus lex elusa est.

XV. Accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius, Appii filius, et P. Valerius Publicola. Nihil novi novus annus attulerat. legis ferendae aut accipiendse cura civitatem tenebat. Quantum juniores Patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant, ut plebi suspectos eos criminando facerent. 'Conjuratio'nem factam, Kaesonem Romae esse: interficiendorum . 'tribunorum, trucidandae plebis consilia inita. Id negotii 'datum ab senioribus Patrum, ut juventus tribuniciam 'potestatem e republica tolleret, formaque eadem civir 'tatis esset, quae ante Sacrum montem occupatum fuerat.' Et ab Volscis et ./Equis statum jam ac propc solenne in singulos annos bellum timebatur: propiusque aliud novum malum, necopinato exortum. Exsules servique, ad quatuor millia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino, nocte Capitolium atque arcem occupavere. Confestim in arce facta caedes eorum, qui conjurare et simul capere arma noluerant. alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant. alternae voces, 'Ad

* arma, et Hostes in urbe sunt,' audiebantur. Consules et armare plebem, et inermem pati timebant. Incerti, quod rnahim repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis, an ab servili fraude, urbem invasisset, sedabant tumultus, sedando interdum movebant. nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio. Dant tamen arma, non vulgo; tantum ut, incerto hoste, praesidium satis fidum ad omnia esset. Solliciti reliquum noctis, incertique, qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca, egere. Lux deinde aperuit bellum ducemque belli. Servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat, ' Se miserrimicujusquesuscepisse causam, ut exsules

* injuria pulsos in patriam reduceret, et servitiis grave ju

'gum demeret. id malle populo Romano auctore fieri. 'Si ibi spes non sit, se Volscos, et .fliquos, et omnia ex'trema tentaturum et concitaturum.'

XVI. Dilucere res magis Patribus atque consulibus. praeter ea tamen, quae denunciabantur, ne Vejentium, neu Sabinorum id consilium esset, timere: et, quum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composito adessent; tum aeterni hostes Volsci etiEqui, non ad populandos, ut ante, fines, sed ad urbem, ut ex parte captam, venirent. Multi et varii timores. inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset. cui nec credere, nec, non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare, satis erat tutum. Vixque concordia sisti videbatur posse. tantum, superantibus aliis ac emergentibus malis, nemo tribunos aut plebem timebat. mansuetum id malum, et per aliorum quietem malorum semper exoriens, tumque esse peregrino terrore sopitum videbatur. At id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli, ad avertendos ab legis cura plebis animos, Capitolium insedisse contenderent: patriciorum hospites clientesque, si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, majore, quam venerint, silentio abituros. Goncilium inde legi perferendae habere, avocato populo ab armis. Senatum interim consules habent, nlio se majore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.

XVII. Postquam arma poni, et discedere horoines ab stationibus nunciatum est, P. Valerius, collega. senatum retinente, se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit: 'Quid hoc rei est,' inquit, 'tribuni? Ap. Her'donii ductu et auspicio rempublicam eversuri ei-tis? Tam » felix vobis corrumpendis fuit, qui servitia vestva non 'commovit auctor? Quum hostes supra caput sint, discedi 'ab armis, legesque ferri placet?' Inde ad multitudinem oratione versa: 'Si vos urbis, Quirites, si vestri nulla 'cura tangit; at vos veremini Deos vestros, ab hostibus 'captos. Jnpiter optimus maximus, Juno regina, et Mi'nerva, alii Dii Deaeque obsidentur. castra servorum 'publicos vestrbs penates tenent. Haec vobis forma sanae 'civitatis videtur? Tantum hostium non solum intra rriu-,

M

'ros est, sed in arce supra forum curiamque: comitia in'terim in foro sunt: senatus in curia est: velut quum 'otium superat, senator sententiam dicit: alii Quirites 'suffragium ineunt. Non, quicquid Patrum plebisque est, 'consules, tribunos, Deos, hominesque omnes armatos 'opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac pacare 'augustissimam illam domum Jovis optimi maximi decuit? 'Romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem, ab 'his iisdem Sabinis auro captam, recepisti, da stirpi tuae. 'jube hanc ingredi viam, quam tu dux, quam tuus in'gressus exercitus est. Primus, en, ego consul, quantum 'mortalis Deum possum, te, ac tua vestigia sequar.' Ultimum orationis fuit, ' Se arma capere, vocare omnes Quirj'tes ad arma. si quis impediat, jam se consularis impe'rii, jam tribuniciae potestatis sacratarumque legum obli'tum, quisquis ille sit, ubicunque sit, in Capitolio, in fo* ro, pro hoste habitUrum. Juberent tribuni, quoniam in 'Ap. Herdonium vetarent, in P. Valerium consulem su'mi arma. ausurum se in tribunis, quod princeps fami'liae suae ausus in regibus esset.' Vim ultimam apparebat futuram, spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. nec lex tamen ferri, nec ire in Capitolium consul potuit. nox certamina ccepta oppressit: tribuni cessere nocti, timentes consulum arma. Amotis inde seditionis auctoribus, Patres circumire plebem, inferentesque se in circulos, sermones tempori aptos serere: admonere, ' Ut 'viderent, in quod discrimen rempublicam adducerent. 'Non inter Patres ac plebem certamen esse, sed simul Pa'tres plebemque, arcem urbis, templa Deorum, penates 'publicos privatosque hostibus dedi.' Dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini, ne Vejens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.

