Obrazy na stronie
PDF
ePub

principibus coloniæ Romam excitis, quærerent, quidnam rei esset. qui, quum haud gravati venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quàm venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in quos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit; ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnæ commisit. Primo concursu pulsus se in castra recepit. neque is finis periculi fuit. namque et proximâ nocte et postero die tantâ vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuncius quidem inde mitti Romam posset. Hernici, et malè pugnatum, et consulem exercitumque obsideri, nunciaverunt. tantumque terrorem incussere Patribus, ut (quæ forma senatusconsulti ultima semper necessitatis habita est) Postumio alteri consulum negotium daretur, Videre, ne quid respublica detrimenti caperet. Ipsum consulem Romæ manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; proconsule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. ad eum explendum Latini, Hernicique, et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia appellabant) jussi.

[ocr errors]

V. Multi per eos dies motus multique impetus hinc at que illinc facti, quia, superante multitudine, hostes car peré multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, aggressi sunt. simul castra oppugnabantur, simul pars exercitûs ad populandum agrum Romanum missa, urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad præsidium urbis relictus; consul Postumius ad arcéndas populationes finium missus. Nihil remissum ab ullâ parte curæ aut laboris. vigiliæ in urbe, stationes an te portas, præsidiaque in muris disposita, et, quod neces-. se erat in tanto tumultu, justitium per aliquot dies servatum. Interim in castris Furius consul, quum primò quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumanâ portâ erupit, et, quum persequi posset, metu substi-, cit, ne qua, ex parte alterâ, in castra vis ficret. Furium legatum (frater idem consulis erat) longiùs extulit cursus: nec suos ille redeuntes, persequendi studio, neque hostium ab tergo incursum vidit. ita exclusus, multis sæpe.

frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et consul, nuncio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis, quàm satis cautè, in mediam dimicationem infert, vulnere accepto, ægre ab circumstantibus ereptus, et suorum animos turbavit, et ferociores hostes fecit. qui, cæde legati et consulis vulnere accensi, nullâ deinde vi sustineri potuere, quum compulsi in castra Romani rursus obsiderentur, nec spe, nec viribus pares, venisset que in pericu lum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis cum Latino Hernicoque exercitu subvenisset. Is, intentos in castra Romana quos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione factâ, magnam vim hostium circumvenit. Minor cædes, fuga effusior Æquorum in agro fuit Romano. in quos palatos, prædam agentes, Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat præsidia, `impetum dedit. ii vagi, dissipato agmine fugientes, in Quinctium victorem, cum saucio consule revertentem, incidêre. Tum consularis exercitus egregiâ pugnâ consulis vulnus, legati et cohortiumultus est cædem. magnæ clades ultro citroque illis diebus et illatæ et acceptæ. Difficile ad fidem est in tam antiquâ re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto affirmare numero. audet tamen Antias Valerius concipere summas. Romanos cecidisse in Hernico agro quinque millia ac trecentos: ex prædatoribus Equorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo millia et quadringentos cæsos: ceteram multitudinem, prædam agentem, quæ inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse cæde. interfecta inde quatuor millia, et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos, ait, et triginta. Ut Romam reditum et justitium remissum est, cœlum visum est ardere plurimo igni; portentaque alia aut obversata oculis, aut vanas exterritis ostentavere species. His avertendis terroribus in triduum feriæ indictæ, per quas omnia delubra pacem Deûm exposcentium virorum mulierumque turbâ implebantur. Cohortes inde Latina Hernicæque ab senatu, gratiis ob impigram militiam actis, remissa domos. Antiates, mille milites, quia serum auxilium post prælium venerant, prope cum ignominiâ dimissi.

VI. Comitia inde habita. creati consules L. Æbutius, P. Servilius Kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. Grave tempus et fortè annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis, quàm pecori; et auxere vim morbi, terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. Ea colluvio nxtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos, et agrestem, confertum in arcta tecta, æstu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa vulgabant morbos. Vix instantes sustinentibus clades repentè legati Hernici nunciant, in agro suo quos Volscosque conjunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari. Præterquam quòd infrequens senatus indicio erat sociis, afflictam civitatem pestilentiâ esse, mœstum etiam responsum tulere: ut per se ipsi Hernici cum 'Latinis res suas tutarentur. Urbem Romanam subitâ • Deûm irâ morbo populari. Si qua ejus mali quies veniat, • ut anno antè, ut semper aliàs, sociis opem laturos.' Discessere socii, pro tristi nuncio tristiorem domum referentes; quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent. Non diutius se in Hernico hostis continuit. pergit inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli injuriâ vastatos. Ubi quum obvius nemo, ne inermis quidem, fieret, perque omnia, non præsidiis modò deserta, sed etiam cultu agresti, transirent; pervenere ad tertium lapidem Gabinâ viâ. Mortuus Æbutius erat Romanus consul. collega ejus Servilius exiguâ in spe trahebat animam. affecti plerique principum, Patrum major pars, militaris ferè ætas omnis: ut non modò ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent. Munus vigiliarum senatores, qui per ætatem ac valetudinem poterant, per se ipsi obibant; circuitio ac cura ædilium plebei erat. ad eos summa rerum ac majestas consularis imperii venerat.

