Obrazy na stronie
PDF

principibus coloniae Romam excitis, quaererent, quidnam rei esset. qui, quum haud gravati venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quam venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in iEquos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit.; ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit, Primo concursu pulsus se in castra recepit. neque is finis periculi fuit. namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuncius quidem inde mitti Romam posset. Hernici, et male pugnatum, et consulem exercitumque obsideri, nunciaverunt. tantumque terrorem incussere Patribus, ut (quae forma senatusconsulti ultimae semper necessitatis habita est) Postumio alteri consulum negotium daretur, 'Videre, nequid 'respublica detrimenti caperet.' Ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; proconsule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. ad eum explendum Latini, Hernicique, et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia appellabant) jussi. V. Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non sutTecturas ad omnia, aggressi sunt. simul castra oppugnabantur, simul pars exereitus ad populandum agrum Romanum missa, urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad prasidium urbis relictus; consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris. vigiliae in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, justitium per aliquot dies scrvatum. Interim in castris Furius consul, quum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et, quum persequi posset, metu substilit, ne qua, ex parte altera, in castra vis fieret. Furium legatum (frater idem consulis erat) longius extulit cursus: nec suos ille redeuntes, persequendi studio, neque hostium ab tergo incursum vidit. itaexclusus, multis saepe

frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et consul, nuncio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis, quam satis caute, in mediam dimicationem infert, vulnere accepto, aegre ab circumstantibus ereptus, et suorum animos turbavit, et ferociores hostes fecit. qui, caede legati et consulis vulnere acceusi, nullfi dcindc »i sustiucri potuere, quum compulsi in castra Komani rursus obsiderentur, nec spe, nec viribus pares. venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis cum Latino Hernicoqiie exercitu subvenisset. Is, intentos in castra Romana iEquos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adoitus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. Minor caedes, fuga effusior iEquorum in agro fuit Komano. in quos palatos, praedam agentes, Postumius aliquot locis, quibns opportuna imposuerat praesidia, impetum dedit. ii vagi, dissipato agmine fugientes, in Quinctium victorem, cum saucio consule revertentem, incidere. Tum consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus, legati et cohortiunv ultus est caedem. magnae clades ultro citroque illis diebus et illatae et acceptae. Difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto affirmare numero. audet tamen Antias Valerius concipere summas. Romanos cecidisse in Hernico agro quinque millia ac trecentos: ex praedatoribus Mquorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo millia et quadringentos caesos: ceteram multitudinem, praedam agentem, quae inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede. interfecta inde quatuor millia, et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos, ait, et triginta. Ut Romam redi-tum ct justitium remissum est, ccelum visum est arderc plurimo igni; portentaque alia aut obversata oculis, aut vanas exterritis ostentavere species. His avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem Deum exposcentium virorum mulierumque turba implebantur. Cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senat u, gratiis ob impigram militiam actis, remissae domos. Antiates, mille milites, quia serum auxilium post prcelium veneraot, prope cum ignominia dimissi.

VI. Comitia inde habita. creati consules L. iEbutius, P. Servilius Kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. Grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis, quam pecori; et auxere vim morbi, terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. Ea colluvio iiiiAiurum Dinnis gcncris animuntium et odore insolito urbanos, et agrestem, confertum in arcta tecta, aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa vulgabant morbos. Vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nunciant, in agro suo iEquos Volscosque conjunctis copiis castraposuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari. Praeterquam qu6d infrequens senatus indicio erat sociis, afflictam civitatem pestilentia esse, mccstum etiam responsum tulere: 'ut perse ipsi Hernici cum 'Lutinis res suas tutarentur. Urbem Romanam subita 'Deum ira morbo populari. Si qua ejus mali quies veniat, 'ut anno ante, ut semper alias, sociis opem laturos.' Discessere socii, pro tristi nuncio tristiorem domum referentes; quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent. Non diutius se in Hernico hostis continuit. pergit inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli injuria vastatos. Ubi quum obvius nemo, ne inermis quidem, fieret, perque omnia, non praesidiis modo deserta, sed etiam cultu agresti, transirent; pervenere ad tertium lapidem Gabina via. Mortuus iEbutius erat Romanus consul. collega ejus Servilius exigua in spe trahebat animam. affecti plerique principum, Patrum major pars, militaris fere aetas omnis: ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufflcerent. Munus vigiliarum senatores, qui per aetutem ac valetudinem poterant, per se ipsi obibant; circuitio ac cura cedilium plebei erat. ad eos summa rerum ac majestas consularis imperii venerat.

