Obrazy na stronie
PDF

tui dedit. Intercessere pauci dies, velut tacitis induciis utriiique quiete sumpta: per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis ^quisque populis in castra venit, haud dubitans, si sensermt, Romanos nocte abituros. Itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt. Quinctius, sedato tumultu, quem terror subitus excjverat, quum manere in tentoriis quietum militem jussisset, Hernicorum cohortem ih stationem educit; cornicines tubicinesque, in equos impositos, canere ante vallum jubet, sollicitumque hostem ad lucem tenere. reliquum nootis adeci tranquilla omnia in castris fucre, ut somni qudque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui, et insueto sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

LXV. Ubt illuxit, Romanus, integer satiatusque somno productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit. quanquam cessere magis, quam pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. miles aegre teheri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites: circumfusi duci vociferantur, se ante signa ituros. Dum cunctatur consul, Virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant, se ituros: clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo ieviores ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus, effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa objacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urguet ex superiore loco. Sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus jam gradum eonsul, increpando simul temeritatem, simul ignaviam, pudore metum excusstsset. Restitere primo obstinatis animis: deinde, ut in obtinentes locum vires ferebant, audent ultro gradum inferre; et, clamore renovato, commovent aciem. tum rursus, impetu capto, enituntur, atque exsuperant iniquitatem loci. Jam prope erat, ut in summum clivi jugum evaderent, quum terga hostes dedere: effusoque cursu pene" agmineuno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur. qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus: paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi: sed quod jam indeab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

[graphic][merged small][merged small]

I, &c. XIX. SEDITIONES de agrariis legibus factcc. III. Census bis actus est. priore lustro censa sunt civium capita cenlum quaiuor millia ducenta quatuordecim, praler orbos orbasque. XVIII. Capitolium, ab exsulibus et servis occupatum, ccesis iis receptum est. XXIV. Sequenti, centum septemdecim millia ducenta novemdecim. XXVI. Quum adversus JEquos res male gesta esset, L. Quinctius Cincinnatus dictatorfactus,quum rure intentusrustico operi essel, adid bellumgerendumarcessitusest. XXVIII. Is victos hostes subjugum misit. XXX. Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, trigesimo sexto qnna aprimis tribunisplebis. XXXI. Petitisper legatos, et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decemviripro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati, altera et trecentesimo anno,quam Roma conditaerat: et,uta regibus adcomules,ita a consulibusaddecemviros translatum imperium. XXXIV, &c. Hi, decem labulis legum positis, quum modesie se in eo honore gessissent, et ob id in allerum qubque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adjeciis,quum complura impotenterjecissent, magistratum noluerunt deponere, et in terlium annum retinuerunt: XLIV, &c. Donec inviso eorum imperiofmem attulit libido Ap. Claudii. Qjui, quum in amorem virginis incidisset, submisso, qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri ejusVirginio imposuit, rapto ex taberna proxima cullro, ut filiam interimeret; quum aUter eam iueri non posset, ne in potestatem stuprum illaturi veniret. L, &c. Hoc tam magna luxuria exemploplcbs ineitata montem Aventinum occupavit,

coegitque decemviros abdicare se magislratu. ex quibus Appius et unus collegarum, qui prcecipue pcenam meruerant, in carcerem conjecti; ceteri in exsilium acti. LX, &c. Res priBterea contra Sabinos, et Volscos, et JEquos prosperegestas continet. LXXI. Et parum honestum populi Romanijurliciam; qui, judex inter Ardeates et Aricinos sumptus, agrurn, de quo ambigebatur, sibi adjudicavit.

I. ANTIO capto, Ti. /Emiliusf et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius Quintus, qui unus extinctae ad Cremeram genti superfuerat. Jam priore consulatu .ffimilius dandi agri plebi fuerat auctor. Itaque secundo qudque consulatu ejus et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem, contra consules saepe tentatam, adjutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua. Possessores et magnapars Patrum, tribuniciis se jactare actionibus principem civitatis, et largiendo de alieno popularem, fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset. T. Quinctii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantum a Volscis esse: Antium, propinquam, opportunam, et maritimam urbem, coloniam deduci posse: ita sine querelis possessoruni plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Haec sententia accepta est. Triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Virginium, P. Furiun». jussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim (ut fit) fastidium copia; adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coioni Volsci adderentur: cetera multitudo poscere Romae agrum malle, quam alibi accipere. JEqui a Q. Fabio (is ed cum exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