VII. Deserta omnia, sine capite, sine viribus, Dii præsides ac fortuna urbis tutata est, quæ Volscis Æquisque, prædonum potiùs mentem, quàm hostium, dedit. adeò enim nulla spes non potiundi modò, sed ne adeundi quidem Romana monia, animos eorum cepit, tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertêre mentes eorum; ut,

[ocr errors]
[ocr errors]

totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine ⚫ prædâ tempus tererent, quum integra loca, Tusculanum agrum, opimum copiis, petere possent?' signa repentè convellerent, transversisque itineribus per Lavicanos agros in Tusculanos colles transirent. eò vis omnis tempestasque belli conversa est. Interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordiâ solùm, moti, si nec obstitissent communibus hostibus, infesto agmine Romanam urbem petentibus, nec opem ullam obsessis sociis ferrent, con juncto exercitu Romam pergunt. Ubi quum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia, obvii fiunt descendentibus ab Tusculano in Albanam vallem. ibi haudquaquam æquo prælio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in præsentia fuit. Haud minor Romæ fit morbo strages, quàm quanta ferro sociorum facta erat. consul, qui unus supererat, moritur. mortui et alii clari viri, M. Valerius, T. Virginius Rutilus, augures; Ser. Sulpicius, curio max imus. et per ignota capita latè evagata est vis morbi inopsque senatus auxilii humani, ad Deos populum ac vota vertit. jussi cum conjugibus ac liberis supplicatum ire, pacemque exposcere Deûm. Ad id, quod sua quemque mala cogebant, auctoritate publicâ evocati, omnia delubra implent. stratæ passim matres, crinibus templa verrentes, veniam irarum cœlestium, finemque pesti exposcunt.

VIII. Inde paullatim, seu pace Deûm impetratâ, seu graviore tempore anni jam circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere: versisque animis jam að publicam curam, quum aliquot interregna exîssent, P. Valerius Publicola tertio die, quàm interregnum inierat, consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum; sive ille Vetusius fuit. Ante diem tertium Idus Sextiles consulatum ineunt, jam satis validâ civitate, ut non solùm arcere bellum, sed ultro etiam inferre posset. Igitur, nunciantibus Hernicis, in fines suos transcendisse hostes, impigrè promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inferendum. Tricipitinus, populationibus arcendis sociorum agro oppositus, non ultrà, quàm in Hernicos, procedit. Veturius primo prælio hostes fundit fugatque. Lu

[ocr errors]

cretium, dum in Hernicis sedet, prædonum agmen fefellit, supra mentes Prænestinos ductum, inde demissum in campos. Vastavere agros Prænestinum Gabinumque : ex Gabino in Tusculanos flexere colles. urbi quòque Romæ ingens præbitus terror, magis in re subitâ, quàm quòd ad arcendam vim parum virium esset. Q. Fabius præerat urbi. is, armatâ juventute, dispositisque præsidiis, tuta omnia ac tranquilla fecit. Itaque hostes, prædâ ex proximis locis raptâ, appropinquare urbi non ausi, quum cir. cumacto agmine redirent, quanto longiùs ab urbe hostium abscederent, eo solutiore curâ in Lucretium incidunt consulem, jam ante exploratis itineribus suis instructum, et ad certamen intentum. Igitur, præparatis animis, repentino pavore perculsos adorti, aliquanto pauciores mul titudinem ingentem fundunt fugantque; et compulsos in cavas valles, quum exitus haud in facili essent, circumveniunt. Ibi Volscum nomen prope deletum est. tredecim millia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fugâ, mille ducentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata, in quibusdam annalibus invenio. ubi etsi adjectum aliquid numero sit, magna certè cædes fuit. Victor consul, ingenti prædâ potitus, eadem in stativa rediit. Tum consules castra conjungunt: et Volsci Equique afflictas vires suas in unum contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. cadem fortuna victoriam dedit. fusis hostibus, etiam castra capta.

}

IX. Sic res Romana in antiquum statum rediit: secundæque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentillus Arsa tribunus plebis eo anno fuit. is, consulibus absentibus, ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies Patrum superbiam ad plebem criminatus, maximè in consulare imperium, tanquam nimium, nec tolerabile liberæ civitati, invehebatur: Nomine enim ⚫ tantùm minùs invidiosum, re ipsâ prope atrocius, quàm regium, esse. Quippe duos pro uno domino acceptos, immoderatâ, infinitâ potestate: qui, soluti atque effrenati ipsi, omnes metus legum omniaque supplicia verterent in plebem. Quæ ne æterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis. Quod populus in se jus dede. ❝rit, eo consulem usurum: non ipsos libidinem ac licentiam

« PoprzedniaDalej »