'XVIII. Eadem nocte et Tusculum de arce capta, Capitolioque occupato, et alio turbatae urbis statu nuncii veniunt. L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is, confestim convocato senatu, atque introductis nuncii3, magno opere censet, ' Ne exspectent, dum ab Roma Iega'ti, auxilium petentes, veniant: periculum ipsum discri'menque, ac sociales Deos, fidemque fcederum id poscere. 'Demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam ci'vitatem, nunquam parem occasionem daturos Deos.' Placet ferri auxilium; juventus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce venientes, procul speciem hostium praebuere. iEqui aut Volsci venire visi sunt. deinde, ubi vanus terror abiit, accepti in urbem, agmine in forum descendunt. ibi jam P. Valerius, relicto ad portarum praesidia collega, instruebat aciem. Auctoritas viri moverat, affirmantis, ' Capitolio recuperato, et urbe paca

* ta, si edoceri se sissent, quae fraus a tribunis occulta in 'lege ferretur, memorem se majorum suorum, memorem 'cognominis, quod populi colendi velut hereditaria cura 'sibi a majoribus tradita esset, consilium plebis non impe'diturum.' Hunc ducem secuti, nequicquam reclamantibus tribunis, in clivum Capitolinum erigunt aciem. adjungitur et Tusculana legio. certare socii civesque, utri recuperatae arcis suum decus facerent. dux uterque suos adhortatur. Trepidare tum hostes: nec ulli satis rei, praeterquam loco, fidere. trepidantibus inferunt signa Romani sociique. Jam in vestibulum perruperant templi, quum P. Valerius, inter primores pugnam ciens, interficitur.' P. Volumnius consularis vidit cadentem. is, dato negotio suis, ut oorpus obtegerent, ipse ia locum vicemque consulis provolat. Prae ardore impetuque tantae rei sensus non pervenit ad militem : prius vicit, quam se pugnare sine duce sentiret. Multi exsulum caede sua fcedavere templum; multi vivi capti: Herdonius interfectus. Tta Capitolium recuperatum. De captivis, ut quisque liber aut servuS'esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiae actae: Capitolium purgatum atque lustratum. In consulis domum plebes quadrantes, ut fuftere ampliore efferretur, jactasse fertor.

XIX. Pace parta, instare tum tribuni Patribus, 'ut P.

• Valerii fidem exsolverent:' instare Claudio, 'ut collegaa 'Deos manes fraude, liberaret, agi de lege sineret.' Consul, 'antequam collegam sibi subrogasset,' negare, 'passu'rum agi de lege.' Hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi. Decembri mense, summo Patrum studio, L. Quinctius Cincinnatus, pater Kaesonis, consul creatur, qui magistratum statim occiperet. Perculsa erat plebes, consulem habitura iratum, potentem favore Patrum, yirtute sua, tribus liberis, quorum nemo KaesoiH cedebat magnitudine aaimi; consilium et modum adhibendo, ubi res pqsceret, priores erant. ls, ut magistratum iniit, assiduis concionibus pro tribunali, non in plebe coercenda, quam senatu castigando, vehementior ftlit: ' cujus ordinis languore perpetui jam tribuni plebis, 'non ut in republica populi Romani, sed ut in perdita do'mo, lingua criminibusque regnarent. Cufn Kaesone filio 'suo virtutem, constantiam, omnia juventutis belli domi'que decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse. lo'quaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac ter'tiiim tribunos pessimis artibus regia licentiS vivere. A.' inquit, 'ille Virginius, quia in Capitolio non fuit, minus

* supplicii, quiim Ap. Herdonius, meruit? ptus hercule 'aliquanto, qui vere rem aestimare velit. Herdonius, si'nihil aliud, hostem se fatendo prope denunciavit, ut ar

'ma caperetis: hic, negando bella esse, arma vobis ade'mit, nudosque servis vestris et exsulibus objecit. Et vos '(C. Claudii pace, et P. Valerii mortui loquar) prius in 'clivum Capitolinum signa intulistis, quam hos hostes de 'foro tolleretis? Pudet Deorum hominumque. quum

* hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum 'dux, profanatis omhibus, in cella Jovis optimi maximi 'habitaret, Tusculi ante, quam Romae, sumpta sunt ar'ma. In dubio fuit, utrum L. Mamilius Tusculanus 'dux, an P. Valerius et C. Claudius consules Romanam 'arcem liberarent: et qui ante Latinos, ne pro se qui'dem ipsis, quum in finibus hostem haberent, attingere 'arma passi sumus; nunc, nisi Latini sua sponte arma

* sumpsissent, capti et deleti eramus. Hoc est, tribuni, 'auxilium plebi tierre, inermem eam hosti trucidandam 'objicere? Scilicet, si quis vobis humillimus homo de ves'tm plebe, (quam partem, velut abruptam a cetero po'pulo, vestram patriam peculiaremque rempublicam fecis'tis) si quis ex his domum suam obsessam a familia ar'mati nunciaret, ferendum auxilium putaretis. Jupiter 'optimus maximus, exsulum atque servorum septus ar< mis, nullfi humana ope dignus erat? et hi postulant, 'ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi Dii neque sacri, 'neque sancti sunt? At enim, divinis humanisque obruti 'sceleribus, legem vos hoc anno perlaturos dictitatis?

« PoprzedniaDalej »