II. Q. Servilius, insequenti anno (is enim cum Sp. Postumio consul fuit) in TEquos missus, in Latino agro stativa habuit. intra castra quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium annum bellum est, Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem /Equis dederat, ea provincia data. qui, haud dubia spe profectus, famam nominis sui pacaturam iEquoS, legatos in concilium gentis missos nunciare iussit . 'Q. Fabium consulem dicere, se ex .Eqnis

< pacem Romam tulisse, ab Roma Mquis bellum afferre, • eadem dextra armata, quam pacatam illis antea dederat. 'quorum id perfidia et perjurio fiat, Deos nunc testes es'se, mox fore ultores. Se tamen, utcunque sit, etiam 'nunc, pcenitere sua sponte iEquos, quam pati hostilia,

< malle. Si pceniteat, tutum receptum ad expertam cle

'mentiam fore: sin perjurio gaudeant, Diis magis iratis,

'quam hostibus, gesturos beliurrr.' H«ec dicta adeo nibil

moverunt quemquam, ut legati pvope violati smt, exer

citusque in Algidum adversus Romanos missus. Quae ubi

Romam sunt nunciata, indignitas rei, magis quam pericu

lum, consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares

exercitus ad hostem accessere acie instructa,'ut confestira

dimicarent. Sed quum forte haud multum diei superesset,

unus ab statione hostium exclamat: < ostentare hoc est, Ro

'mani, non gerere bellum. in noctem imminentem acieru

'instruitis. longiore luce ad id certamey, quod instat,

'nobis opus est. Crastino die oriente sole redite inaciem;

'ejit copia pugnandi, ne timete.' His vocibus ir.ritat.us

miles in diem posterum in castra reducitur,. longam venire

noctem ratus, quae moram certamini faceret. Tum qui

dem corpora cibo somnoque curant. ubi illuxit postero

die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et

iEqui processere. Praelium fuit utrinque vehemens;

qudd et Romanus ira odioque pugnabat, et jEquos consci

entia contracti culpa periculi, et desperatio futurae sibi pos

teafidei, ultima audere ct experiri cogebat. Nan tapaen

ssstinuere acicm Romanam ^qui: pulsique quum mfines

suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem ammis

ferox multitudo increpare duccs, quod in aciem, qua pug

nandi arte Romanus excellat, commissa res sit. iEquos

populationibus incursionibusque meliores esse; et multas

passim manus, quam magnam molem urrius exercitus, rec

tius bella gerere.

III. Relictp itaque castris praesidio, egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem qudque terrorem pertulerint. nec opinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus ac prope m castris obsessus hostis memor populationis esset, timeri poterat; agrestesque, pavidi incidentes portis, non populationem, nec praedonum parvas manus, sed, orhnia vano augentes timore, exercitus et legiones adesse hostium, et infesto agmine ruere ad urbem, clamabant. Ab his proximi audita incerta, eoque vaniora, ferre ad alios: cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse. Forte ab Algido Quinctius consul redierat Eomam, (id remedium timori fuit) tumultuque sedato, victos timeri mcrepans hostes, praesidia portis imposuit. Vocato dein senatu, quum, ex auctoritate Patrum justitio indicto, profactus ad tutandos fines esset, Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in ogris non invenit. Ab altero consule res gesta egregie est. qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda, edque impeditiore agmine incedentem aggressus, funestam ei populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insidiis: praeda omnis recepta est. sic finem justitio, quod quatriduum fuit, reditus Quinctii consulis in urbem fecit. Census deinde actus, et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita centum quatuor millia et ducenta quatuordecim dicuntur, praeter orbos orbasque. In iEquis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul, quum aliquoties per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti lau de praedaque Romam rediit.

IV. Consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam. id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse, quae nominum est, putet. Haud dubium erat, quin sum iEquis alter consulum bellum gereret. Itaque Mqui ab Ecetranis Volscis praesidium petiere. quo cupide oblato, (adeo civitates hae' perpetuo in Romanos odio certavere) bellum summa vi parabantur. Sentiunt Hernici, et praedicunt Romanis, Ecetranum ad iEquos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, quum oppidum captum esset, confugisset ad iEquos. isque miles per bellum vEquicum vel acerrimus fuit. Compulsis deinde in oppida iEquis, ea multitudo dilapsa quum Antium redisset, sua sponte jam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum matura re, quum defectionem parari dektum adsenatumesset, datum negotium est consulibus, ut,

L

« PoprzedniaDalej »