VII. Oeserta omnia, sine capite, sine viribus, Dii praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis jEquisque, praedonum potius mentem, quam hostium, dedit. adeo enim nulla spes non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana mcenia, animos eorum cepit, tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum; ut, totis passim castris fremitu orto, 'quid in vasto ac deserto

'agro inter tabem pecorum hominumque tlesides sine

'praeda tempus tererent, quum integra loca, Tusculanum

* agrum, opimum copiis, petere possent?' signa repente

convellerent, transversisque itineribus per Lavicanos agros

in Tusculanos colles transirent. eo vis omnis tempestasque

beili conversa est. Interim Hernici Latinique, pudore

etiam, non misericordia solum, moti, si nec obstitissent

communibus hostibus, infesto agmine Romanam urbem

petentibus, nec opem ullam obsessis sociis ferrent,'con

juncto exercitu Romam pergunt. Ubi quum hpstes non

invenissent, secuti famam ac vestigia, obvii fiunt descenden

tibus ab Tusculano iu Albanam vallem. ibi haudquaquam

aequo prcelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix.

in praesentia fuit. Haud minor Romae fit morbo strages,

quam quanta ferro sociorum facta erat. consul, qui unus

supererat, moritur. mortui et alii clari viri, iM, Valerius,

T. Virginius Rutilus, augures; Ser. Sulpicias,. cufrio maxi

imus. et per ignota capita late evagata est vis morbi:

inopsque senatus auxilii humani, ad Deos populum ac

vota vertit. jussi cum conjugibus ac liberis supplicatum

ire, pacemque exposcere Deum. Ad id, quod sua quem

que mala cogebant, auctoritate publica evocati, omnia

delubra implent. stratae passim matres, crinibus templa

'verrentes, veniam irarum ccelestium, finemque pesti ex

poscunt. '-''

VIII. Inde paullatim, seu pace Deum impetrata, seu

graviore tempore anni jam circumacto, defuncta morbis

corpora salubriora esse incipere: versisque animis''jam aA

publicam curam, quum aliquot interregna exissent,'P.'Vtf

lerius Publicola tertio die, quam interregnum inierat,

consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium

Geminum; sive ille Vetusius fuit. Ante diem tertium Idus

Sextiles consulatum ineunt, jam satis valida civitate, ut

non solum arcere bellum, sed ultro etiam inferre possef.

Igitur, nunciantibus Hernicis, in fines suos transcendisse

hostes, impigre promissum auxilium. duo consulares exer

citus scripti. Veturius missus in Volscos ad beilum'ultrb

inferendum. Tricipitinus, populationibus arcendis soci

orum agro oppositus, non uitra, quam in Hernicos, proee

dit. Veturius primo prcelio hostes fundit fugatque. Lucretium, dum in Hernicis sedet, praedonum agmen 1'efeilit, supra mentes Praenestinns ductum, inde demissum in campos. Vastavere agros Praenestinum Gabinumque : ex Gabino in Tusculanos flexere colles. urbi quoque Rotaae ingens praebitus terror, magis in re subita, quam qudd ad arcendam vim parum virium esset. Q. Fabius praeerat urbi. is, armata juventute, dispositisque praesidiis, tuta omnia ac tranquilla fecit. Itaque hostes, praeda ex proximis locis rapta, appropinquare urbi non ausi, quum circumacto agmine redirent, quanto longius ab urbe hostiutn abscederent, eo solutiore cura in Lucretium incidunt consulem, jam ante exploratis itineribus suis instructum, et ad certameo intentum. Igitur, praeparatis anitnis, repentino pavore perculsos adorti, aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque; et compulsos in cavas valles, quum exitus liaud in facili essent, circumveniunt. Ibi Volscum nomen prope deletum est. tredecim millia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille ducentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata, in quibusdam annalibus invenio. ubi etsi adjectum aliquid numero sit, magna certt: cacdes fuit. Victor consu), ingenti praeda potitus, eadem in stativa rediit. Tum consules castra conjungunt: et Volsci iEquique afflictas vires suas in unum contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. cadem fortuna victoriam dedit. fusis hostibus, etiam castra capta.

IX. Sic res Romana in antiquum statum rediit: secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentillus Arsa tribunus plebis eo anno fuit. is, consulibus absentibus, ratus locum tribuniciis actionibus datum„ per aliquot dies Patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium, tanquam nimium, nec tolerabile liberae civitati, invehebatur: < Nomine enim

< tantiim minus invidiosum, re ipsa prope atrocius, quam

< regium, esse. Quippe duos pro uno domino acceptos, • immoderata, infinita potestate: qui, soluti atque effre

< nati ipsi, omnes metus legum omniaquc supplicia verte

< rent in plebem. Quae ne aeterna illis licentia sit, legem se

< promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de im4 perio consulari scribendis. Quod populus in se jus dede

< rit, eo consulem usurum: non ipsos libidinem ac licentiara

« PoprzedniaDalej »