Obrazy na stronie
PDF
ePub

sine interpellatione concilia habere: nunquam ulli, neque publicè, neque privatim, truces esse, nisi quum de lege agi cœptum esset. Alibi popularis juventus erat. nec cetera modò tribuni tranquillò peregere; sed refecti quòque in insequentem annum. ne voce quidem incommodâ, nedum ut ulla vis fieret, paullatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. His per totum annum artibus lex elusa est.

XV. Accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius, Appii filius, et P. Valerius Publicola. Nihil novi novus annus attulerat. legis ferendæ aut accipiendæ cura civitatem tenebat. Quantum juniores Patrum plebi se magis insinuabant, eo acriùs contrà tribuni tendebant, ut plebi suspectos eos criminando facerent. Conjuratio6 nem factam, Kæsonem Romæ esse: interficiendorum • tribunorum, trucidandæ plebis consilia inita. Id negotii ' datum ab senioribus Patrum, ut juventus tribuniciam 'potestatem e republicâ tolleret, formaque eadem civi'tatis esset, quæ ante Sacrum montem occupatum fuerat.* Et ab Volscis et quis statum jam ac prope solenne in singulos annos bellum timebatur: propiusque aliud novum malum, necopinatò exortum. Exsules servique, ad quatuor millia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino, nocte Capitolium atque arcem occupavere. Confestim in arce facta cædes eorum, qui conjurare et simul capere arma noluerant. alii inter tumultum præcipites pavore in forum devolant. alternæ voces, Ad

arma, et Hostes in urbe sunt,' audiebantur. Consules et armare plebem, et inermem pati timebant. Incerti, quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis, an ab servili fraude, urbem invasisset, sedabant tumultus, sedando interdum movebant. nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio. Dant tamen arma, non vulgò; tantùm ut, incerto hoste, præsidium satis fidum ad omnia esset. Solliciti reliquum noctis, incertique, qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca, egere. Lux deinde aperuit bellum ducemque belli. Servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat, Se miserrimi cujusque suscepisse causam, ut exsules ⚫ injuriâ pulsos in patriam reduceret, et servitiis grave ju

'gum demeret. id malle populo Romano auctore fieri. 'Si ibi spes non sit, se Volscos, et Æquos, et omnia ex'trema tentaturum et concitaturum.'

XVI. Dilucere res magis Patribus atque consulibus. præter ea tamen, quæ denunciabantur, ne Vejentium, neu Sabinorum id consilium esset, timere: et, quum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinæ Etruscæque legiones ex composito adessent; tum æterni hostes Volsci et Æqui, non ad populandos, ut antè, fines, sed ad urbem, ut ex parte captam, venirent. Multi et varii timores. inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset. cui nec credere, nec, non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare, satis erat tutum. Vixque concordiâ sisti videbatur posse. tantùm, superantibus aliis ac emergentibus malis, nemo tribunos aut plebem timebat. mansuetum id malum, et per aliorum quietem malorum semper exoriens, tumque esse peregrino terrore sopitum videbatur. At id prope unum maximè inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli, ad avertendos ab legis curâ plebis animos, Capitolium insedisse contenderent: patriciorum hospites clientesque, si perlatâ lege frustra tumultuatos esse se sentiant, majore, quàm venerint, silentio abituros. Concilium inde legi perferendæ habere, avocato populo ab armis. Senatum interim consules habent, alio se majore ab tribunis metu ostendente, quàm quem nocturnus hostis intulerat.

[ocr errors]
[ocr errors]

XVII. Postquam arma poni, et discedere homines ab stationibus nunciatum est, P. Valerius, collegâ senatum retinente, se ex curiâ proripit, inde in templum ad tribunos venit: Quid hoc rei est,' inquit, tribuni? Ap. Her'donii ductu et auspicio rempublicam eversuri estis? Tam felix vobis corrumpendis fuit, qui servitia vestra non 'commovit auctor? Quum hostes supra caput sint, discedi ab armis, legesque ferri placet?' Inde ad multitudinem oratione versâ : Si vos urbis, Quirites, si vestri nulla cura tangit; at vos veremini Deos vestros, ab hostibus captos. Jupiter optimus maximus, Juno regina, et Mi'nerva, alii Dii Deæque obsidentur. castra servorum 'publicos vestros penates tenent. Hæc vobis forma sanæ 'civitatis videtur? Tantum hostium non solùm intra mu

[ocr errors]

M

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ros est, sed in arce supra forum curiamque: comitia interim in foro sunt: senatus in curiâ est: velut quum ' otium superat, senator sententiam dicit: alii Quirites suffragium ineunt. Non, quicquid Patrum plebisque est, 'consules, tribunos, Deos, hominesque omnes armatos " opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac pacare augustissimam illam domum Jovis optimi maximi decuit? Romule pater, tu mentem tuam, quâ quondam arcem, ab ⚫his iisdem Sabinis auro captam, recepisti, da stirpi tuæ. jube hanc ingredi viam, quam tu dux, quam tuus ingressus exercitus est. Primus, en, ego consul, quantum ⚫ mortalis Deum possum, te, ac tua vestigia sequar.' Ultimum orationis fuit, Se arma capere, vocare omnes Quirites ad arma. si quis impediat, jam se consularis imperii, jam tribunicia potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicunque sit, in Capitolio, in fo· ro, pro hoste habiturum. Juberent tribuni, quoniam in Ap. Herdonium vetarent, in P. Valerium consulem su'mi arma. ausurum se in tribunis, quod princeps fami• liæ suæ ausus in regibus esset.' Vim ultimam apparebat futuram, spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. nec lex tamen ferri, nec ire in Capitolium consul potuit. nox certamina cœpta oppressit: tribuni cessere nocti, timentes consulum arma. Amotis inde seditionis auctoribus, Patres circumire plebem, inferentesque se in circulos, sermones tempori aptos serere: admonere, Ut viderent, in quod discrimen rempublicam adducerent. Non inter Patres ac plebem certamen esse, sed simul Patres plebemque, arcem urbis, templa Deorum, penates publicos privatosque hostibus dedi." Dum hæc in foro sedandæ discordiæ causâ aguntur, consules interim, ne Sabini, ne Vejens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.

[ocr errors]

XVIII. Eâdem nocte et Tusculum de arce captâ, Capitolioque occupato, et alio turbatæ urbis statu nuncii veniunt. L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is, confestim convocato senatu, atque introductis nunciis, magno opere censet, Ne exspectent, dum ab Româ legati, auxilium petentes, veniant: periculum ipsum discri• menque, ac sociales Deos, fidemque fœderum id poscere. • Demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam ci

[ocr errors]
[ocr errors]

6

'vitatem, nunquam parem occasionem daturos Deos.' Placet ferri auxilium; juventus conscribitur, arma dantur. Romam primâ luce venientes, procul speciem hostium præbuere. Equi aut Volsci venire visi sunt. deinde, ubi vanus terror abiit, accepti in urbem, agmine in forum descendunt. ibi jam P. Valerius, relicto ad portarum præsidia collegâ, instruebat aciem. Auctoritas viri moverat, affirmantis, Capitolio recuperato, et urbe pacatâ, si edoceri se sîssent, quæ fraus a tribunis occulta in lege ferretur, memorem se majorum suorum, memorem 'cognominis, quòd populi colendi velut hereditaria cura sibi a majoribus tradita esset, consilium plebis non impediturum. Hunc ducem secuti, nequicquam reclamantibus tribunis, in clivum Capitolinum erigunt aciem, adjungitur et Tusculana legio. certare socii civesque, utri recuperatæ arcis suum decus facerent. dux uterque suos adhortatur. Trepidare tum hostes: nec ulli satis rei, præterquam loco, fidere. trepidantibus inferunt signa Romani sociique. Jam in vestibulum perruperant templi, quum P. Valerius, inter primores pugnam ciens, interficitur. P. Volumnius consularis vidit cadentem. is, dato negotio suis, ut corpus obtegerent, ipse in locum vicemque consulis provolat. Præ ardore impetuque tantæ rei sensus non pervenit ad militem : priùs vicit, quàm se pugnare sine duce sentiret. Multi exsulum cæde suâ fœdavere templum; multi vivi capti: Herdonius interfectus. Ita Capitolium recuperatum. De captivis, ut

quisque liber aut servus esset, suæ fortunæ a quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiæ actæ: Capitolium purgatum atque lustratum. In consulis domum plebes quadrantes, ut funere ampliore efferretur, jactâsse fertar.

[ocr errors]
[ocr errors]

XIX. Pace partâ, instare tum tribuni Patribus, ut P. Valerii fidem exsolverent:' instare Claudio, ut collegæ 'Deos manes fraude liberaret, agi de lege sineret.' Consul, 'antequam collegam sibi subrogâsset,' negare, 'passurum agi de lege.' Hæ tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi. Decembri mense, summo Patrum studio, L. Quinctius Cincinnatus, pater Kæsonis, consul creatur, qui magistratum statim occiperet. Perculsa erat plebes, consulem habitura iratum, potentem fa

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

vore Patrum, virtute suâ, tribus liberis, quorum nemo Kæsoni cedebat magnitudine animi; consilium et modum adhibendo, ubi res posceret, priores erant. Is, ut magistratum iniit, assiduis concionibus pro tribunali, non in plebe coërcendâ, quàm senatu castigando, vehementior fuit: cujus ordinis languore perpetui jam tribuni plebis, • non ut in republicâ populi Romani, sed ut in perditâ domo, linguâ criminibusque regnarent. Cum Kæsone filiosuo virtutem, constantiam, omnia juventutis belli domique decora pulsa ex urbe Romanâ et fugata esse. loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac ter' tiùm tribunos pessimis artibus regiâ licentiâ vivere. A.' inquit, ille Virginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii, quàm Ap. Herdonius, meruit? plus hercule aliquanto, qui vere rem æstimare velit. Herdonius, sinihil aliud, hostem se fatendo prope denunciavit, ut ar'ma caperetis: hic, negando bella esse, arma vobis ademit, nudosque servis vestris et exsulibus objecit. Et vos (C. Claudii pace, et P. Valerii mortui loquar) priùs in clivum Capitolinum signa intulistis, quàm hos hostes de foro tolleretis? Pudet Deorum hominumque. quum • hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum dux, profanatis omnibus, in cellâ Jovis optimi maximi habitaret, Tusculi antè, quàm Romæ, sumpta sunt arIn dubio fuit, utrùm L. Mamilius Tusculanus 'dux, an P. Valerius et C. Claudius consules Romanam arcem liberarent: et qui antè Latinos, ne pro se quidem ipsis, quum in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus; nunc, nisi Latini suâ sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus. Hoc est, tribuni, • auxilium plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam objicere? Scilicet, si quis vobis humillimus homo de vestrâ plebe, (quam partem, velut abruptam a cetero populo, vestram patriam peculiaremque rempublicam fecistis) si quis ex his domum suam obsessam a familiâ ar• matâ nunciaret, ferendum auxilium putaretis. Jupiter optimus maximus, exsulum atque servorum septus armis, nullâ humanâ ope dignus erat? et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi Dii neque sacri, neque sancti sunt? At enim, divinis humanisque obruti 'sceleribus, legem vos hoc anno perlaturos dictitatis?

'ma.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »